Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

RIVI NIGRI
(S. IOANNIS IN BRASILIA)

DIVISIS AB ARCHIDIOECESI
RIVI NIGRI QUIBUSDAM TERRITORIIS,
FIT EX IPSIS NOVA ECCLESIA
« S. JOANNIS IN BRASILIA ».
 
 

In similitudinem Christi, hominum Servatoris, qui, ut aeternae salutis bona cum hominibus communicaret, pagos et oppida suae patriae assiduus peragravit, Sancta Ecclesia continenter ad hominum necessitates descendit, eo profecto consilio ut uberiore Verbi Dei copia fruantur atque intimius communis cum Deo vitae vinculis iungantur. Cum igitur venerabilis Frater Armandus Lombardi, in Foederatis Brasiliae Civitatibus Apostolicus Nuntius, nuper a Nobis postulaverit ut ad eorum utilitates qui peramplam archidioecesim Rivi Nigri incolunt, nova ex ea constitueretnr dioecesis, Nos pro certo habentes einsmodi consilium in animorum bonum esse cessurum, adhibitas preces admittendas censemus. Cognito igitur quid de hac re sentiret venerabilis Frater Aloisius do Amaral Mousinho, Archiepiscopus Rivi Nigri, quidque eiusdem provinciae loco rum Ordinarii, atque consensu eo rum suppleto qui in hoc negotio aliquid iuris quomodocumqne habeant, de Nostra summa potestate sequentia decernimus. Ab archidioecesi Rivi Nigri haec dividimns municipia quae vulgari sermone hic numerantur, scilicet: São João, da Boa Vista, Agnai, Aguas da Prata, Caconde, Casa Branca, Divinolândia, Mococa, Mogi Guaçu, Itobi, Pinhal, Santa Cruz das Palmeiras, Santo António do Jardim, São José do Rio Pardo, São Sebastião da Grama, Tambaú, Tapiratiba, Vargem Grande do Sul. Qnae sic separata territoria in novae formam redigimus dioecesis, S. Ioannis in Brasilia appellandae, iisdemque terminandae finibus quibus eadem simul coniuncta municipia cinguntnr, ad legis civilis normam. Sedes novae dioecesis Episcopique domicilium erit in urbe quam vocant Sao Joao da Boa Vista, in cuius curiali templo S. Ioannis Baptistae cathedra episcopalis auctoritatis collocetur oportebit, quod, ut aequum est, dignitate cathedralis aedis decorabitur, cum debitis privilegiis. Episcopus honoribus quoque, insignibus iuribusque fruetur quibus ceteri pari gradu Praesules; sed et suetis oneribus atque obligationibus tenebitur, quae inter, id memorari volumus, esse scilicet eum cum propria dioecesi sacra Praesuli archidioecesis Rivi Xigri suffraganeum. Decernimus praeterea ut in nova Sede, ad Dei cultum sollemniore ritu celebrandum et ad Episcopum consilio operaque iuvandum, Canonicorum Collegium instituatur, iuxta peculiares normas aliis sub plumbo Litteris edendas; quoadusque tamen rerum adiuncta id fieri impediant, sinimus ut dioecesani Consultores eligantur, ad normam iuris canonici. Mensa episcopalis efficietur: Curiae emolumentis ac fructibus, rebus ac pecuniis a fidelibus sponte oblatis, bonorum parte ex archidioecesis divisione proveniente ad normam canonis 1500 C. I. C., atque dote a rei publicae Moderatoribus danda. Cum praeterea sint sacrorum alumni accuratissima dilectione fovendi, qui futurum parent dioecesi auxilium, iubemus Episcopum quam primum Seminarium saltem elementarium condere, ad iuris atque Sacrae Congregationis de Seminariis Studiorumque Universitatibus normas; cum autem adoleverint atque ad philosophiae ac theologiae studia aggredientur, optimi quique ex ipsis seligantur, qui Romam, in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum mittantur, excultiore disciplina erudiendi. Quod autem attinet ad novae Ecclesiae regimen, administrationem, Vicarii Capitularis electionem, Sede vacante, cetera eiusmodi, praescripta sacrarum legum serventur. Decernimus insuper ut, ad clerum quod spectat, simul ac Nostrae Litterae ad effectum fuerint deductae, tunc clerici illi Ecclesiae adscripti habeantur in cuius finibus, per has Litteras descriptis, sive beneficium sive ecclesiasticum officium habeant; ceteri vero ubi legitime degant. Acta denique et documenta, quae quomodolibet ad novam Ecclesiam respiciunt, quam prim urn ab archiepiscopali Rivi Nigri Curia ad ipsius Curiam mittantur, in tabulario religiose servanda. Quae omnia exsequenda curabit venerabilis Frater Armandus Lombardi, quem diximus, cui necessarias ad id facultates damus, etiam quemlibet virum delegandi, si casus ferat, dummodo ecclesiastica dignitate pollentem; onusque imponimus effectae divisionis et constitutionis acta exarandi, eorumque exempla al Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittendi. Quodsi tempore quo haec fieri debent, alius Apostolicae huic Nuntiaturae praesit, hic eadem et potestates et onera habebit.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si qnis, qnavis praeditl/s auctoritate, sire sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; qnin immo harnm Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillnm viri praeferant in ecclesiastica dignitate constitnti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, qnae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel qnoqno modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qni Summornm Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die decimo sexto mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo, Pontificatus Nostri secundo.

 

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

+MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.

 

Loco + Plumbi

In Ap. Canc. tab., vol. CIII, n. 36.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana