Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

« AUGUSTAE VIRGINI »*

TITULO AC PRIVILEGIIS
BASILICAE MINORIS ECCLESIA PAROECIALIS
BEATAE MARIAE VIRGINIS LAPURDENSIS,
IN URBE ET ARCHIDIOECESI
SANCTI SEBASTIANI FLUMIINIS IANUARII,
HONESTATUR.

 

Ad pepetuam rei memoriam. — Augustae Virgini Lapurdensi sacrum, amplum populique concursibus celebratum templum curiale esse perhibetur in perfrequenti urbe Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii. Quod egregium pietatis domicilium eo in loco constitutum est, ubi parva olim aedes Christifidelium animos ad se convertebat. Hoc in tempio, ad quod extruendum curio impigrum studium, populus stipem contulerat, habent admirationem non solum opera pictorum sculptorumque eleganti manu confecta sed ipsa etiam struttura, qua, ob Romanicam, quam dicunt, architectandi rationem, moli decus accrescit non modicum. Maximum vero huius templi quasi ornamentum est actuosa pietas, qua et frequens tenetur clerus, eidem inserviens, ac populus fidelis, qui non solum ex ea urbe sed aliis etiam Brasiliae Civitatibus ad hoc alterum velut Lapurdense sacrarium sese effundit, superna deposcens numera et praesertim aegrotos afferens, ut opiferae Matris deprecatione sanentur. Florent ibi piae sodalitates estque id cum animi Nostri gaudio commemorandum scite naviterque tradi pueris puellisque christianae doctrinae elementa. Quibus omnibus permotus votaque excipiens Christifidelium, Dilectus Filius Noster Iacobus Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis de Barros Camara, Archiepiscopus Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii, Nos rogavit, ut templum, quod laudavimus, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum paroeciale templum, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis Lapurdensis in urbe et archidioecesi Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii consecratum, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae sacris aedibus itidem insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; iisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nune et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nulle et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Maii, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 


* AAS vol. LI, 1959, pp. 807-808.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana