IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
STUDIUM ET CULTUS
BEATA MARIA V., « DE LA CABEZA » VULGO APPELLATA, PRAECIPUA APUD DEUM PATRONA
UNA CUM S. EUPHRASIO, EP. ET CONF.,
UNIVERSAE DIOECESIS GIENNENSIS CONSTITUITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Studium et cultus Beatae Mariae Virgimis, quae « de la Cabeza » Hispanico appellatur sermone, a multo iam tempore animos tenent Illiturgitanorum atque fidelium in finitimis regionibus incolentium. Cui rei documento sunt religiosae pompae, quae ad montanum sacrarium, ubi pervetus eius imago asservatur, duci solent, piae sodalitatel eidem peculiariter devotae, donaria fere innumerabilia eiusdem locata honori. Nec augusta Virgo, suppliciter exorata, deesse visa est filiis suis, munera superna ubertim dilargiendo. Huiusmodi ergo inductus pietatis ardore, Ioannes Iosephus Laguardo Fenollera, Giennensis olim Episcopus, a Sancto Pio PP. X, Decessore Nostro, impetravit, ut Beata Maria Virgo, Regina Sanctorum Omnium et Mater Pulchrae Dilectionis, vulgo cc de la Cabeza » nuncupata, urbis Illiturgis caelestìs renuntiaretur Patrona, addita facultate eius sollemne ultimo die Dominico mensis Aprilis quotannis celebrandi. Ad augendum vero honorem almae Deiparae, praeclara imagine ila expressae, Petrianae Basilicae Canonicorum Collegium, eiusdem Antistitis sacrorum precibus obsecundans, concessit, ut, quod diximus, Mariale simulacrum aurea corona redimiretur. Huic vero imagini, quae, ut memoriae proditum est, anno MCCXXVII, Hispania in libertatem vindicata, inter praerupta montis, qui « la Cabeza » dicitur vulgo, reperta fuit, impie est fulgidum ablatum diadema, cum novissimum bellum civile in Hispania saeviret. Cuius in locum aliam coronam eamque pretiosiorem fideles laudabili cum animorum alacritate substituere pararunt. Huiusmodi re permotus et feliciter augescentem populi pietatem erga Dei Genetricem, ade la Cabeza » appellatam, considerans, Venerabilis Frater Felix Romero Menjíbar, Giennensis Episcopus, Nos rogavit, ut Beatam Mariam Virginem, nomine eodem invocatam, una cum Sancto Euphrasio, Episcopo et Confessore, universae iurisdictionis suae praecipuam apud Deum Patronam faceremus. Nos autem, quibus nihil antiquius est quam ut Marialem religionem quoquoversus propagemus, vota huiusmodi libenti animo statuimus implere. Quae cum ita sint, Nos ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, « de la Cabeza » vulgo nuncupatam, principalem apud Deum Patronam una cum Sancto Euphrasio, Episcopo et Confessore, universae dioecesis Giennensis confirmamus seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis dioeceseon Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Novembris, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana