IOANNES EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
MATERNA CARITAS*
BEATAE IOACHIMAE DE VEDRUNA
DE MAS, VIDUAE,
LEGIFERAE MATRI SORORUM CARMELITIDUM
A CARITATE, SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad pepetuam rei memoriam. — Materna caritas, qua Ecclesia sancta, communis populorum parens, quos homines Christus sanguine suo redemit, ad supernam vitam generat, in novamque versos naturam ad aeternas dirigit oras, ea veluti propria fuit virtus spectatissimae mulieris, cui hodie, tamquam supremi Ecclesiae Pastores, sollemnes sanctorum caelitum honores decrevimus. Quae non solum erga filios quos ipsa procreavit, eosque quos adorandum Dei numen ei regendos eredidit et egenos aegrotosque, sed etiam erga eos omnes quos obvios habuit vel quibuscum vixit ea semper fuit animi benignitate, mansuetudine, indulgentia, quali solent esse mulieres quae natura et officio sunt matres.
Hanc ergo maxime laudem ceterasque virtutes commendare atque christiano populo ad imitandum proponere instituimus, eius vitae casus paucis absolventes. Casta et ingenua puella Ioachima de Vedruna Barcinone in Hispania nata est a. d. XVI Cal. Mai. anno millesimo septingentesimo octogesimo tertio, honestissimis sane parentibus Laurentio de Vedruna atque Teresia de Vidal, generosa ab stirpe profectis. Quo autem die luminis oras aspexit, eodem est baptismate sancto rite abluta, eique indita llOmina, Ioachima, Francisca, Antonia. Quae verba primum puellula fecit, preces fuerunt, eiusque virtus in annos, in dies singulos crevit, iu primis prudentissima matre adiutrice, quae quamvis in omnes ex se natos aequalem partiretur amorem, singolari tamen benevolentia atque caritate filiolam prosequebatur, utpote ingenua et candida indole praeditam; quae praeterea puerum Iesum in deliciis habebat, pro defunctorum animabus assidue precationes dabat, ac voluntarias poenas ab se petebat, ut earum cruciatus levaret. Ceterum, sanctorum hominum vestigiis insistens, cum primum a precibus vacaret, laeta laborem suscipiebat et, ne otiose viveret, privata ac domestica negotia obibat. Qua de re, cum olim Sacerdotes quidam puellae industriam admirarentur, haec nullis sumptis spiritibus, sed nuda quadam simplicitate: Scilicet — inquit — oportebit me serio labori operam dare, ne hos Christi ministros faciam mendaces; cuius sane rei causa ego essem. Tantum aberat ut eius pietas et religio simulata atque fucata esset, ut maxime ex animo ceti scaturigine pure deflueret. Quapropter cum omnia ea mente gereret ut in Dei gloriam cederent, multo sane virtutis odore redolebant. Qua in re non alio est usa magistro quam Spiritu Sancto, dulcissimo animorum lumine, neque alius consilio quam matris, quae muliebres operas esercenti filiolae de Deo, de virtute, de puellarum officiis loquebatur, sermones diligentissime audienti. Nec minore studio pia puella res a sanctissimis viris gestas, ne praesertim egregia martyrum Christi facinora meditabatur. Nonum annum agens, Sancta de altari primum libavit. Quo factum est, ut maiora usque daret gravitatis atque pietatis testimonia; ita ut ad Eucharisticam mensam accedere vehementer optaret, piacere autem ac satisfacere Deo oboedientia, suavitate, ceterisque virtutibus, tamquam perfectae et absolutae sanctitatis indicium duceret. Nonnumquam ingenuae puellae verecondia matri ipsi nimia vira est, quae quamquam filiae simplicitatem magni faciebat, in futurum tamen consulens, id cupiebat ut nobiles civium coetus, in ceterarum puellarum similitudinem, filia celebraret. Sed cum se Ioachima ad affiora natam esse intellegeret, duodecimum annum agens coepit cupiditate flagrare Carmelitidum Virginum Sodalitatis, quae Barcinone erat, amplectendae; quod tamen consegui nequivit, minoris aetatis suae causa. Tum eam pater Theodoro de Mas destinavit, nobili viro, qui et ipse sive prae incommoda valetudine sive prae aliena patris voluntate, quominus in religiosam ascriberetur Sodalitatem, quam affectabat, prohibitus erat. Quo tempore in matrimonium ierunt, Ioachima sedecim erat annorum, Theodorus viginti sex: aetatem autem superabat ingenuus amor, gravitas, dignitas, quibus virtutibus in vicem coniuges certabant. Si vero communis eorum vita fuit iis piena gaudiis, quibus Deus, poter benevolus, christianos perfundit coniuges, ut munia sua gravissima propensiore voluntate obeant, at palaestra quoque fuit pietatis fonsque origoque maximarum virtutum, ad Ioachimam praesertim quod attinet. Omnis ergo eius cura in hoc ponebatur ut virum suum felicem redderet, utque ancillas, quas in sororum loco diligebat, quarumque labores modesto atque sereno ore communicabat, educaret et iuvaret. Ab aliorum autem carpendis moribus sic abhorrebat, ut omnibus tam absolutae caritatis quam benevolentiae haberetur exemplar. Cuius sanctissimae mulieris humanitas quamvis omnes respiceret, praecipue tamen in pauperes, aegrotos, derelictos ferebatur; quos, quasi iniquae eorum fortunae invidens, bis vel ter in hebdomade in valetudinariis invisere, summaque prosegui cantate consueverat. Cum autem ab inito matrimonio sedecim fere menses dilapsi essent, Ioachima primum coniugii fruetum fausto omine in lucem edidit: puellam scilicet pulcherrimam, cui nomina sunt data: Anna, Monica, Teresia. Quam filiolam alii suo tempore secuti sunt liberi, septem numero, quos blanda mater, in Dei beneficiis ponens, magno cum gaudio excepit. Ut vero filios suos iam ab unguiculis ad pietatem conformaret, eos non tantum Deum precibus venerari ac sacerdotes debita prosegui observantia docebat, sed id etiam annitebatur ut iidem et animi et corporis integritatem servarent, villa vel levissima fugerent, Deum timerent omnia videntem atque iudicantem; varioque modo pia mater exercebat ut Angelo, quem suae ingenuitatis custodem haberent, summam reverentiam praestarent; bonorum denique, quibus atliuerent, copia excitarentur ad gratias Deo agendas et ad pauperes ampliore facultate sublevandos. Neque dolores prudenti Dei famulae neque luctus per id tempus defuerunt, ad eam Dei altissimi legem, ut nempe quos illo plus diligat, plus ab iis diligatur, ut quibus maiora largiatur, ab iis maiora requirat. Ergo a. d. vri Cal. Mai. anno millesimo octingentesimo tertio pater eius exitiali morbo oppressus, aeterna limina petiit; tum ab acerbissimo bello Napoleonico in eam profectae sunt sollicitudines et ruinae, quo flagrante mulieri piissimae, viro destitutae, qui bellum capessiverat, sibique suisque filiolis salus fuga petenda fuit. Qua in fuga piena periculis, praesens Dei numen experta est, quippe cui ad oram, quam Plan de la Calma vocant, mulier quaedam mirum in modum cum se conspiciendam dedisset: « Cur, domina — dixerit — rebus tam adversis hic moraris? An intellegis hac ipsa nocte hostes hoc esse perventuros? Agitedum, aufugite, discedite! ». Quos cum in tuto collocasset, matrem viclelieet et puerulos, ex eorum oculis abiit. Haud multo post Franciscus a Paula, eius filius nato tertius, sex annorum puer, moritur. Itidem anno millesimo octingentesimo decimo quinto, filia Carola septuennis Franciscum in aeternae vitae limina subsecuta est; delude proximo anno, Theodorus, vir eius carissimus, acerba mortis falce succisus, diem obiit supremum. Quod dum fit, Ioachima, gravi aegra morbo, segregaci a ceteris debuit, cui neque viro suo morituro adesse datum est, neque eius corpus elatuin videre. Tum Christus, qui Cruci affixus de pariete cubicoli pendebat, avulso brachio de ligno ait illi: « Ioachima, sponsum tuum e viventibus mors abstulit. Veni, mea eris ». Duobus autem mensibus postquam Theodorus perierat, optima Ioachimae mater serena morte lumina clausit. Quibus sive rerum eventibus, sive Christi ipsius monitu factum est ut Ioachima in eam spem, quam animo numquam deposuerat, iterum erigeretur, sese videlicet totam Deo devovendi. Barcinone igitur se Vicum contulit, in quo pago possessiones habebat, ut ibi, in perampla domo, quam Escorial vulgo appellabant, procul a celeberrimae urbis frequentia, pace atque tranquillitate frueretur. Quod ut facilius consequeretur, pretiosissimis vestibus exutis rebusque omnibus, quas carissimas haberet, tamquam fragilis atque caducae felicitatis testimoniis abiectis, post iustum, ab interitu viri, tempus, Tertianis Franciscalibus ascripta est, earumque habitum induit, frustra multis, praesertim cognatis, irridentibus et increpantibus.
Sed interea, his neglectis, prudens Dei famula, in intimis aedibus cum filiis operam pietati dabat, segue ipsam arcte et contente habebat: nam humillimum in tanta domus amplitudine illi cubiculum, nudum, duarum tantum tabularum suppellectile instructum, quibus esset storea somni capiendi causa superposita; pro cervicali, saxum seu stramentunl; praeter haec, flagellis se caedere ad sanguinis effusionem, asperis ac mordacibus ciliciis corpus afficere, singulis feriis sextis omnibusque diebus, qui festos praecederent, solo pane vesci et aqua uti. Bis praeterea in hebdomade, ut semper ei fuerat institutum, publicum valetudinarium petebat ut infirmos viseret, eorumque necessitatibus inserviret; immo et puellarum im pudicitiae periculo versantium curam egit, quarum miseratio eius ceperat animum. Ita Ioachima cum piae virtutis ardore cumque voluntaria sui corporis afflictatione summam in alios caritatem coniungebat, suarum semper opum prodiga. Talibus ornata virtutibus mulier Deus salutari consilio providit ut anno millesimo octingentesimo vicesimo quasi fortuito in Stephanum Fabregas, Sacerdotem innocentissimum eundemque egregiae prudentiae virum, incideret, eique mentis suae sensus aperiret ac patefaceret, maglia animi modestia, demissione, oboedientia. Qui monuit non id Deo piacere ut religiosae cuidam Sodalitati iam conditae annumeraretur; sed ut novam ipsa conderet, cuius esseut partes et infirmos materne curare, et ad puellarum incumbere institutionem. Neque vero tum temporis aerumnae atque causae sollicitudinunl defuerunt. Anno enim millesimo octingentesimo altero et vicesimo, Hispaniarum incolae, rerum evertendarum cupidi, cum multa in religionem inque sacra instituta admisissent, multos religiosos Sodales exsilio multarunt, in quibus fuerunt Stephanus Fabregas, quem commemoravimus, et Ioachima cum filiis suis. Qua tempestate Episcopus ipse Vicensis occisus est. Cum autem ab exsilio rediisset, se totam curandis infirmis puellisque educandis collocava; simul talnen liberis suis materna dilectione ita prospexit, ut pro sua cuiusque condicione, et filio opus quaereret, et filias aut matrimonio iungeret aut apud familiares seu religiosas Sodalitates locaret. In hoc vero pia mater omnia sua studia, operam, industriam figit, ut iidem omnes ea appetant bora quae una numquam occidunt. Quapropter non tantum eos praesens absens ad virtutem hortari et in difficultatibus fulcire non intermittit, sed etiam qua meliore possit ratione iuvare, vel rerum oeconomicarum condicionibus cotidie in peiorem partem vertentibus.
Sed novo creato Vicensi Episcopo, mense Decembri anno millesimo octingentesimo vicesimo quarto, factum est ut omnes Ioachimae spes redintegrarentur. Is enim cum die nono mensis Octobris insequentis anni piissimam mulierem coram admisisset et dicentem benignissime audivisset, praeterquam quod ei animum addidit, pro certo est pollicitus se eideni esse opitulaturum, modo novem religiosarum Collegium, quod esset constitutura, in Beatissimae Virginis Mariae Carmelitidis fidem committeret, eiusque honoris causa Collegio Nomen Sororum Carmelitidum a Cantate inderet. Quod pia mulier libentissime probans, rem statimi aggressa est. Cum autem frustra, ob nonnullorum invidiam, conata esset ludum elementarium aperire quo puellae convenirent, simulque domum religiosam in urbe Igualada condere, censuit Ioachima aequo fieri consino, si prima Collegii nascentis sedes ac domicilium in suo palatio collocaretur, quod Escorial appellabatur. Litteris igitur ad Episcopum datisi rogavit ut suam atque sodaiium communem vitam ratam haberet. Quod cum summa benevolentia datum esset, sanctissima mulier exsultans ac quasi gestiens, a. d. viu Non. Ian. anno millesimo octingentesimo vicesimo sexto, quod vitae genus iam pridem cogitaverat, perpetuum cibi futurum statuit. Itaque conceptis votis primum quidquid ipsa esset vel haberet Deo dicavit; delude aequo animo sive Episcopo, sive Societatis Carmelitidum cuilibet Antistitae obsecuturam spopondit; post se totam egenis adiuvandis puellisque diligentissime instituendis tradidit. Tandem a. d. iv Cal. Mart. eodem anno Ioachima eiusque socìae novem, sanctis de altari libatis, privatisque votis nuncupatis et commentatis animo Christi cruciatibus, in aedibus Escorialensibus, novae Societatis incunabulis, communiter agendae vitae in itium fecerunt. Religiosarum autem feminarum vitae consuetudo in labore atque Dei cultu vertebatur; eae enim non modo egentissimis puellis aderant, ut opera earum aetati paria docerent, utque ad Deum diligendum hortarentur, sed etiam aegrotantibus binae assistebant, quocumque invitarentur, non alfa patta mercede atque ea quam se a Deo accepturas esse sperabant. Erat praeterea illis continentia summa, extrema rerum inopia. Brevi tempore arbor ingens in caelum felicibus ramis exiit, novaque Societas longe lateque se pandit. Nam post conditam Tarregae domum religiosam mense Octobri anno millesimo octingentesimo vicesimo septimo, aliae id genus domus constitutae sunt: pridie Cal. Iun. anno qui fuit millesimus octingentesimus duodetricesimus, Solsonae; proximo anno, Manresae; quo anno, pridie Id. Nov., Sorores Carmelitides a Can tate manus aggressae sunt assidendi infirmis qui Barcinone degerent, regio valetudinario recepti.
Cum autem pia mulier omnino persuasum haberet non posse rem feliciter cedere, nisi Sodalium suarum animi et ingenia ad Christi mores et doctrinam omnino informarentur, idcirco contendit ut princeps suae Societatis domus amplior fieret aptiorque incepto perficiendo. In primis vero bona ac prudens mater nobilium edens semper esempla virtutum simulque verbo socias adhortans, eo spectabat ut eae, in Sanctorum similitudinem, Christi atque proximorum hominum amore flagrarent. Quae diligens Sodalium institutio eo magis in usum visa est, quod sacrae domus quae Tarregae et Manresae conditae fuerant, anno millesimo octingentesimo undetricesimo, nimiae libertatis eupidae, a Societate defecerunt suigne iuris esse coeperunt.
Cum autem anno millesimo octingentesimo tricesimo Carmelitidibus a Caritate ea domus data esset dono, quam per vulgus valetudinarium peregrinorum appellabant, tunc res sane prosperius cedere coeperunt: ibi enim Sodalibus, eo quod aegrotos egentesque semper praesto haberent, rerum cognitionem cum exercitatione coniungere licuit. Ea praeterea hoc temporis spatio tum Ioachima cum eins sociae ediderunt caritatis pietatisque testimonia quae animum tangerent, moverent. Attamen suavia haec piarum Virginum gaudia turbidae tempestates haud multo post exceperunt. Nam anno millesimo octingentesimo tricesimo quarto, cuna omnis Hispaniarum terra acerbissimo incendio, vindicandae libertatis causa, conflagraret, mitissima femina ab hostibus religionis in custodiam tradita est et male mulcata, irridentibus et increpantibus nonnullis, multis casum commiserantibus. In libertatem autem restituta, primum Barcinonem petiit, ubi duos circiter annos commorata est, deinde Bergam se contulit, quinque comitantibus sociis, quibuscum novum condidit domicilium. Sed cum seditiosi homines captam urbem incendissent, ei escedendum fuit atque cum iisdem Sodalibus suis in proximam Galliae regionem profugendnm. Quo postquaui lassitudine fere esanimatae pervenerunt, primum in pago, quem Prades vocant, constiterunt, deinde Perpinianum sunt progressae, qua in urbe tres fere annos tam prudenter tamque honeste se gesserunt, ut cune illinc a. d. XVI Cal. Oct. anno millesimo octingentesimo quadragesimo tertio iis fuit abeundum in patriamque revertendum, omnibus sui desiderium facerent ingens, virtutisque can¬dida exempla relinquerent.
In Hispaniam reversa, primas Ioachima cogitationes in id contulit ut Vicensem religiosam domum, quam rerum adversarum procella quassaverat, in pristinum restitueret. Quod tam feliciter successit, r;t hinc velati ortas esse potare possimus domus quae brevi temporis spatio sunt postea constitutae, in locis quae vulgi sermone appellantur: S. Juan de las Abadesas, Arbucias, Balaguer, las Borjas Blancas, Ribas, Olot et Igualada, in aliisque deinceps pluribus; ita lllmirum ut paucis annis Carmelitidum Sodalitas longe lateque florere et vigere dicenda esset. Ex quo natum est, ut optimo iure Ioachimae videretur Sodalitati firmiora danda esse fondamenta. Die igitur in a. Non. Febr. anno millesimo octingentesimo quadragesimo quarto, postquam aeternis meditandis rebus per statos dies magistro Antonio Claret, viro sane sanctissimo, vacaverant, grandiores natii sociae vota religiosa sollemmi caerimonia in perpetuum nuncupaverunt, Christo, aeterno Dei Fino, mystice nubentes. Ultimam autem ac publicam constitutionem Sodalitas nonnisi circiter quattuor post annos accepit, cum Lucianus Casadevall, Vicensis Episcopus, propriam Carmelitidum vestem probavit: et sex post annos, cum idem Vicensis Episcopus unaque cum illo duo alii Episcopi leges ratas habuerunt, quibus Sodales regerentur. Quibus tamen legibus cautum erat ut Sodalitas curatorem aliquem generalem acciperet, quem penes summa omnium rerum cousi steret, a cuiusque voluntat.e sive Ioachima penderet, sive quae futurae essent summae religiosarum feminarum Antistitae. Episcopi videlicet eo consilia intendebant ut Sodalitatis firmitati consuleretur, eo vel m;rgis quod male affecta sanctae matris valetudine omnes in opinionem venirent cam brevi esse morituram; re tamen vera, per id eius libertis, auctoritas, potestas ita est coangustata, ut piane intellegeret Tona mater se paulatim seponi, quasi extremi esset ingerii, atque administrandae a se conditae Societati inhabilis. Tunc id evenit, quod ipso optaverat a Deoque saepius efflagitaverat: ut scilicet in abditissimo, augulo aliquo moreretur, inque contemptae puellae loco haberetur. Ad has animi aegritudines, quas ab hominibus tolerabat, alice accessere a providentissimo Deo paratae. Anno enim millesimo octingentesimo quadragesimo nono, cum filias suas Mariam atque Theodoram, in Virginum Cisterciensium collegiis aseriptas, Valbonae inviseret, laborum causa, quos immensos susceperat, hemiplegiae morbo tentata est, in eoque fuit ut diem supremum obiret. Sed ex hoc morbo tam piane convaluit, tamque se iterum ad efflciendnm idoneam praestitit, ut vel novas domus religiosas constituere posset. Anno autem millesimo octingentesimo quinquagesimo secundo, iterum atque iterum subito icta sanguine, omnium artuum ipsiusque linguae usum amisit, ita ut omnium opera atque ministerio egeret, eiusque aegritudini, moestitiae, taedio acerbissimo, ut erat saune mentis, una Sodalium suarum caritas mederi aliquatenus posset.
Quo vero tempore cholera morbus in Hispaniam Tarraconensem teterrime invasit, nonnullasque Carmelitides Sodales una cum populo absumpsit, tane Ioachima se victimam pro omnibus Deo maximo praebuit, qui factam promissionem accepit. Sacramentis igitur summa religione susceptis, Christi gratia suavissime recreata ae refecta, anno millesimo octingentesimo quinquagesimo quarto, a. d. v Cal. Sept., cum Sodalibus leniter arrisisset, placida morte quievit in publico valetudinario, nuda opum, egens inter egentes, infirma inter infirmos. Post obitum, fragile Ioachimae corpus, quod horrenda contagio foedeverat, pristinum decus induit, incorruptumque ad plures dies perseveravit, per quos populus est illud magna veneratione prosecutus. Tum tenuissimo quidem cultu est primum in publico Barcinonensi sepulcreto conditum, deinde anno millesimo octingentesimo septuagesimo sesto, in religiosam Sodalitatis domum Vicensem translatum, ex qua domo tandem, anno millesimo nongentesimo vicesimo tertio, pridie Nonas Apriles, est sollemni caerimonia in principe, quod Carmelitides Virgines in eadern urbe habebant, tempio collocatum.
Quod si nunc, paucis exposita sanctissimae feminae vita, quaeratur quibus virtutibus ea maxime floruerit, id statuendum putamus in his primatum obtinuisse fidem, spem, caritatem. Ioachimae fides totam sane augustissimam Trinitatem spectavit, cuius unius ac trini virtutem iam iam moritura ea rerum intellegentia celebravit, ut in cuiusque divinae personae nomine enuntiando consisteret, rem brevi commentaretur, eoque perfunderetur gaudio, ut suavissimo languore deficeret. Praeterea eius fides cum in Christum, Dei Filium, ferebatur, qui factus homo nos suo sanguine redemit, tum in Virginem Mariam, benignissimam christianorum Matrem, tum in Sanctos, quorum opero semper, sive in adversis sive in prosperis rebus, implorabat. Mirum ergo non est, si tam egregiae tamque tenaci fidei non humana, non divina restiterunt. Ita Deus per Ioachimam et panes multiplicare, et quae futura essent aperire, et miracula patrare. Porro spe, quam in eo collocabat, eo adducebatur ut, aerumnarum sttarum oblita, se suaque omnia summo Numini permitteret. Ipsa scilicet se nihilum putabat, Deum vero omnia; se improbam, scelestam, impiam profitebatur caelestisque gratiae impedimentum; Christo autem, qui vitam pro omnibus hominibus ac pro ipsa profuderat, toto pectore fidebat, in eiusque quasi familiaritate versabatur. Praeter fidem et spem, Ioachima caritatem cum in Deum tum in homines coluit mirtilli in modum. « Si quis diligit me — dixerat Iesus — sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud cum faciemus (Io. 14, 23) ». Quam Dei dilectionem non modo ardentissimae preces declarabant, sed praesertim constans illa atque irrevoribilis sui ipsius aeterno Numini devotio, qua et ipsi dicere fas esset: « Quae placita sunt ei facio semper » (Io. 8, 29). Post Dei honorem, praecipuum eius studium ad alios homines ad eorumque salutem pertinebat: ad filios nempe, ad Sodales Carmelitides, ad pauperes, ad aegrotos, ad eos universe quos vel res adversae, vel calamitates, vel labores afficerent. Esimia praeterea Ioachima erat animi modestia, qua ita excellebat, ut in suae voluntatis locum, non modo Dei altissimi, verum etiam suorum moderatorum nutrirti omnino suffecisse putaretur. Quae cum ita essent, talibus ornatam virtutibus mnlierem dignam existimavimus quam Christifidelibus cuiusvis ordinis imitandam ac venerandam proponeremus.
Cum autem magis in dies eius, ob prodigia, fama percrebruisset, de Beatorum Caelitum honoribus eidem decernendis Causa coepta est agitari. Processus igitur, quos informativos vocant, de vitae sanctimonia Famulae Dei in Vicensi Curia constructi sunt. Quibus peractis, iisque a S. llituum Congregatione rite probatis, Benedictus XV, Decessot Noster, servatis de iure servandis, commissionem introducendae Causae sua manu signavit, a. d. xix Cal. Febr. anno millesimo nongentesimo vicesimo. Porro in Congregationibus antepraeparatoria, quae dicitur, a. d. IV Cal. Apr. anno millesimo nongentesimo tricesimo primo: in praeparatoria triennio post, a. d. VII Id. Aug.; et in generali coram Pio XI, Decessore Nostro, a. d. V Cal. Iun. anno millesimo nongentesimo tricesimo quinto, disceptatum est an certo constaret de Venerabilis Servae Dei Ioachimae de Vedruna viduae de Mas virtutibus, quas idem Pius XI, in festo Sslnae Trinitatis, a. d. XVI Cal. Iul., eodem anno, gradum heroicum attigisse sollemniter edixit. Quibus confectis, exercita est quaestio de duobus miraculis, quae Deus omnipotens, venerabili Ioachima de Vedruna deprecante, operatus esse dicebatur; atque post acres S. Rituum Congregationis investigationes probationesque, Pius XII, proximus Decessor Noster, a. d. v Cal. Febr., anno millesimo nongentesimo quadragesimo, decrevit: Constare de duobus miraculis, venerabili Ioachima de Vedruna vidua de Mas deprecante, a Deo patratis; scilicet de perfecta sanatione tum Mariae del Pilar Gutiérrez a perpetua dexteri oculi caecitate ex gravi traumatc, cura. Iosephi Palazón Riquelme a letali tubercolosi pleuro-pulmonari et ab insanabili interlobari chronico empyemate sinistro.
Ante diem denique v Cal. Mart., eodem anno, tuto procedi posse ad sollemnem venerabilis Ioachimae de Vedruna Beatificationem ab eodem proximo Decessore Nostro publico decreto declaratum est. Quae sacra sollemnia in Petriana Basilica, omnium ordinum viris ac mulieribus undique gentium aedem stipantibus, sueto sunt ritu celebrata, a. d. XVI Cal. Iun., anno millesimo nongentesimo quadragesimo, quo die Ss.mae Trinitatis festum universa Ecclesia agebat. Cum deinde novensilis Beatae deprecatione, nova dicerentur a Deo patrata miracula, ad Canonizationem consequendam Causa resumpta fuit, et saper duabus miris sanationibus quae, eadem Beata intercedente, sunt impetrata, Apostolici iterum instituti sunt Processus. Prius miraculum contigit Ioannae Torres Luque, fere quadrienni puellulae, cui ex laryngite diphterica gravissime aegrotanti, omnium sive cognatorum sive medieorum ore, supremus dicebatur adesse dies. De Beatae Ioachimae reliquiis particula ei tunc fuit a matertera, praebita, quae, post aliquot somni horas, piene ab infirmitate recreata, astantibus omnibus de re vehementer commotis, cantilare ludereque coepit. Nec minus mirabili virtute restituta est valetudo Mariae Assumptae Jori Gisbert, infantulae vix duos et viginti menses natae. Quae cum ex gravissima pulmonis sinistri laesione iamdiu laboraret, radiographiis peractis, magnam aeriam vesicam in eodem polmone medicus speculatus est. Qua ex diagnosi, tum a cura medicus cum radiologus infaustaln omnino edidere prognosim. Tunc Beatae Ioachimae intercessio ita ferventissimis precibus invocata fuit ut Mariae Assumptae condiciones, omnibus propinquis, medicis aliisque stupentibus, pareo temporis spatio in melius sint mutatae.
De utraque sanatione ex more disceptatum est sive in suetis Sacrorum Rituum Congregationis comitiis, sive coram Pio XII, Decessore Nostro, a. d. VII Id. Ian. superiore anno. Quo in generali conventu, venerabili Fratre Nostro Clemente S. R. E. Cardinale Micara, Episcopo Veliterno huiusque Causae Ponente seu Relatore, dubium proponente an et de quibus miraculis constet in casu et ad effectum de quo agitur, omnes qui affuerunt, cum Cardinales tum Praelati Officiales Patresque Consultores, sanationes propositas vera habenda esse miracula affirmarunt. Idem tandem Decessor Noster, caelesti lumine pluries iam invocato, sollemniter edixit: Constare de instantanea perfectaque sanatione, Beata Ioachima de Vedruna vid. de Mas intercedente, sive puellae Ioannae Torres Luque a gravi laryngite diphterica, sive puellae Mariae Assumptae Jori Gisbert a pneumothorace ob processum, phlogisticum acutum arteriarum et pulmonum. Quae Causa, ut ad felicem exitum perveniret, unum dubium expendendum erat utrum, duobus miraculis rite probatis, beatae Ioachimae de Vedruna sanctorum Caelitum honores decerni tuto possent. Quod dubium in eodem generali conventu propositum fuit. Cum vero Purpurati Patres, Praelati Officiales, Patres Consultores, qui aderant, id annuissent, idem Decessor Noster, sibi responsum esse procrastinandum decrevit, ut interea magnas Deo preces adhiberet. Ante diem igitur IV Cal. Apr., eodem anno, hanc sententiam tulit: tuto procedi posse ad Beatae Ioachimae de Vedruna vid. de Mas sollemnem Canonizationem. Considerans vero de re gravissima agi, idem proximus Decessor Noster sacrum Consistorium indixit, a. d. V Id. Iun. eodem armo habendum, ut in eo Patrum Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum, Episcoporum et Abbatum « nullius », eo die in Urbe futurorum, sententiam exquireret de Canonizatione Ioachimae de Vedruna de Mas, viduae, legiferae Matris Instituti Carmelitidum a Caritate, et Caroli a Setia, Confessoris, laici professi ex Ordine Fratrum Minorum. Ante statutum autem diem, iussit ut sacrorum Antistitibus commentaria mitterentur de vita, virtutibus, miraculis et de Causis utriusque Beati, quorum mentionem fecimus, ut qui in Consistono interfuturi essent, re piene cognita, sententiam ferre possent. Quod Consistorium, die quem diximus, superiore anno, in certa Palatii Vaticani aula celebratum est; in quo dilectus Filius Noster Caietanus S. R. E. Cardinalis Cicognani, S. Rituum Congregationis Praefectus, aequum esse ostendit ut Beatorum illorum memoria summis consecraretur honoribus, atque enixe postulavit ut ad optatissimum Canonizationis ritum quam primum deveniretur.
Quibus peractis, astantes Cardinales sacrorumque Antistites rogati sunt ut quid de propositis Causis sentirent singuli significarent. Omnium denique receptis Purpuratorum illorum Patrum et sacrorum Praesulum suffragiis, qui Consistorio quoti semipublicum diritur affuerunt, in Palatii Vaticani aula a. d. XVI Cal. Iul. eodem anno habito, piane compertum est Beatos illos dignos concordi sententia ab iis aestimari qui fulgidissimo decorarentur Sanctorum diademate. Ad illorum vero Beatorum sollemnem Canonlzationem Pius XII diem statuerat vicesimum tertium proximi mensis Novembris. Interea astantes Patres et sacro Praesules universosque Christi fideles rogavit ut cum suis precibus illi suas coniungere vellent, ut fausta salutaria, quae praestolati iam essent, catholicae rei obvenirent. Utque de his rebus omnibus iuridica conficerent acta Protonotariis Apostolicis, qui aderant, de more mandatum est. Praestituta vero dies Beatis illis Sanctoruin corona decorandis, superno sapientissimoque Dei consilio, Pio XII non illuxit, cum a. d. VII Id. Oct. a. D.MCMLVIII, toto collacrimante terrarum orbe, ad aeternam vitam ille migravisset. Quam ob rem Nos, quibus universae regendae Ecclesiae divinitus munus commissum est, Nostra summa et apostolica potestate, alium statuimus ad Beatorum Ioachimae de Vedruna et Caroli a Setia Canonizationem diem, pridie nempe Id. Apr. anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono.
Quo magnae sollemnitatis die, cuncti saecularis et regularis cleri ordiues, plurimi Romanae Curiae Praelati et Officiales, non pauci Abbates, plures sacrorum Antistites atque amplissimum Patrum Cardinalium Collegium in Vaticanum Palatium convenerunt. Quibus omnibus supplicantium ritu procedentibus ac precationes Caelestium Curiae adinoventibus hymnumque « Ave Maris Stella » praecinentibus, hora octava et dimidia ante meridiem in Petrianam Basilicam, magno fidelium ex universo paene terrarum orbe numero frequentem, descendimus et ad Solium Nostrum perreximus.
Tunc praestita Nobis ab astantibus Cardinalibus oboedientia, dilectus Filius Noster Caietanus S. R. E. Cardinalis Cicognani, perorante diletto Filio Camillo Corsanego, Consistorialis Aulae Advocato, instanter, instantius, instantissime postulavit ut Nos Beatam Ioachimam de Vedruna et Beatum Carolum a Setia summis Sanctorum honoribus decoraremus. Cui Consistoriali Advocato per dilectum Filium Antonium Bacci, ab Epistulis ad Principes, respondimus iam in eo esse ut Nos huiusmodi postulationi concederemus. Hymnum itaque « Veni Creator Spiritus » cum confertissima fidelium turba canentes, a divino Paraclito imploravimus ut superni luminis copia magis magisque menti Nostrae coruscaret. Dein in divi Petri cathedra sedentes, uti supremus universae Christi Ecclesiae Magister, sollemniter pronuntiavimus: « Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem Fidei Catholicae et Christianae Religionis augmentum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum in Urbe exsistentium consilio, Beatos Carolum a Setia Confessorem, et Ioachimaan de Vedruna de Mas Viduam, Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo ascribimus: statuentes illorum memoriam quolibet anno die eorum natali, Caroli nempe a Setia die sesta, Ianuarii inter Sanctos Confessores et Ioachimae de Vedruna de Mas die vicesima octava Augusti inter Sanctas Viduas non Martires pia devotione recoli debere. In nomine Pa+tris et Fi+lii et Spiritus + Sancti. Amen ».
Qua formula prolata, precibus annuentes eiusdem Cardinalis Cicognani, per eundem Consistorialem Advocatum Nobis admotis, hasce Decretales sub plumbo Litteras confici et expediri iussimus; praesentibus vero Protonotariis Apostolicis ut de hac Canonizatione publicum conficerent instrumentum mandavimus. Delude postquam hymnum « Te Deum laudamus », ut gratias omnipotenti Deo ageremus, cum astantibus cecinimus, atque Sanctorum illorum patrocinium primi invocavimus, sermonem de novensilium Sanctorum virtutibus habuimus. Quod ad Ioachimam de Vedruna spectat, diximus in ea habere Sacras Virgines Deo devotas, habere matres familias, habere viduas praeclarissimum, quod imitarentur, exemplum. Primis ab ea discendum esse quomodo Deo servirent, hoc est animo semper et unice dedito, hilari amantique; alteris qua diligentia perspicua, alacri, studiosa proles instituenda, conformanda, eclucandagne esset; suo denique orbatis viro mulieribus quomodo in allieta etiam fortuna et in luctuosis eventibus se temperare deberent.
Omnibus itaque, quae inspicienda erant, bene perpensis, certa scientia ac de Nostra apostolica auctoritate, quae supra memoravimus confirmamus, mandantes ut harum Litterarum exemplis vel locis, etiam typis impressis, manu tamen alicuius apostolici tabellionis subscriptis sigilloque munitis, eadem tribuatur fides, quae bisce haberetur, si ostenderentur. Nemini autem iis, quae per has Litteras statuinuis obniti liceat. Quod si quis temere ausus fuerit, indignationem omnipotentis Dei et Sanctorum Apostolorum Petri et Parali se noverit moturum.
Datum Roma, apud S. Petrum, pridie Idus Apr. anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.
Ego IOANNES Catholicae Ecclesiae Episcopus.
+ Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.
+ Ego CLEMENS Episcopus Veliternus Cardinalis MICARA.
+ Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.
+Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestinus Cardinalis ALOISI MASELLA. S. R. E. Camerarias.
+Ego FRIDERICUS Episcopus Tusculanus Cardinalis TEDESCHINI, S. R. E. Datarius.
+ Ego MARCELLUS Episcopus Sabinensis et Mandelensis Cardinalis MIMMI.
Ego PETRUS titulo S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FUMASONI BIONDI.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.
Ego CAIETANUS titulo S. Caeciliae Presbyter Cardinalis CICOGNANI. Ego VALERIUS titulo S. Silvestri in Capite Presbyter Cardinalis VALERI.
Ego PETRUS titulo S. Praxedis Presbyter Cardinalis CIRIACI. Ego IACOBUS ALOISIUS titulo S. Hieronymi Illyricorum Presbyter Cardinalis COPELLO, S. R. E. Cancellarius.
Ego PAULUS titnlo S. Marine in Vallicella Presbyter Cardinalis GIOBBE.
Ego IOSEPHUS titulo S. Pauli in Arenala Presbyter Cardinalis FIETTA. Ego FERNANDUS titulo S. Eustachii Presbyter Cardinalis CENTO.
Ego CAROLUS titulo S. Mariae in Porticu Presbyter Cardinalis CHIARLO.
Ego HAMLETUS IOANNES titulo S. Clementis Presbyter Cardinalis CI- COGNANI.
Ego CAROLUS titulo S. Agnetis extra moenia Presbyter Cardinalis CONFALONIERI.
Ego DOMINICUS titulo S. Apollinaris Presbyter Cardinalis TARDINI. Ego NICOLAUS S. Nicolai in Carcere Tulliano Protocliaconus Cardi- nalis CANALI, Paenitentiarius Maior.
Ego ALAPHRIDUS S. Mariae in Domnica Diaconus Cardinalis VIANI. Ego ALBERTUS S. Pudentianae Diaconus Cardinalis DI JORIO.
Ego FRANCISCUS S. Mariae in Cosmedin Diaconus Cardinalis ROBERTI.
Ego FRANCISCUS S. Caesarii in Palatio Diaconus Cardinalis BRACCI. Ego ANDREAS S. Georgii in Velabro Diaconus Cardinalis JULLIEN.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarins
CAIETANUS Card. CICOGNANI
S. R. C. Praefectus
Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost.
Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
Loco+Plumbi
Expedita die XXVI Maii, anno Pontif. I
In Canc. Ap. tab., Vol. C, n. 60
* AAS. vol. LI, 1959, pp. 750-764.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana