Index   Back Top Print

[ LA ]

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD LUDOVICUM SHVOY,
EPISCOPUM ALBAE REGALENSIS,
OCTOGESIMUM NATALEM AGENTEM

OCTOGESIMUM NATALEM*

 

Octogesimum Natalem, quem tu, Venerabilis Frater, mox celebraturus es, nolumus abire, quin tibi gratulationes et vota Nostra faciamus.

Hoc piane poscit praecipua benevolentiae caritas, qua te prosequimur, probe poscit eximia collecta a te existimatio sollertis pastoris, qui adsiduos labores et diligentias ad Ecclesiae, moderamini tuo commissae, emolumentum decusque tutandum iam diu impendis. In gravibus adiunctis rerum prudentia et firmitate animi praestitisti, haud parva tibi comparans merita, quibus aequa divinus Servator tribuet praemia.

Precibus Nostris exoratus Deus vires tibi addat, venerandam canitiem tuam sanctis exornet laetitiis et spem, quae animo tuo inter aspera solatrix affulget, felici exitu implere misericordi ope supernae gratiae maturet.

Quaecumque denique sunt laeta et fausta natali die tuo ominati, Apostolicam Benedictionem tibi, Venerabilis Frater, tuoque clero ac populo paramanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV m. Februarii a. MCMLIX.

 

IOANNES PP. XXIII


*  AAS vol. LI, 1959, p. 190

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana