Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

« QUANTUM DILECTIONIS »*

SANCTUS GABRIEL A VIRGINE PERDOLENTE
TOTIUS REGIONIS APRUTINAE PRAECIPUUS
 CAELESTIS PATRONUS  DECLARATUR

 

Ad pepetuam rei memoriam. — Quantum dilectionis dum viveret, quantum venerationis post mortem et devotionis, postquam inter Beatos coelites adnumeratus est, in se conciliaverit Sanctus Gabriel a Virgine Perdolente documenta et monumenta plurima luculenter testantur. Statim enim ac Sanctus Decessor Noster Pius X, anno MCMVIII, illum Beatorum agmini adnumeravit, magis autem postquam Benedictus XV item Decessor Noster, felicis recordationis, anno MCMXX, lectissimum iuvenem in Sanctorum canonem retulit, maior in dies fatta est aemulatio ut Ipsi tribuerentur supremi laudis honores. In pluribus enim locis, qui cum novello coelite aliquam necessitudinem habuissent, in eius honorem altaria, sacella et etiam sacrae aedes etiam paroeciales eretta sunt eiusque nomen etiam Vicariatui Apostolico in Peruvia, scilicet «de Sancto Gabriele a Virgine Perdolente de Maranon », inditum. Sed eidem Sancto in tribuendis supremis laudis honoribus primas partes, ut par est, habuit et habet Congregatio Clericorum Excalceatorum a Sanctissima Cruce et Passione Domini Nostri Iesu Christi, cuius Ipse fuit piissimus alumnus et est nunc magnus honor et ornamentum praeclarum, et inter regiones, quae Sanctum Gabrielem peculiari studio colunt, eminet Aprutium, cuius intra fines, Insulae nempe, vulgo « Isola del Gran Sasso », sanctus iuvenis diem obiit supremum et ubi in Ecclesia Deo in honorem Beatae Virginis Immaculatae dicata et sacro Congregationis, quam diximus, recessui adnexa, sepulcrum Sancti Gabrielis exstat pulcherrimum et celebratissimum. Illue enim, sicut Nobis relatum est, Christifideles plurimi, peregrinorum more, non solum ex regionibus Aprutio finitimis, sed ex tota Italia et ex aliis etiam dissitis Nationibus fidenti animo precaturi accedunt. Adeo ut Ecclesia ipsa, quam Decessor Noster, recolendae memoriae, Pius PP. XI, anno MCMXXIX Basilicae Minoris titulo et dignitate decorava, habenda sit veluti centrum praecipuum fidei et pietatis totius regionis Aprutinae. Qua de causa, cum hic annus centesimus sit ex quo prima vice piissimus iuvenis Aprutium petiit ut in suae religiosae Congregationis coenobio, quod diximus, sacris disciplinis addiscendis operam daret, dilectus filius Procurator Generalis eiusdem Congregationis, vota expromens omnium Sacrorum Antistitum, utriusque Cleri, nec non Moderatorum publicae rei et Christifidelium regionis Aprutinae, enixas Nobis adhibuit preces ut eundem Sanctum universae illius terrae praecipuum apud Deum caelestem Patronum declararemus et confirmaremus. Quas preces, a Dilecto Filio Nostro Cajetano S. R. E. Presbytero Cardinali Cicognani Nobis relatas et commendatas, cum exaudire ultro libenterque decreverimus, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Gabrielem a Virgine Perdolente, Confessorem, universae regionis Aprutinae praecipnum apud Deum Patronum constituimus, declaramus et confirmamus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus regionis Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. IIaec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Aprilis, anno MDCCCCLIX, Pontificatus Nostri primo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 


* AAS vol. LI, 1959, pp. 462-463.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana