Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

ALIGERA CYMBA

BEATA MARIA V., VULGO « NOSSA SENHORA DO AR »
 APPELLATA, CAELESTIS PATRONA OMNIUM LUSITANIAE
 AËRONAUTARUM ELIGITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Aligera cymba qui per arduum pro- perant caelum, Lusitani aërii nautae Beatam Mariam Virginem, vulgari adiecto nomine « Nossa Senhora do Ar », plurimos iam annos sua quidem sponte solent invocare et excolere. Neque perperam filii in amantissimae Matris se fidem committunt eiusque supernum exposcunt auxilium, qui fragilitatem rerum e materia fabricatarum noverunt experiundo et pericula adeunt multa. Compertum quoque habent iidem Almam Deipram gentem Lusitanam peculiari per saecula obtegisse praesidio et in praesens quoque amore prosegui singulari. Itaque publici Moderatores rei aëronauticae submisse rogaverunt, ut Dei Genetricem, « Nossa Senhora do Ar » appellatam, addictis aëriae navigationi Lusitanae caelestem constitueremus Patronam. Quibus precibus, Dilecti Filii Nostri Emmanuelis Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteri Cardinalis Gonçalves Cerejeira, Lisbonensis Patriarchae, ampia commendatione suffultis, libenti animo statuimus obsecundare. Quae cum ita sint, Nos ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, nomine « Nossa Senhora do Ar » appellatam, omnium Lusitaniae aëronautarum caelestem apud Deum Patronam eligimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae coetuum seu ordinum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Ianuarii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana