IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
MERITIS LAUDIBUS
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
DITATUR ECCLESIA CATHEDRALIS AYACUQUENSIS
Ad perpetuam rei memoriam. — Meritis laudibus fertur princeps templum Ayacuquense, saeculo XVII conditum Almaeque Deiparae ad Nives dicatum, ubi religionis ritus congruenti celebrarentur splendore undeque velut e capite superna bona in christianam plebem manarent. Probatur structurae genus, quod « barocum » audit, ipsaque molis amplitudo movet admirationem. Praeterea, signis affabre factis, picturis colorum venustate insignibus, pretiosis metallis sacraque supellectile artificiosa haec aula Dei non paulum decoratur. Quo autem maior eidem, Nostro beneficio, accresceret honor, qui simul esset ad pietatis studium efficax invitamentum, Venerabilis Frater Othoniel Alcedo, Ayacuquensis Episcopus, Nos rogavit, ut augustum hoc templum maximum Basilicis Minoribus accenseremus. Nos autem persuasum habentes expetitae benevolentiae Nostrae signum collaturum esse ad christianae pietatis incrementa, precibus huiusmodi libenti animo statuimus obsecundare. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam cathedralem Ayacuquensem, in finibus Reipublicae Peruvianae, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt. Contrariiis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Ianuarii, anno MDCCCCLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana