IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
PRAECLARISSIMUM
ECCLESIA PAROECIALIS S. DOMINICI IN URBE ARRETIO BASILICAE MINORIS TITULO INSIGNITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Praeclarissimum opus cognoscitur templum Sancti Dominici, quo urbs Arretium non paulum ornatur, siquidem et religionis sedes est eximia et monumentum arte imprimis conspicuum. Quod saeculo XIII imito constructum est ea ratione architectandi, quae Romanica-Gothica appellatur et qua austeritas quaedam et maiestas praeclare inter se coniunguntur. Sculptae vero imagines ac picturae, quas inter simulacrum Iesu Domini cruci affixi est commemorandum, quod nobilis artifex, cui nomen « Cimabue », coloribus expressit, decus eidem addunt non modicum. Praeterea huic ecclesiae, molis amplitudine commendatae, continuatur coenobium sodalium Dominicianorum, structurae genere insigne, ubi Beatus Innocentius PP. V, Decessor Noster, electus esse traditur Summus Ecclesiae Pastor. Religiosa autem familia, quam supra diximus, eo curas intendit, ut sacri ritus in tempio, qua par est, cum diligentia peragantur et pueri ad Christi capessendam militiam vitamque Deo in Ordine illo devotam ineundam componantur. Cum igitur haec Sancti Dominici ecclesia, quae paroeciae quoque sedes est, meritis decoretur laudibus, preces ad Nos admotae sunt, ut eadem Nostro beneficio Basilicae Minoris nomine ac iure augeretur. Quae vota, Venerabilis Fratris Telesphori Ioannis Cioli, Episcopi titulo Liviensis et Coadiutoris Arretini Episcopi, commendatione suffulta, libenti animo implere statuimus. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam Deo in honorem Sancti Dominici Arretii consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine honestatis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nune et in posterum pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignora nter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctnm Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Aprilis, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana