IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
« GAUDII NUNTIA »*
TITULUS AC PRIVILEGIA
BASILICAE MINORIS CONFERUNTUR
ECCLESIAE PAROECIALI
BEATAE MARIAE VIRGINIS DE GAUDIO
(« NOTRE DAME DE JOIE »),
IN PAGO « PONTIVY »
DIOECESIS VENETENSIS.
Ad pepetuam rei memoriam. — Gaudii nuntia in hac lacrimarum valle ob vitae suae mysteria Beatissima Virgo Maria ab Ecclesia ac toto populo christiano semper habita est, adeo ut et « Laetitia Israél » et « Causa nostrae laetitiae » fuerit appellata, Illiusque nativitas gaudium annuntiasse universo mundo dieta sit. Tantae laetitiae Illam esse effectricem, in Britannia Minori et intra Venetensis dioeceseos fines, Gallici pagi « Pontivy » vulgo nuncupati senserunt fideles, qui in sua Ecclesia paroeciali Deiparam Virginem de Gaudio, vel Gallico sermone « Notre Dame de Joie » appellatam, iam inde a saeculo IX, pie constanterque venerantur. Quod Templum paroeciale, per saecula pluries refectum ac denique, anno MCMLVI, sollemni ritu consecratum, tribus alis constat, sacra honestatur turni atque amplitudine, ornamentorum varietate nec non Gothico stilo prae ceteris continentis regionis sacris Aedibus celebratur, ideo publicis Nationis Gallicae monumentis accensitum. Tanta est, per totum annum ac praesertim per mensem Septembrem, fidelium multitudo illuc accurrentium, ut plurimi, Parocho moderante, eidem, sacra ditissimo suppellettile, Templo sint addicti Sacerdotes. Eo enim confluunt precaturi fideles ante pervetustam Beatae Mariae Virginis de Gaudio Iconem, auctoritate Decessoris Nostri Pii PP. XII, fel. rec., anno MCMLI, aurea redimitam corona, potissimumque ibidem veneratam, ex quo cholera morbus, per illam regionem saevissime grassans, anno MDCXCVI, voto ad Virginem Mariam nuncupato, illico depulsus est. Quibus omnibus perpensis, Venerabilis Frater Eugenius Iosephus Maria Le Bellec, Episcopus Venetensis, proprio nomine nec non memoratae Ecclesiae Parochi et cleri omniumque fidelium, a Nobis enixe postulavit ut Ecclesiam, quam laudavimus, ad dignitatem Basilicae Minoris benigne dignaremur evehere. Nos autem, ad pietatem erga Dei hominumque Matrem in dies fovendam nec non Sacerdotes populumque christianum congruo religionis suae afficiendos praemio, huiusmodi preces admittendas perlibenter censuimus. Quare, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem Ecclesiam Deo in honorem Beatae Mariae Virginis de Gaudio, vel a Notre Dame de Joie », in pago « Pontivy » dicatam et intra Venetensis dioecesis fines positam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis quae eidem titulo rite competunt. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Ianuarii, anno MCMLIX, Pontificatus Nostri primo.
D. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
* AAS vol. LI, 1959, pp. 532-533.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana