Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

PIETATIS MARIALIS

BASILICAE MINORIS HONORIBUS
ET PRIVILEGIIS CUMULATUR
 PAROECIALIS ECCLESIA
B. MARIAE V. A MONTE CARMELO,
 PATAVII EXSTANS

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Pietatis marialis monumentum perinsigne artisque opus eximium esse perhibetur paroeciale templum Beatae Mariae Virgini a Monte Carmelo sacrum, quod Patavio urbi nobili non modicum decus accrescit. Volens enim Augustae Virgini, nomine illo invocatae, amorem deditorumque animorum sensus testari, res publica Patavinorum amplam ecclesiam illam anno MCCCXXXV excitavit. Quam, cura anno MCCCCLXXXXI ruina paene esset deleta, cives vel magnificentins reficiendam curaverunt. Meritis celebrantur laudibus, praeter alia, apsis pentagona, scilicet pars primae aedificationis, tholus cellae impositus, ara maxima e marmore Carariensi, XII altaria sacellorum a latere positorum, imagines ab artificibus eleganti manu depictae, et, quae templo continuatur, porticus quadrilatera ac sacrarium sodalitatis Beatae Mariae Virginis a Monte Carmelo. Quod vero imprimis est probandum, hoc templum cognoscitur sedes praecipua pietatis in Almam Dei Genetricem: peculiari enim studio excolitur locatum ibi signum Virginis Carmelitidis et imago, udo illitis coloribus expressa, eiusdem Dei parae, quam vulgo « Madonna dei Lumini » appellant. Cum etiam sollemnia marialia e tota dioecesi agi contingit, haec aula celebrationibus eins modi aptissima deligi solet. Denique in eius ministeriis sufficientes numero versantur sacerdotes, eademque sacris vestibus atque pretiosa supellectile affluit, ita ut divinis ritibus affatim consulatur. Cupiens autem egregii huius templi dignitatem augere optatisque procerum, cleri ac populi fidelis satisfacere, Venerabilis Frater Hieronymus Bartholomaeus Bortignon, Patavinus Episcopus, Nos rogavit, ut Basilicae Minoris nomine ac iure id, pro Nostra benignitate, donaremus. Quibus precibus libenti animo concedentes, Nos, e Sacrae Ritnum Congregationis consulto, certa scientia ac inatura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis a Monte Carmelo Patavii consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces ingiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die mensis VII mensis Octobris, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana