IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
CHRISTIANI POPULI
BEATA MARIA VIRGO « SEPTEM DOLORUM »,
V. « VIRGEN DE DOLORES »,
IN PRAECIPUAM CAELESTEM PATRONAM
PRO DIOECESI SOLOLENSI IN GUATIMALA ELIGITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Christiani populi in animis penitus inhaeret religio quae cum acerbissimis Iesu Christi cruciatibus ineffabiles eiusdem Matris dolores coniungit, adeo ut pietas in Deiparam Virginem Perdolentem seu « Septem Dolorum » longe lateque, cum ampla spiritualium fructuum copia, sit diffusa. Haud aliter in Sololensi dioecesi Guatimalensis dicionis accidit. Rettulit enim Nobis Venerabilis Frater Angelicus Melotto, Sololensis Episcopus, non solum Imaginem et Sodalitates in honorem Beatae Mariae Virginis Perdolentis, vulgo « Hermandades de la Virgen de Dolores » nuncupatas, in omnibus dioeceseos ecclesiis exstare, sed etiam peculiarem eiusdem Virginis Dolorum memoriam una cum Christi Redemptoris Passione fieri. Insuper Virginis Perdolentis effigiem in ipsa cathedrali ecclesia speciali excoli studio atque permultos fideles ad eam veneraturos accedere. Quibus omnibus bene perpensis, Ordinarius idem a Nobis enixe flagitavit ut Beatam Virginem Mariam titulo « Septem Dolorum » totius Sololensis dioecesis praecipuam caelestem Patronam confirmare benigne dignaremur. Nos autem, ad pietatem erga Deiparam Virginem magis magisque inter fideles promovendam augendamq ue, huiusmodi preces libenti excipere animo statuimus. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem septem Dolorum totius Sololensis dioecesis praecipuam apud Deum Patronam confirmamus, seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Augusti, anno Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana