IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PORTUS MORESBY*
(INSULAE YULE ET DARUENSIS)
QUIBUSDAM TERRITORIIS DETRACTIS
A VICARIATU APOSTOLICO PORTUS MORESBY,
NOVUS VICARIATUS APOSTOLICUS
NOVAQUE PRAEFECTURA CONDUNTUR,
QUIBUS ERUNT NOMINA:
« INSULAE YULE »
ET « DARUENSIS ».
Qui per electionem Nostram ad summum christiani sacerdotii fastigium facti sumus dominici gregis, quem Christus et sanguine fuso redemit et ad perennem vitam destinavit, Patres atque Magistri, id prae ceteris expetimus, idque annitimur, ut fidelium necessitatibus quam aptissime inserviamus, eorum praesertim qui, longissime absentes, studio Nostro plus egent, atque sollicita cura. Hanc ob rem, cum petitum sit ut in regione Papuasia, diviso territorio Vicariatus Apostolici Portus Moresby, novae quaedam circumscriptiones ecclesiasticae statuerentur, atque imsuper ut fines inter eundem Vicariatum et Samaraìensem immutarentur, Nos, audito consilio venerabilis Fratris Romuli Carboni, Archiepiscopi titulo Sidoniensis et in Australia, Nova Zelandia atque Oceania Apostolici Delegati, de sententia S. Congregationis Fidei Propagandae deque Nostra apostolica auctoritate haec quae sequuntur decernimus atque iubemus. A Vicariatu apostolico Portus Moresby aliquam partem detrahimus, qua novum Vicariatum, Insulae Yule scilicet, et novam Praefecturam Apostolicam constituimus Daruensem appellandam. Praefectura his finibus claudetur: ad occidentem, Nova Guinea Hollandica; ad septemtrionem, apostolico Vicariatu Aitapensi; ad orientem solem, Praefectura apostolica Mendiensi; ad meridiem, denique, Sinu vulgo de Papua et de Carpentaria; atque curis Sodalium Societatis Mariae Montfortamae credetur gubernanda. Vicariatus vero Insulae Yule territorio efformabitur subdistrictuum civilium, uti dicuntur, qui vulgo sic cognominantur: de Kairuku, de Goilala, de Kerema, et de Orokolo; et Missionariis Sacratissimi Cordis Iesu committetur. Quod autem ad fines Vicariatuum apostolicorum Portus Moresby et Samaraiensis, ita eos constituimus ut alter territorium districtuum civilium de Nord et de Port Moresby comprehendat simulque subdistrictuum civilium de Abau et de Rigo, alter vero districtus civilis de Milne Bay tantum. Sive novo Vicariatui sive Praefecturae ea iura, privilegia, honores damus, quae suo cuiusque ordini competunt; sacris vero Praesulibus, qui administrabunt, etiam onera imponimus sui muneris propria. Ceterum volumus ut haec omnia quae per has sub plumbo Litteras iussimus, venerabilis Frater Romulus Carboni perficienda curet, vel quem ipse delegaverit, factis ad id facultatibus necessariis. Rebus vero actis, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur. Quod si eo tempore alius eidem Delegationi Apostolicae praesit, hic mandata Nostra omnia faciet.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S. R. E. Cancellarius; |
PETRUS Card. FUMASONI BIONDI |
Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
Albertus Serafini, Proton. Apost.
Iacobus Martin, Proton. Apost.
Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. CI, n. 20.
* AAS. vol. LII, 1960, pp. 74-75.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana