Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

PRECIPUO PIETATIS

BEATA MARIA VIRGO, VULGO « NOSSA SENHORA DA PONTE » APPELLATA,
IN PRAECIPUAM PATRONAM DIOECESIS
ET EPISCOPALIS URBIS SOROCABANAE ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Praecipuo pietatis studio excoli perhibetur a clero populoque fideli Sorocabanae urbis et dioecesis, in finibus Brasiliae, Beata Maria Virgo, a « Ponte » appellata, cuius praeclara imago in templo ibi surgente asservatur. Quod maxime probamus, siquidem Alma Dei Genetrix mortalibus, in huius terrenae vitae itinere laborantibus, praesidium tutissimum est constituta, ut ad metam. patriam scilicet caelestem, queant pervenire. Religio igitur illa Marialis in urbis et regionis illius incolarum animis ita inhaesit, ut Deiparam, nomine illo insignem, suam haberent tutricem peculiarem. Quibus permotus, Venerabilis Frater Iosephus Carolus de Aguirre, Sorocabanus Episcopus, vota quoque significans gregis suae cura,e commissi, Nos rogavit, ut « Nostram Dominam a Ponte », quam dicunt, suae dioecesis et urbis episcopalis caelestem renuntiaremus Patronam. Quas preces, quibus Venerabilis Fratris Armandi Lombardi, Archiepiscopi titulo Caesariensis Philippi et Apostolici in Brasilia Nuntii, accessit commendatio, Nos pro Marialis pietatis propagandae studio libenti animo statuimus audire. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatam Mariam Virginem, vulgo « Nossa Senhora da Ponte  » appellatam, praecipuam totius Sorocabanae dioecesis eiusdemque episcopalis urbis caelestem apud Deum Patronam constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Iulii anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana