Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

IOANNES PP. XXIII

EPISTULA APOSTOLICA

QUOTIESCUMQUE NOBIS

AD E. MUM P.D. THOMAM
TIT. S. MARIAE IN VIA
 S. R. E.  PRESBYTERUM
CARDINALEM TIENCHENSIN,
ARCHIEPISCOPUM PECHINENSEM
AC APOSTOLICUM ADMINISTRATOREM
ARCHIDIOECESIS TAIPHENSIS,
ATQUE AD EXC. MOS EPISCOPOS
CETEROSQUE  EIUSDEM
PROVINCIAE ECCLESIASTICAE ORDINARIOS,
OB TRES DIOECESES
IN INSULA FORMOSA NOVITER ERECTAS.

 

Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem!

Quotiescumque nobis occasio datur verba hortamentaque Nostra adhibendi ad christianorum communitates, sive singulas sive omnes, quae vel iampridem vel recens in territoriis Missionalium labore excolendis ad Evangelii lumen pervenerunt, vehementi sane paternoque solacio semper afficimur. Nihil enim iucundius, nihil gratius Summo Ecc1esiae Pastori esse potest, quam Venerabiles Fratres, itemque clerum christifideliumque multitudines alloqui, qui in variis continentibus terris propalam demonstrant catholic am Ecclesiam ubertate vitae perpetuaque florere iuventa.

Cum recens novas dioeceses tres, hoc est Hsinchuensem, Tainanensem et Kaohsiungensem creaverimus in eo territorio, in quo Hierarchia Ecclesiastica iam constituta erat, atque tres novos Episcopos Sinenses iisdem dioecesibus praefecerimus, quos Nosmet ipsi in Patriarchali Basilica Vaticana, sollemni Pentecostes die, consecravimus, commisso apostolico munere sacrum Evangelium nuntiandi omnibus gentibus, id opportunitatem Nobis praebet Apostolicas has Litteras ad vos dandi, Venerabiles Fratres, itemque ad clerum autochthonem et alienigenam ad ceterosque christifideles vigilantiae vostrae concreditos. Quod quidem facimus hoc ducti consilio, ut plus plusque gravitas ac momentum in luce ponatur earum rerum, quas decernere Apostolicae huic Sedi visum est; siquidem materna eius sollicitudo eo semper spectat, ut Hierarchiae Ecclesiasticae constitutio par cotidie magis exsistat locorum necessitatibus, cum eiusdem sit officium catholicam fidem in istis plagis tueri atque dilatare.

Sacra Pentecostes sollemnia aptissima Nobis visa sunt ad munera Sancti Spiritus impetranda tribus Nationis vestrae civibus, quos tanto honore dignos putavimus. Ii autem, una cum Missionalium Praesulum agmine, qui a diversis ac longinquis orbis terrarum partibus convenerant, pulcherrimae sacrorum Pastorum coronae instar, luculentissime ostenderunt atque testati sunt, Iesu Christi Ecclesiam unam et catholicam esse, eamque errantes oves ad unum ovile et ad unum Pastorem (1), episcopum animarum nostrarum (2), summo studio impensaque cura advocare; catholicam dicimus Ecclesiam, quae cum suapte natura possit omnes attingere homines eosque ad salutem perducere, potest etiam instaurare omnia in Christo (3), hoc est populorum res omnes eorumque civilem cultum; cuiusque denique est superna vi afficere audacis elatique huius saeculi progressus, atque universum hominum genus complecti illudque mystici Iesu Christi corpus efficere.

Divinus Redemptor cum apostolos suos misit in mundum universum (4), palam demonstravit proprium ac singulare Ecclesiae munus eiusque nativum vigorem, simulque declaravit missionale opus ad eius naturam necessario pertinere. Siquidem opera Episcoporum, quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei (5), inexhausti supernae gratiae ii fontes defluunt, qui, quasi in:iguus ac salutaris amnis, in totum terrarum orbem manant. Ex quo consequitur, ut inter cetera Episcoporum lineamenta et dotes, illud emineat, ut iidem paternam in se referant imaginem. Hinc patet etiam quaenam vis insit praeclarae illi S. Pauli Apostoli sententiae: « Nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo: sed non multos patres. Nam in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui » (6).

Atque in primis vos, Venerabiles Fratres, hortamur, ut has gravis simas ac salutares veritates in memoriam ovium vigilantiae vestrae creditarum redigere ne omittatis. Scilicet debitum Omnipotenti Deo exhibere cultum cum eoque coniungi neminem posse, nisi per Iesum Christum; non posse vero coniungi cum Christo, nisi in Ecclesia et per Ecclesiam, quae est mysticum eius corpus; non posse denique ad Ecclesiam pertinere, nisi per Episcopos, Apostolorum successores, cum Supremo Pastore coniunctos, qui successor est Petri.

Summo cum animi Nostri gaudio oculos convertimus ad dominicum istius insulae agrum evangelicis flavescentem messibus, quae, divini Creatoris munere, loci amoenitate tanto­ pere praestat. Etenim per elapsi decennii spatium, in dioecesibus vestris res catholica felix cepit incrementum, quod attinet sive ad eorum numerum, qui catholicae religioni ascripti sunt, sive ad eos qui ad sacerdotalia munera capessenda divinitus sunt vocati, sive ad scholas institutas, sive postremo ad valetudinaria ceteraque caritatis incepta et opera excitata. Hoc autem catholicae religionis incrementum — quod divinae largitati tribuendum est atque concordi navitati sacrorum Pastorum Sinensium vel missionalium, sociam ferentibus operam sacerdotibus ex utroque clero, sacris virginibus, christianae doctrinae institutoribus, quibus ultro libenterque populus vester respondit — ne in oblivionem vos adducat, in ceteris nobilissimae Nationis vestrae dioecesibus tot eiusdem fidei fratres in aerumnosis rerum adiunctis versari, eorumque multos strenuam atque constantem, etsi tacitam, Iesu Christi et Ecclesiae fidelitatem coram universo mundo in exemplum profiteri.

Cum illos recogitamus dilectissimos filios, duplici de causa vehementer afflictamur: et quod ipsos aegritudines suscipere videmus; et quod pes sum data animadvertimus salutaria frugiferaque christianae vitae incepta et opera, quae quindecim ante annos illic excitata sunt, cum nempe Decessor Noster fei. rec. Pius XII in Sinis sacram constituit Hierarchiam; opera dicimus et incepta, quae tunc optimas videbantur portendere progressiones, nunc autem, pro dolor, oppressa iacent atque exarescunt.

At graviore etiam acrioreque dolore afficimur, ob earum catholicarum communitatum sortem, ex quibus tristes ad Nos perferuntur nuntii, quos malimus esse fallaces: scilicet nonnullos debiles infelicesque filios Nostros — uti Ecclesiae inimici dictitant, non sine insidiis, neque sine male dissimulato gaudio — palam asseverare, se velle ad Catholicam pertinere Ecclesiam, coniunctione non servata cum eius aspectabili capite, Romano scilicet Pontifice, itemque testari, se indemne catholicae fidei patrimonium servare velIe, fundamento temerario ausu reiecto, hoc est petra angulari a Iesu Christo posita.

Nobis placet, qui paterno caritatis affectu universos filios Nostros amplectimur, fiduciam atque spem alere, res eo miseriae revera non processisse; atque ideo cotidie Divino Redemptori supplicamus, ut benigne velit eorum mentes illustrare, eorumque animos obnubilatos forte atque vacillantes flexanima gratia sua salubriter percellere. Quamobrem a severioribus monitis abstinemus omnesque etiam atque etiam ad Deum enixe exorandum invitamus.

Dum autem tot curis sollicitudinibusque commovemur, peculiare solacium capimus ex eo quod Nobis licuit tribus Sinarum Praesulibus episcopale conferre munus; in quo quidem cernere iuvat veluti novum testimonium, novum indicium novumque auspicium.

In enim hinc testatur, Apostolicam Sedem semper constanterque sollicitam esse de veri nominis bono Sinensis populi, cuius tres filios ad episcopalem dignitatem nuper evexit; illinc testatur, gentem vestram animi propensione moveri ad cristianam amplectendam fidem, quae a natione vestra nequaquani aliena est, ut falso nonnulli affirmant, cum potius idonea sit ad nobilissimis celsissimisque vestratium animi necessitatibus satisfaciendum.

Pastores illos vestros sacerdotii plenitudine Nosmetipsi eam etiam ob causam augere voluimus, ut palam ac manifesto confirmaremus vinculum illud artissimum, quo totius terrarum orbis episcopi cum Beati Petri Successore coniunguntur, non solummodo quod christianae veritati, cuius ipse est custos, fideliter adhaerent, sed quod etiam eius supremae atque immediatae iurisdictionis potestati subduntur, ipsi a Christo Iesu collatae.

Denique in illis sacris ritibus a Nobis celebratis auspicium inest, fore ut Sinensis Ecclesia revirescat; quod — ut persuasum est Nobis — tunc feliciter continget cum, Divino Redemptore clementer donante, in immensis patriae vestrae regionibus iterum Evangelium nuntiare poterunt paciferi Christi operarii, quorum apostolicum studium in Sinensium christifidelium animis excolendis, qui sive in dioecesibus vestris sive in longinquis terrarum orbis partibus degunt, vos alere ac fovere non cessabitis.

Haec animo prospicientes atque huiusmodi caritatis flam­ ma flagrantes, quae ad universam gentem vestram speetat, pergite, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, impensiore usque studio atque alacritate contendere — vobis adiutricem ferentibus operam missionalibus ex exteris nationibus, qui de Evangelii causa tam egregie meriti sunt — ut Christi verbum latius usque propagetur ac veluti evangelicum fermentum permaneat ad Dei filiorum multitudinem, qui pulcherrimam incolunt insulam vestram.

Dum multas ad Deum admovemus preces ac vota facimus, ut vos, clerum populumque vestrum semper benigne aspiciat, efficiatque — auspice Beata Virgine Maria Sinarum Regina ac Patrona — ut lectissima ista dominici agri pars cotidie magis floreat, incrementa capiat, fruetusque edat saluberrimos, vobis, Venerabiles Fratres, et gregibus unicuique vestrum commissis, Apostolicam Benedictionem paterna caritate impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Iunii, in festo SS. Apostolorum Petri et Pauli, anno MDCCCCLXI, Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PP. XXIII


(1) Cfr. Io. 10, 16.

(2) Cfr. 1 Petr. 2, 25.

(3) Eph. 1, 10.

(4) Cfr. Marc. 16, 15.

(5) Act. 20, 28.

(6) 1 Cor. 4, 15

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana