Index   Back Top Print

[ LA ]

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD GREGORIUM PETRUM
TIT. SANCTI BARTHOLOMAEI IN INSULA,
S. R. E. PRESB. CARD. AGAGIANIAN,
CILICIAE ARMENORUM PATRIARCHAM
AC SACRAE CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE PROPRAEFECTUM,
QUI LEGATUS MITTITUR MARIALI CONGRESSUI
IN URBE SAIGONIENSI CELEBRANDO
 

EXEUNTE IUBILARI ANNO*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
.

 
Exeunte iubilari anno, ad apparitionem Deiparae Immaculatae in Lapur- densi specu commemorandam indicto, Episcopi Vietnamiae, ubi tria abhinc saecula primi Vicarii Apostolici constituti sunt, praeterito anno consilium susceperunt in Februarium mensem proximum Congressum Marialem sollemniter celebrandi. Quod quidem sacrorum Antistitum propositum libenti animo probavimus.

Nihil enim christifideles facere possunt magis frugiferum ac salutare, quam validissimum Immaculatae Virginis patrociniunl sibi conciliare, ut ab hac dulcissima Matre ipsis aperiantur omnes divinae Redemptionis thesauri, ideoque vitam habeant et abundantius habeant. Nonne Dominus totum nos habere voluit per Mariam?

Quum itaque agatur de celebratione tanti momenti pro carissimis Nostris filiis, tam remotis a Nobis et in tot difficultatibus constitutis, per Legatum Nostrum eidem adesse ac praeesse decrevimus. Te igitur, Dilecte Fili Noster, qui, Patriarchae dignitate exornatus, Romana purpura nites, quique Sacro Consilio Propagandae Fidei in Urbe moderaris, Legatum Nostrum, sicut iam antea nuntiavimus, eligimus ac renuntiamus, ut Nostram gerens personam, Congressui Mariali in clarissima urbe Saigoniensi proxime celebrando nomine Nostro Nostraque auctoritate praesideas.

Minime autem dubitamus, quin ipse, pro tuis animi orisque facultatibus morumque suavitate, pro eximia tua in Virginem llatrem veneratione ac pietate, proxima sollemnia ad secundos optatosgne exitus sis perducturus.

Qua quidem spe laeti, ad salutis fructus in christiano populo adau- gendos, tibi ultro facultatem largimur, ut, die constituta, Sacro pontificali ritu peracto, adstantibus fidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenariam indulgentiam iisdem proponens, ad Ecclesiae praescripta lucrandam. `

Snpernorum interea donorum in auspicium et peculiaris Nostrae caritatis pignus, Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte Fili Noster, Vicario Apostolico Saigoniensi ceterisque sacrorum Antistitibus et uni- versis fidelibus, qui celebritati intererunt vel favebunt, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXXI mensis Ianuarii, anno MDCCCCLIX, Pontificatus Nostri primo.
 

IOANNES PP. XXIII


*  AAS vol LI, 1959, pp.88-89.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana