Index   Back Top Print

[ LA ]

.

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

AUXILIATRICEM VIRGINEM

BEATA MARIA VIRGO,
QUAE UT AUXILIUM CHRISTIANORUM INVOCATUR,
IN PRAECIPUAM CAELESTEM PATRONAM
DIOECESIS VIEDMENSIS ELIGITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Auxiliatricem Virginem Mariam Christifideles dioecesis Viedmensis in finibus Reipublicae Argentinae praecipuo singularique perhibentur obsequio excolere, ad eamque rebus in artis fidentes confugere. Cuius iurisdictionis princeps templum in honorem eiusdem Almae Deiparae, quae ut « Auxilium Christianorum ab Ecclesia invocatur, est consecratum. Cum igitur Venerabilis Frater Iosephus Borgatti, Viedmensis Episcopus, Nos rogasset, ut Beatam Mariam Virginem, titulo illo insignem, suae dioecesis renuntiaremus caelestem Patronam, Nos precibus huiusmodi libenti animo voluimns concedere, probe fore confisi, ut ex hoc patrocinio fructus uberes, ad religionis augmentum quod attinet, populus fidelis perciperet. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, omnibus rei momentis attente perpensis, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, « Auxilium Christianorum » appellatam, dioecesis Viedmensis praecipuam apud Deum caelestem Patronam constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Aprilis, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana