Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

« OPERE NOBILISSIMO »*

INDULGENTIAE PLENARIAE
ET PARTIALES PATRIARCHALI BASILICAE
S. MARCI VENETIIS CONCEDUNTUR.
 

Ad pepetuam rei memoriam. — Opere nobilissimo Venetiis aedificata Basilica Sancti Marci non solum visendi studiosam allicit multitudinem eique haud modicam inicit admirationem, sed etiam, quod plurimi sane faciendum est, Christifidelium animos ad se convertit quasi ad praecipuum quoddam domicilium religionis. Cuius maximi Templi Nos gratam tenemus memoriam, quippe quibus, cum Venetiarum Ecclesiam, Sancti Laurentii Iustiniani Protopatriarchae sanctimoniae exemplis collustratam, per sex regeremus annos, tam arcta cum illo ratio fuerit. Subit quoque mentem Alexandrum Pp. III et Sanctum Pium Pp. X, Decessores Nostros fel. rec., augustam hanc Sancti Marci Basilicam spiritualibus muneribus locupletasse. Quorum memores munificentiae eoque ducti consilio, ut memoriam pastoralis officii Venetiis a Nobis gesti prorogaremus in aevum, ad dona Summorum Pontificium, quos diximus, alia, de thesauro Ecclesiae deprompta, addere constituimus, quibus populus simul ad impensius pietatis studium provocaretur. Itaque Nos, de Omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum eius Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, motu proprio, omnibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus, memoratam Sancti Marci Basilicam, Venetiarum Patriarchatus principem, pie invisentibus hasce statis condicionibus Indulgentias in Domino impertimus: scilicet

I. Indulgentiam plenariam, semel cotidie lucrandam, Christifidelibus vere paenitentibus et confessis et sacra Communione refectis, ac preces ad mentem Summi Pontificis fundentibus, servatis de iure servandis, misericorditer largimur.

II. Iisdem, item paenitentibus et confessis ac Sacra Eucharistia refectis, et quinquies Pater, Ave et Gloria Patri in unaquaque visitatione ad mentem Summi Pontificis recitantibus Indulgentiam plenariam « toties quoties » hisce per annum diebus benigne concedimus:

a) in omnibus festis I et II classis, sive primariis sive secundariis, quae in tabellis Constitutioni Apostolicae adiunctis, quam, a verbis « Divino afflatu » incipientem, idem Decessor Noster Sanctus Pius Pp. X die I mensis Novembris anno MDCCCCXI expedivit, recensentur;

b) in festis feriatis atque feriis, vigiliis et octavis privilegiatis;

c) diebus, quibus, secundum Calendarium dioecesanum Patriarchalis Ecclesiae Venetiarum, stata in loco sollemnia honori Sanctorum vel Beatorum vel ob peculiaris pietatis causam celebrantur, prout in Officiis propriis approbatis inveniuntur;

d) die Indulgentiae a Portiuncula appellatae lucrandae destinato.

III. Praeterea Christifidelibus eandem Basilicam animo contrito invisentibus et ad Summi Pontificis mentem facientibus precationem Indulgentiam partialem decem annorum «toties quoties» impertimus, quae acquiri poterit etiam ab eo, qui Indulgentiam plenariam iam lucratus sit. Denique pro Nostra benevolentia indulgemus et largimur, ut eiusdem Basilicae altaria, quae non fuerint privilegiata, hoc spirituali munere in canne tempus praedita sint. Contrariis quibusvis non obstantibus; ac praesentibus Litteris perpetuis futuris temporibus valituris.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Ianuarii, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

IOANNES PP. XXIII

 


*  AAS vol. LI, 1959, pp. 629-630.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana