IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PORTALEGRENSIS IN BRASILIA*
(S. CRUCIS IN BRASILIA)
DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS
AB ARCHIDIOECESI PORTALEGRENSI
IN BRASILIA,
NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR,
« S. CRUCIS IN BRASILIA » COGNOMINANDA.
Quandoquidem Servatoris ipsius voce in hoc aeterna atque perennis vita posita esse dicitur, ut videlicet homines Deum cognoscant et quem ipse misit Iesum Christum (Io. 17, 3), idcirco Nobis, quibus divinitus tamquam Petro iniunctum est ut fidelium gregem ducamus, antiquissimae curae est christiano populo eum per aptam quoque Ecclesiarum dispositionem rerum apparare statum, quo singuli et fidem alant, et religionem suam in aspero pro Christi causa certamine integram servent. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Armandus Lombardi, Archiepiscopus titolo Caesariensis Philippi atque in Brasilia Apostolicus Nuntius, ab hac Petri Sede petierit ut, diviso territorio Ecclesiae Porta legrensis, nova dioecesis ibidem constitueretur, Nos id censentes in bonum populi esse cessurum, andito venerabili Fratre Alfredo Vincentio Scherer, eius archidioecesis Praesule, de consilio venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi Consistoriali praepositorum, de Nostra summa et apostolica auctoritate haec quae sequuntur decernimus et iubemus. Ab Ecclesia Portalegrensi in Brasilia integrum territorium municipiorum separamus quae vulgari sermone sic cognominantur: Santa Cruz do Sul, Arroio do Melo, Candelária, Encantado, Encruzilhada do Sul, Lajeado, Rio Pardo, Venancio Aires, Vera Cruz, et Arvorezinha, excepto tamen huius municipii civili districtu, dicunt, Mauricio Cardoso. Quibus terris novam dioecesim condimus, S. Crucis in Brasilia appellandam, iisdemque finibus terminandam atq ue territoria simul sumpta quae recensuimus, ut ad praesens per civilem legem finiuntur. Novae Sedis caput Episcopique domicilium in urbe Santa Cruz do Sul collocabitur; cathedram autem episcopalis potestatis Praesul in templo S. Ioannis Baptistae figet, quod scilicet ad gradum et dignitatem templi cathedralis evehimus, cum debitis iuribus. Statuimus insuper ut condita dioecesis eiusque sacer Antistes metropoli Portalegrensi et eius Archiepiscopo tamquam suffraganei subiciantur. Canonicorum Collegium Episcopus S. Crucis in Brasilia constituat; sin autem possit, sinimus ut ad tempus Consultores dioecesanos deligat, qui eum consilio et opera iuvent. Hi vero a suo munere cessabunt, Canonicorum coetu condito. Item Praesuli dioecesis onus facimus, gravi obligatione adimplendum, Seminarli saltem elementarii quam primum aedificandi, pueris bonae spei excipiendis, ex quibus qui optimi fuerint Romam mittantur ut in Pontificio Collegio Piano Brasiliano, philosophiae et sacrae theologiae operam dent. Mensam episcopalem efficient: Curiae fructus, fidelium collationes, bonorum pars quae novae circumscriptioni obveniet ad normam canonis 1500 C. I. C. Quod autem ad regimen et administrationem attinet, ad electionem Vicarii Capitularis, Sede vacante, ad aliaque huiusmodi, ea censemus servanda quae Codex Iuris Canonici statuit. Ad clerum vero quod pertinet, iubemus ut sacerdotes, his Litteris ad effectum deductis, ei Ecclesiae censeantur ascripti, in qua beneficium vel officium habeant; ceteri clerici ei, in qua legitime degant. Documenta postremo et acta quae ad dioecesim S. Crucis in Brasilia quoquo modo respiciant, ad eius Curiam episcopalem cito mittantur, in tabulario religiose servanda. Ceterum haec Nostra decreta venerabilis Frater Armandus Lombardi exsequi curabit, vel quem ille delegaverit, factis ad id necessariis potestatibus. Cum vero negotium egerit, documenta exarari iubebit, eademque sinceris exemplis ad S. Congregationem Consistorialem cito mittet. Quod si eo tempore alius eidem Apostolicae Nuntiaturae in Brasilia praesit, hic mandata Nostra omnia faciet. Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S. R. E. Cancellarius |
+MARCELLUS Card. MIMMI |
Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
Albertus Serafini, Proton. Apost.
Iacobus Martin, Proton. Apost.
Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. CI, n. 28.
* AAS. vol. LII, 1960, pp. 65-67.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana