Index   Back Top Print

[ ES  - LA  - PT ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

INDE A PRIMIS

AD VENERABlLES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE CULTU PRETIOSISSIMI SANGUINIS
D. N. IESU CHRISTI PROMOVENDO.

 

Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Inde a primis pontificalis Nostri ministerii mensibus iterum iterumque contigit — ac Nostra vox anxia et simplex saepe nuntia fuit animi Nostri futura praesentientis — ut, cum de cotidianis religiosae pietatis exercitiis ageretur, invitaremus fideles ad illud ardenti studio colendum, quod mirifice prae se fert divinam misericordiam in hominum animos, in Ecclesiam sanctam, in universum orbem, cuius Christus Iesus Redemptor et Salvator est, scilicet ad singulari religione Pretiosissimum eius Sanguinem venerandum.

Hoc pietatis genus in consuetudinem Nostram venit ab ipso domestico convictu ubi infantia Nostra effloruit. Etiam nunc commoto suaviter animo in memoriam revocamus maiores Nostros cotidie per mensis Iulii decursum litanias Pretiosissimi Sanguinis domi pie recitare consuevisse.

Apostolico obsecuti hortatui: « Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo » (1), hoc prorsus putamus, Venerabiles Fratres, pastoralis Nostri muneris praecipuas et singulares curas poscere, primum ut sanae doctrinae invigilemus, ac subinde ut religiosae pietati recta ratione publice privatimque exercendae provehendaeque prospiciamus. Hanc ob rem, perquam opportunum ducimus hortari filios Nostros, ut mentis cogitationes convertant ad indissolubile considerandum vinculum, quod cum duobus illis in christiano populo late diffnsis cultibus erga Sanctissimum Nomen et Sacratissimum Cor Iesu coniungere debet religiosum obsequium exhibendum Pretiosissimo Incarnati Verbi Sanguini, qui « pro mnltis » effusus est « in remissionem peccatorum » (2).

Enimvero, si summopere oportet, Ecclesiae liturgica actio cum catholicae fidei professione plane concordet, cum « lex credendi legem statuat supplicandi » (3), ac nullae inducantur pietatis formae, quae a verae fidei illimibus fontibus non emanent, pari ratione aequum est varia pietatis genera inter se consentanea esse. Necesse nempe est, ut eae pietatis formae, quae omnino praecipuae aestimentur et ad sanctimoniam assequendam aptiores sint, inter se nullo modo discrepent vel collidant, itemque eae, quae peculiares et minoris momenti sint, sive ad existimationem shoe ad usum quod attinet, cedant iis, quae magis ad universalem salutem procurandam conferant, peractam ab eo, qui est « mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus » (4). Si igitur a recta fide et a sana pietate christifideles sumunt animi motus et disciplinam vitae, pro certo habent se cum Ecclesia sentire et Christo Iesu communione precum et caritate inhaerere, Christo Iesu inquimus, Conditori et Summo Sacerdoti celsissimae religionis, quae ab ipso nomen, dignitatem, virtutem excipit.

Iamvero, si vel cursim admiranda ea incrementa animo complectimur, quae in liturgicae pietatis campo et finibus catholica Ecclesia assecuta est — idque plane congruit cum salutaribus ipsius fidei progressibus, ad pleniorem divinarum veritatum notitiam quod attinet — non sine magno animi solacio cernere est, proxime elapsis saeculis Apostolicam hanc Sedem saepenumero et quidem manifesto tres illas, de quibus diximus, religionis formas probasse atque commendasse; quae quidem, etsi iam inde a Media Aetate in christianae vitae usum a compluribus piis christifidelibus inductae fuerant, ac subinde apud varias Dioeceses nee non religiosos Ordines et Congregationes propagatae, nihilominus opus fuit ut Petri Cathedrae auctoritas intercederet, ut eaedem catholicae fidei consentaneae declararentur et ad Ecclesiam universam pertinere possent.

Memorare sat est, inde a saecnlo XVI Decessores Nostros spiritualibus beneficiis ditasse cultum Sanctissimi Nominis Iesu, quem S. Bernardinus Senensis, saeculo ante, per Italiam indefatigata opera propagaverat. In honorem autem Sanctissimi huius Nominis primo Divinum Officium ac Missa, deinde Litaniae (5) quoque probata sunt. Nec minoribus beneficiis Romani Pontifices cultum auxerunt Sacratissimi Cordis Iesu, ad quem plene perfecteque constituendum eundemque per totum orbem propagandum (6) tantopere contulerunt ea, quae Ohristus Dominus, sacrosanctum Oor suum ostendens, S. Margaritae Mariae Alacoque manifestavit. Tam singulari autem honore huiusmodi religionis studium Romani Pontifices, mira animorum consensione, prosecuti sunt, ut non modo ipsius vim et naturam illustraverint, sed etiam illud legitimum declaraverint eiusque usum promoverint, multis iisque publicis ecclesiastici magisterii documentis editis, quibus quidem praeclarae tres Encyclicae Litterae hac super re datae veluti summum fastigium imposuerunt (7).

Atque cultui quoque Pretiosissimi Sanguinis Iesu, cuius S. Gaspar Del Bufalo, e clero romano sacerdos, superiore saeculo fautor exstitit admirabilis, Apostolicae huius Sedis assensus ac probatio, ut par erat, non defuerunt. Quam ad rem meminisse praestat, iussu Benedicti XIV Missam ac Divinum Officium in honorem adorandi Sanguinis Divini Redemptoris composita esse, ac Pium IX, ut votum Oaietae Deo factum exsolveret, eius liturgicum festum ad universam Ecclesiam pertinere statuisse (8). Denique Summus Pontifex fel. rec. Pius XI, ad perennandam memoriam celebrationum, quae undevicesimo expleto saeculo a peracta humani generis Redemptione habitae sunt, idem liturgicum festum ad ritum duplicem primae classis evectum voluit, eo quidem consilio, ut, aucta rituum sollemnitate, et cultus Sanguinis Redemptoris impensius foveretur, et inde copiosiores in homines eiusdem divini Sanguinis fructus proficiscerentur.

Vestigiis igitur Decessorum Nostrornm insistentes, ut pietas erga Pretiosissimum Sanguinem Agni Immaculati Christi magis magisque vigeret atque floresceret, congruentes litanias, prout a Sacro Consilio legitimis ritibus tuendis ordine digestae sunt (9), adprobavimus, earumque recitationem cum privatam tum publicam, peculiaribus propositis Indulgentiis, universae christianorum familiae commendavimus (10). Quod quidem consilium Nostrum, cum ad sollicitudinem omnium Ecclesiarum (11) pertineat, Supremi Pontificatus propriam, in rem deductum id auspicato efficiat, ut nempe hisce temporibus, quae gravissimis spiritualibus necessitatibus premuntur, christifideles omnes magis magisque tres illas christianae pietatis formas, quas supra merita laude honestavimus, in honore habeant, utpote semper et ubique saluberrima vi praeditas ad religiosam vitam efficaciter provehendam.

Die igitur festo ac mense adventantibus, qui Christi Sanguini colendo dicati sunt, nostrae Redemptionis pretio, salutis vitae que numquam occiduae pignori, hunc intentiore pietatis studio meditentur christifideles, eodemque, crebrius Eucharistiae Sacramentum sumentes, salutariter fruantur. Ea luce perfusi, quae e frugiferis Sacrarum Litterarum monitis atque e Sanctorum Ecclesiae Patrum Doctorumque praeceptis emanat, secum recogitent quam exuberanti et infinita virtute polleat Sanguis hic vere pretiosissimus, « cuius una stilla salvum facere totum mundum quit ab omni scelere », sicut Ecclesia Sancta Angelici Doctoris ore canit (12) atque a Decessore Nostro Clemente VI sapienter cOllfirmatum est (13).

Et quandoquidem infinita prorsus est Sanguinis Christi Dei et Hominis virtus, et infinita pariter illa caritas, quae Redemptorem nostrum ad eundem effundendum permovit, iam in de a die post eius natalem octavo, quo circumcisus est, atque largiter deinde cum in Gethsemani horto « factus in agonia » prolix ius oravit (14), cum flagellis caesus spinisque coronatus est, cum ad Calvariae locum ascendit ibique cruci est affixus, cum denique amplissimo vulnere latus Eius apertum est, ut divini illius Sanguinis signum exsisteret, qui in cuncta etiam fluit Ecclesiae Sacramenta: haec omnia postulant ut non modo addeceat, verum etiam maxime oporteat universos fideles, qui huius Sanguinis unda renati sunt, eundem religioso obsequio adorare gratissimoque amoris prosequi affectu.

Ac perquam salutare est et maxime congruit, ut latriae cultum, qui Calici Sanguinis Novi et Aeterni Testamenti debetur, tunc potissimum cum in Eucharistico sacrificio adorandus conspiciendusque levatur, eiusdem Sanguinis subsequatur perceptio, quoniam in Eucharistiae Sacramento Christi Sanguis, indissoluto vinculo cum Eius corpore couiunctus, snmitur. Tunc animo cum sacro administro arte coniuncti, adstantes christifideles ea verba mente iter are verissime poterunt, quae ab eodem, sacrae Communionis tempore, proferuntur: « Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo ... Sanguis Domini Nostri Iesu Christi custodiat animam meam in vitam aeternam. Amen ». Qua ratione procul dubio fiet, ut fideles, quotiescumque ad sacram Synaxim digne accedunt, uberiores capiant redemption is, resurrection is aeternaeque vitae fructus, quos Sangnis a Christo « per Spiritum Sanctum » (15) oblatus universae hominum familiae acquisivit. Iesu Christi autem Corpore et Sanguine enutriti, eiusque divinae virtutis compotes facti, quae in Ecclesia innumera martyrum agmina excitavit, Hdem christifideles cotidianos labores aerumnasque facilius tolerabunt, ac vitae etiam iacturam, si oportuerit, facient, quotiescumque nempe christianae virtutis divinique Regni causa id postulaverit, eodem illo caritatis ardore flagrantes, quo permotus S. Ioannes Chrysostomus in haec verba, scribendo, erupit: « Ab illa mensa recedamus, tam quam leones ignem spirantes, diabolo terribiles, cogitantes quod sit caput nostrum, et quantam nobis dilectionem exhibuerit ... Hic Sanguis digne acceptus daemonas procul pellit, angelos ad nos advocat, ipsumque angelorum Dominum ... Hic Sanguis effusus totum orbem abluit ... Hoc est orbis pretium; hoc est quo Christus Ecclesiam emit... Haec cogitatio nostros temperabit affectus. Quousque enim rebus praesentibus haerebimus? Quousque non excitabimur? Quousque nullam salutis nostrae curam habebimus? Cogitemus quibusnam nos Deus dignatus sit, gratias agamus, gloriam referamus, non modo per fidem sed etiam per opera » (16).

Utinam ii, qui christiano nomine decorantur, animum ad paternam primi Pontificis Summi hortationem saepius convertant, qui scripsit: « In timore incolatus vestri tempore conversamini, scientes quod non corruptibilibus auro vel argento redempti estis ... sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi et incontaminati » (17);  utinam intentiores aures Apostolo gentium praebeant, ita loquenti: « Empti ... estis pretio magno. Glorificate et portate Deum in corpore vestro » (18). Si haec omnes praestiterint, honestiores dignioresque procul dubio eorum mores erunt, quibus ceteris exemplo praelucere debent; idque feliciter continget, ut nempe virtutibus efficentior Christi Ecclesia in humani generis utilitatem hisce in terris munus exerceat suum. Ac si homines motibus obsecundaverint gratiae Dei, qui eos omnes vult salvos fieri (19), cum omnes Unigeniti sui Sanguine redimi voluerit, omnesque ad unum mysticum Corpus veluti membra efficiendum vocaverit, cuius Caput est Christus, quanto artioribus fraterni amoris vinculis homines, gentes, nationes inter se coniungentur! Et quantopere serena pace fruetur civilis ipse convictus, Deo quippe dignior et humana natura, quae ad imaginem et similiturlinem Conditoris sui creata est! (20)

Ad excelsam hanc considerandam dignitatem, ad quam divinitus vocati sumus, S. Paulus Apostolus hisce verbis christianos hortatus est Hebraeorum genere ortos, qui ad Veteris Testamenti instituta plus nimio proclives erant, etsi illud tenuis tantum fuerat Novi Testamenti species et imago: « Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiam et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis, et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectornm et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis aspersionem melius loqnentem quam Abel » (21).

Certa spe freti, Venerabiles Fratres, ut haec paterna hortamenta Nostra cum christiano populo cleroque cuiusque vestro, opportuniore quo duxeritis modo, communicata, non solum libenti animo sed actuosa etiam alacritate ad effect urn salutariter deducantur, caelestium munerum auspicem peculiarisque benevolentiae Nostrae pignus, cum vobis singulis universis, tum gregibus vobis concreditis, iisque nominatim, qui optatis hisce Nostris pia sollertique respondebunt animo, Apostolicam Benedictionem effusa caritate impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXX mensis Iunii, in pervigilio festi Pretiosissimi Sanguinis D. N. I. Ch., anno MDCCCCLX, Pontificatus Nostri secundo.

IOANNES PP. XXIII


(1) Act. 20, 28.

(2) Cfr. Matth. 26, 28.

(3) Cfr. Enc. Mediator Dei, AAS XXXIX (1947), p. 54.

(4) 1 Tim, 2, 5-6.

(5) Cfr. AAS XVIII (1886), p. 509.

(6) Cfr. Off. Festi 8S. Cordis Iesu, II Noct. lect. V.

(7) Litt. Enc. Annum Sacrum, Acta Leonis, vol. XIX (1899), p. 71 sq.; Litt. Enc. Miserentissimus Redemptor, AAS., vol. XX (1928), p. 165 sq.; Litt. Enc. Haurietis aquas. AAS., vol. XXXXVIII (1956), p. 309 sq.

(8) Decr. Redempti sumus, die 10 mensis Augusti l849; cfr. Arch. S. C. Rit. Decr. ann. 1848-1849, fol. 209.

(9) Cfr. AAS., vol. LII (1960), pp. 412-413.

(10) Decr. S. Poen. Ap., die 3 mensis Mart. 1960; cfr. AAS., vol. LII (1960). p. 420.

(11) Cfr. 1 Cor. 11, 28.

(12) Hymn. Adoro te, devote.

(13) Bulla Unigenitus Dei Filius, XXV Ian. MCCCXLIII; Denz. - R., 550.

(14) Cfr. Luc. 22. 43.

(15) Hebr. 9, 14.

(16)  In Ioan. Homil. XLVI; Migne P. G. LIX, 260-261.

(17) 1 Petro 1, 17-19.

(18) 1 Cor. 6, 20.

(19) Cfr. 1 Tim. 2, 4.

(20) Cfr. Gen. 1, 26.

(21) Hebr. 12, 22-24.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana