Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI HUIUS SAECULI

BEATA MARIA VIRGO « A FATIMA »
IN PRAECIPUAM PATRONAM
UNA CUM SANCTO DOMINICO, CONFESSORE,
ELIGITUR TOTIUS DIOECESIS
S. DOMINICI NOVEM IULII

   

Ad perpetuam rei memoriam. — Qui huius saeculi caliginosas semitas terunt, mortales tutam expediunt viam salutis, si Beatam Mariam Virginem colunt ex animo, si eius Immaculati Cordis regnum pro viribus propagant. Gaudio igitur afficimur, quod Christifideles dioecesis Sancti Dominici Novem Iulii, anno MDCCCCLVII a Decessore Nostro imm. mem. Pio PP. XII in Argentina Republica conditae, in Almam Deiparam a Fatima appellatam praecipua feruntur pietate. Quo religionis studio permotus, Venerabilis Frater Augustinus Herrera, Episcopus eiusdem dioecesis, preces ad Nos admovit, ut Beatam Mariam Virginem, nomine illo invocatam, praecipuam Patronam, una cum Sancto Dominico, suae iarisdictionis renuntiaremus. Quae vota libenti animo implentes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem a Fatima praecipuam apud Deum Patronam, una cum Sancto Dominico, Confessore, totius dioecesis Sancti Dominici Novem Iulii constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, principalibus dioecesium Patronis rite competentibus. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Martii, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

 

D. Card. TARDINI
a pnblicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana