IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PORTUS ALEXII ET VEVAKENSIS
(GOROKAENSIS, MONTIS HAGENSIS, LAENSIS)
QUIBUSDAM TERRITORIIS A VICARIATIBUS APOSTOLICIS
PORTUS ALEXII ET VEVAKENSI DETRACTIS,
NOVI QUIDAM APOSTOLICI VICARIATUS CONDUNTUR,
QUI « GOROKAENSIS, MONTIS HAGENSIS, LAENSIS » COGNOMINANTUR
Prophetica vox: Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae » (1), per saevam Christi mortem, qui et pro omnibus factus est placabilis hostia, et salus certa credentium, eum exitum habuit, ut nulla profecto sit gens, nullus populus, quos non missi Apostoli et veritatis praecones excitaverint atque illuminaverint, nulla natio, cuius non aliqua pars christianam religionem exceperit. Quod singulari modo in insula Nova Guinea factum est; ubi tot sanctissimorum hominum sanguis olim effusus ea attulit recens catholicae rei incrementa, ut novas Ecclesias ibi loci constituere visum sit. Quae cum ita sint, preces accipientes venerabilis Fratris Romuli Carboni, Archiepiscopi titulo Sidoniensis et in Australia, Nova Zelanda et Oceania Apostolici Delegati, post rem qua opus esset consideratione reputatam, Nostra summa et apostolica auctoritate haec, quae sequuntur, decernimus ac iubemus. A Vicariatu Portus Alexii districtum civilem, ut aiunt, vulgo Eastern Highlands separamus, in novique Vicariatus formam redigimus, Gorokaensis appellandi, atque curis Societatis Verbi Divini concredendi. Item a Vicariatibus Vevakensi et Portus Alexii districtum Western Highlands populari sermone cognominatum distrahimus, ex eoque novum Vicariatum efficimus, Montis Hagensis vocandum, ab iisdemque Sodalibus regendum. A Vicariatu denique Portus Alexii civilem districtum, quem Morobe dicunt, dividimus, quo territorio alium Vicariatum condimus, Laënsem nomine, quem Sodales de Mariannhill administrabunt, ad nostrum tamen et huins Apostolicae Sedis nutum. Quod etiam de duobus reliquis Vicariatibus Apostolicis censemus. Constitutis circumscriptionibus earumque Praesulibus ea iura facimus, onera imponim.us quae ceteris quibuslibet dari et imponi solent iuxta leges quae iure Canonico continentur. Ceterum, baec omnia, quae iussirnus, venerabilis Frater Romulus Carboni exsequetur, vel quem ille delegaverit, factis ad id necessariis potestatibus. Re vero peracta, idem documenta exarari faciet, quorum sincera exempla ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Quod si tempore exsecutionis alius eidem Apostolicae Delegationi praesit, hic praecepta Nostra, baec faciet.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat ; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datunt Roma, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S. R. E. Cancellarius |
PETRUS Card. FUMASONI BIONDI |
Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
Albertus Serafini, Proton. Apost.
Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. C, n. 93.
* A.A.S., vol. LI (1959), n.16-17, pp. 890-892.
(1) Ps. II, 8.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana