Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

MERITIS CELEBRATUR

AD DIGNITATEM ΕT HONOREM
BASILICHE MINORIS EVEHITUR
ECCLESIA CATHEDRALIS ZACATECENSIS
B. ΜARΙAΕ V. IN CAELUM ASSUMPTAE SACRA

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Meritis celebratur laudibus princeps templum Zacatecense, quod, ut paroecialis aedes saeculo xviii conditum Almaeque Deiparae sideribus receptae dicatum, anno MDCCCLXVII ad cathedralis ecclesiae dignitatem provectum est. Quod invisentes magna incedit admiratio propter eximiiim genus structnrae, quod, « barocιιm » appellatum, singulari Mexicana architectandi ornandique ratione insigne est ; qiiam ob rem hoc templum in sacris eius dicionis monumentis praecipuum obtinet locum. Cui operi egregio decus addunt praeclara simulacra B. Mariae V. Dei Gemetricis, cui nomen « de los Zacatecas » vulgo adicitur, et Christi Crucifixi, quae a populo fideH quattuor iam saecula impenso coluntur studio pietatis. Unde fructus spiritiiales uberrimi et rebus in adversis solacia ηση modica sunt percepta. Sacri etiam ministri, qui sufficίamt numero, eidem deserviunt templo: nec deest supellex pretiosa divinis ritibus apta. Quibns permotus, Venerabίlis Frater Antoniiis López Avifia, Zacatecensis Episcopus, Nos rogavit, ut ecclesiam tot laudibus illustrem, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, ex Sacrae Rituum Congregatiomis consnito, certa scientia ac matura delίberatione Nostra, deque Apostolicae potestatίs plenitudirie, harum Litterarnm vi perpetuumque in modum, cathedrale templum Zacatecense, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae consecratum, titulo ac dignitate Basίlicae Minoris afficimus et decoramus, omnibus adiectis iuribus et privitegiis, quae templis eodem honore imsignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces lugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtίnere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime siiffragari; sicque  rite iudicandum esse ac definίendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si ηιιίdgιιαm secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrnm, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Iulii, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiac negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana