Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

« FORTITER SUAVITERQUE »*

BASILICAE MINORIS HONORIBUS
AC PRIVILEGIIS AFFICITUR ECCLESIA
BEATAE MARIAE VIRGINIS NEMORENSIS,
SEU V. « MADONNA DEL BOSCO »,
IN OPPIDO « IMBERSAGO »,
MEDIOLANENSIS ARCHIDIOECESIS.
 

Ad perpetuam rei memoriam. — Fortiter suaviterque ad ineundas religionis semitas immo et sacerdotii Divinam Misericordiam Nos a teneris annis impulisse, iuvat nune grato animo meminisse, praesertim cum in sublime Petri Cathedrae fastigium Nos, licet immeritos, nuperrime illa evexerit. Marialis quidem pietas in primis commemoranda videtur, quae in celebri Beatae Mariae Virginis Nemorensis Sanctuario, seu « Madonna del Bosco » volgo appellato, apud oppidum « Imbersago », intra Mediolanensis Archidioecesis fines, posito, vigebat, cum e Bergomensi regione adhuc puer, peregrinantium more, illuc iter faciebamus. Exstat, iam inde a saeculo XVII, ipsum Sanctuarium, ad quod per oblongas amplasque scalas acceditur, in amoeno ac solitario loco, nemoribus consito, idoneo pietati, tribusque octogonis coniunctis aedificiis efficitur, nec illi desunt artificiosa picturae et sculpturae opera, quibus egregie decoratur, atque sacra supellex, copiosa et pulchra nimis. Anno insuper MCMXXVIII sollemniter fuit consecratum. In illo denique quam piissime colitur durateum Beatae Mariae Virginis simulacrum, quod Nosmet Ipsi, inter Patres Cardinales asciti ac Venetiarum Patriarcham agentes, anno MCMLIV, pro desideratissimo Hildefonso Alfredo S. R. E. Presbytero Cardinali Schuster, tunc Archiepiscopo Mediolanensi, graviter infirmo, aurea corona sollemni ritu coronavimus. Quae omnia memoria repetentes, peculiare propensae erga memoratum Nobisque carissimum Sanctuarium voluntatis Nostrae testimonium nec non congruens Clero eidem addicto fidelibusque praemium initio Nostri Pontificatus perlibenter intendimus tribuere, quod perpetuum sit huius voluntatis Nostrae mnemosynon. Quare, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra degne Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modem, Ecclesiam Deo ín honorem Beatae Mariae Nemorensis, seu « Madonna del Bosco » italico nuncupatam sermone, in oppido « Imbersago » intra Mediolanensis Archidioeceseos fines exstantem, titulo ac dignitate Basilicae Minoris, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis quae Templis, hoc honore insignibus, rite competunt, afficimus ac decoramus. Contrariis quibuslibet nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Decembris, anno MCMLVIII, Pontificatus Nostri primo.

 

D. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 


*  AAS vol. LI, 1959, pp. 413-414.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana