Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

STUDIO INFLAMMATUS

SANCTUS VINCENTIUS A PAULO, CONF.,
PRAECIPUUS PATRONUS CAELESTIS
DIOECESIS ARCIS DELPHINI RENUNTIATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Studio inflammatus Regni Dei propagandi, Sanctus Vincentius a Paulo primos Evangelii praecones in regionem, quae nunc finibus dioecesis Arcis Delphini continetur, misit, atque adeo effecit, ut ethnicae superstitionis caligo discuteretur et lux christianae veritatis feliciter ibidem affulgeret. Probatissimo igitur ductus consilio, Venerabilis Frater Alfonsus Fresnel, Episcopus Arcis Delphini, vota quoque sacri cleri populique fidelis suis curis commissi proferens, Nos rogavit, ut Sanctum Caelitem illum, de christiano nomine optime meritum, suae iurisdictionis caelestem renuntiaremus Patronum. Quibus precibus libenter admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra degne Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Vincentium a Paulo, Confessorem, totius dioecesis Arcis Delphini, in Madagascaria Insula, praecipuum apud Deum Patronum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Aprilis, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana