IOANNES PP. XXIII
EPISTULA AD
IOSEPHUM S. R. E. CARD. FRINGS,
ARCHIEPISCOPUM COLONIENSEM;
IOSEPHUM S. R. E. CARD. WENDEL,
ARCHIEPISCOPUM MONACENSEM ET FRISINGENSEM; IULIUM S. R. E. CARD. DOEPFNER,
EPISCOPUM BEROLINENSEM;
CETEROSQUE EXC.MOS PP. GERMANIAE ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS LOCORUMQUE ORDINARIOS:
COMMUNIBUS OFFICIOSIS LITTERIS.
AD SUUM DECESSOREM PIUM XII MISSIS,
RESPONDET
IN PRIMORDIO
Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
In primordio pontificatus Nostri cum admodum trepidanti animi affectu Nobiscum considerabamus, quonam arcano consilio Deus ad mirabilem ostendendam supernae gratiae virtutem, nullir, Nostris suffragantibus meritis, humilitatem Nostram ad summum ecclesiasticae potestatis gradum provexisset, obsequii et diligentiae plenas perlegimus litteras, quas vos, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, ad desideratissimum Decessorem Nostrum Pium XII misistis, cum apud honorabile S. Bonifacii sepulchrum, ut quotannis mos vobis est, episcopalem conventum peregistis.
Ad memoriam ibidem ea revocastis, quae in catholicae religionis emolumentum et decus transacti anni spatio contigerunt, quorum eventumn ipsi quoque saepe pars fuistis; ea recensuistis quae, iuvante Deo, pastorali sollicitudine moti, in actum usumque vitae deduxistis. Pro certo habetote huius amoris et fidei studia Nobis haud tenue oblectamentum comparasse, et bene sperandi de dilecta Nobis Germania causam attulisse, quia vos videmus tam sollertibus curis et firma constantia in officio vestro perstare et ea quae ad Christi Regnum attinent provehere. Iusta cum igitur sit religiosa causa laetandi, « Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in idipsum » (1).
Libentissime quoque e litteris vestris comperimus, quinam erga Christi Vicarium oboedientiae sensus vobis insint et quodnam pietatis ornamentum mores vestros decoret. Quod de Summo Ecclesiae Pastore tam egregie sentitis — hoc Nobis penitus persuasum est — minime immutatur, quia, mortis lege cogente, alius post alium Ecclesiae gubernacula suscipit: nam ligandi solvendique arbitra ea quae in Petri Sede Petri vivit et excellit potestas a vobis indeclinabili obsequio et sincero amore percolitur. Quod autem ad Nos spectat, in Germanorum gente magni aestimanda ab exemplo a Decessore Nostro dato non deflectimus et, quemadmodum de eius pietate, quae filios optimos addecet, gaudemus, ita paternae caritatis affectu tum Antistites, quibus istic singularum Ecclesiarum administratio concredita est, tum utriusque militiae clerum, religiosos sodales, eos qui in catholicas Consociationes asciti sunt, christifideles uniuscuiusque ordinis, universam inclitam Germanorum gentem amplectimur.
Apud vos Berolini, Monachii, Coloniae Agrippinae, Aquisgranis in itineribus Nostris constitimus et, cum Operi Propagandae Fidei navitatem Nostram dicabamus, cum vestratibus necessitudines habuimus. Experiundo ergo novimus et plurimi ducimus ingenitas generi vestro laudes: pervigilem in officio servando conscientiam, promptum oboedientiae obsequium, communitatis disciplinam et sensum, cum ordine actuose agendi obfirmatam voluntatem, cum studio pulchritudinis liberalitatem, strenuitatem et fortitndinem arcto foedere coniunctas.
Ex nobilissima ista natione mentis obtutu circumspicimus ingentem hominum multitudinem, in Christo regeneratos Ecclesiae filios, qui avitam fidem indemnem et incontaminatam tutati sunt, qui illustrem generosamque subolem ad Christi Regnum constabiliendum et provehendum ediderunt, qui in exaedificanda civitate Dei speciosos spiritales lapides validasque structuras suppeditarunt. Vestrates enim religionis observantia, disciplinis et artibus, apta agendarum rerum moderatione, oeconomici et socialis generis multigena industria ad christianum civilemque cultum plurima contulerunt, quae publico sunt usui et incitamento ac meritissimo sunt honestanda laudis praeconio.
At intercipitur admirantis animi significatio moestitudine. Misericors provolat cogitatio Nostra ad eos qui per Germanorum fines dura patiuntur, qui Nobis eo sunt dilectiores, quo graviore sarcina et asperioribus aerumnis laborant. Cumprimis animum Nostrum attendimus ad dilectos filios orientalis Germaniae regionis, ubi erga Ecclesiam fidelitas et christianorum virtutnm exercitatio in difficilibns rerum adiunctis versantur, quin etiam interdum tecte aut aperte moralis legis conscientia opprimitur. Hos omnes, quos immerentes vexat afflictio, peramanter salutamus, dura enixe eos hortamur ut in catholica fide contra quidquid est nefas illabefacti et firmissimi bonam spem alant, et numquam languescenti caritate inardescant etiam erga eos, qui, falsis errorum opinionibus vel amittendorum terrestrium bonorum metu — horum plus Nos miseret — Ecclesiae adversantur. Supplices Nos Deo admovemus et admovebimus preces, ut veritatis lumine Civitatum rectorum mentes collustret, voluntates flectat. Ii demum expectatum assecuti consilium desinant id odisse quod oportet diligere; atque, ut fas et ius postulat, Catholicae Ecclesiae filiis libertatem concedant et cum sanctissimarum religionis legum obtemperatione quietam et tranquillam vitam transigi (2).
Misericordi animo aspicimus etiam domo profugos quos belli casus, vel vis et metus, vel necessitas, vel libertatis studium et voluntas christianam fidem publice profitendi patriam, oppida, lares, necessarios, rern familiarem, quidquid est hominibus carius relinquere coacti sunt. Quantum Nos commovet aspera immerita sors tantae civium multitudinis, quos vita miseriis piena fatigat vagos et palantes veluti oves ductu carentes pastoris ! Enixe adhortamur Antistites, ut pergant ad eos curas et cogitationes conferre atque summopere eniti ut religionis ope et solacio ne careant, domum et operam quamprimum assequantur.
Ad pauperes demum, ad aegros, ad spe destitutos, ad eos qui animo anxietates et in corpore doloris acumina sentiunt cogitationes Nostras convertimus. Vobis misericordes adsumus, vobis a Deo lenimenti prece poscimus, digito monstrantes vobis Iesum cruci affixum, virum dolorum, Agnum sine macula, qui reliquit nobis exemplum et sanat infirmitates nostras. Secum ii reputent non esse condignas passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (3), et igne expoliri aurum et ex pressura olivarum purum olei sucum defluere. Pro comperto habeant se bene patiendo sibi, propinquis, patriae, humano generi magnopere prodesse.
Nec volumus silentio praeterire ea, quae Sollemnes Conventiones inter Apostolicam Sedem et Germaniam ictas attinent. Propterea quod pactis stare sanctum est, quemadmodum praeterito ita futuro tempore Apostolica Sedes datam fidem sinceram constantemque servabit; neque dubitat quin Germanorum gentis supremi moderatores ceterique magistratus huiusmodi pacta conventa probe, honeste, fideliter integra et indemnia tutanda et in rem usumque vitae diligenter deducenda curent. Persuasum iis prorsus sit tum rei sacrae, tum rei civili ad maiorem provehendum progressum hoc valuisse et valere.
Unumquemque autem vestrum adhortamur, ut retinentissimus officii sui inter inquietae aetatis procellas ad gubernaculum Ecclesiae sibi concreditae sedens navus et vigil, acer et sollers mysticae navis dirigat cursum, veluti ad se conversa aestimans haec, quae sequuntur, S. Ignatii Martyris ad S. Polycarpum verba: « Tempus expetit te, ut gubernator ventos, et ut tempestate iactatus portum, ut cum tuis Deum assequaris » (4).
Appropinquante Dominici Natalis festo, Nobis pergratum est id vobis et Christi ovibus, in quarum spiritali profectu boni advigilatis pastores, illa caelestia dona, quae Christi ortus terris attulit, adprecari. Princeps pacis, qui in humilibus iacet cunis « ineffabiliter sapiens, sapienter infans » (5), usque firmiorem suam det vobis pacem, cum sincera laetitia veram pacem, innixam in obsequio voluntatis Dei et in propriae neglectu utilitatis suavissimam pacem, quam pravi frustra irridendo abripere nequeunt.
Securi igitur humili cum animi demissione magna cogitate, magna spectate, neque aversis rebus depressi, neque prosperis elati.
Studio vestro demandantes, ut amantissimam hanc paternam Nostram erga Germanorum gentem voluntatem vestratibus cognitam notamque faciatis, vobis, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii Nostri, et Christi ovibus vigilantiae vestrae commissis Apostolicam Benedictionem, caelestis gratiae pignus, volenti libentique animo impertimus.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die XXIII mensis Decembris, anno MCMLVIII, Pontificatus Nostri primo.
(1) Ps. 33, 4.
(2) Cfr. I Tim. 2, 2.
(3) Cfr. Rom. 8. 18.
(4) Epist. S. Ignatii ad Polyc. II, Migne P. G. 5, 722.
(5) S. Augustinus, Sermo CLXXXVII, In Natali Domini, 4, 1; Migne, P. L. 38, 1001.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana