Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

« MICHAËL SALUTIS SIGNIFER »

SANCTUS MICHAËL ARCHANGELUS
IN PRAECIPUUM CAELESTEM PATRONUM
PRO TOTA BRASILIANA PUBLICAE DISCIPLINAE
AC SECURITATIS TUENDAE
MILITARI ADMINISTRATIONE ELIGITUR

 

Ad pepetuam rei memoriam. —  « Michaël salutis signifer », qui « contra ducem superbiae » « explicat victor Crucem », a proximo Decessore Nostro Pio Pp. XII, imm. rec., per similes Litteras Apostolicas die XXIX mensis Septembris anno MCMXXXXIX anulo Piscatoris obsignatas, totius Italici publicae disciplinae et securitatis tuendae Ordinis praecipuus apud Deum Patronus iure meritoque nee non haud sine spirituali animarum incremento fuit renuntiatus atque constitutus. Nunc vero, non sine paterni animi Nostri gaudio, per Dilectum Pilium Nostrum Iacobum S. R. E. Presbyterum Cardinalem de Barros Camara, Archiepiscopum Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii nec non Vicarium Castrensem pro Brasilia, rogati sumus ut Indultum iam pro Italia concessum ad eosdem Brasiliae milites benigne extendere dignaremur. Nos autem, ad fovendam erga invictum caelestis militiae Principem pietatem militumque incolumitatem ac bonum spirituale promovendum, huiusmodi vota excipere libenti statuimus animo. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum Michaëlem Archangelum praecipuum totius Brasilianae publicae disciplinae ac securitatis tuendae Militaris Administrationis apud Deum Patronum declaramus, facimus, constituimus, omnibus et singulis liturgicis privilegiis atque honoribus adiectis, quae praecipuis Coetuum Patronis caelestibus rite competunt. Contrariis qnibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandnm esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidqnam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter con­tigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXXI mensis Octobris, anno MCMLIX, Pontificatus Nostri secundo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana