IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
QUAE FESTO
BEATA MARIA VIRGO SUB NOMINE
« IMMACULATAE CONCEPTIONIS »
PRAECIPUA APUD DEUM TOTIUS MORONENSIS DIOECESIS
PATRONA CONFIRMATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quae festo die Apparitionis Beatae Mariae Virginis Immaculatae, anno MCMLVII, a Decessore Nostro imm. mem. Pio PP. XII constituta est Moronensis dioecesis in Argentinae Reipublicae finibus, non immerito eandem Deiparam primae labis expertem sibi Patronam adoptavit. Cuius confisos praesidio spes Nos tenet fore, nt res catholica ea in regione laetis auctibus crescat et pietatis studio vehementius in dies inflammentur Christifidelium animi. Cum igitur Venerabilis Frater Michaël Raspanti, Moronensis Episcopus, Nos rogasset, ut huiusmodi electionem auctoritate Nostra ratam haberemus, Nos preces ab eo delatas libenti animo audire statuimus. Itaque, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, nomine « Immaculatae Conceptionis » insignem, totius Moronensis dioecesis praecipuam apud Deum Patronam confirmamus, seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nulle et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Aprilis, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana