IOANNES PP. XXIII
EPISTULA AD ALOISIUM S. R. E.
CARD. STEPINAC,
ARCHIEPISCOPUM ZAGRABIENSEM,
QUINTUM ET VICESIMUM ANNUM
A SUSCEPTO EPISCOPATU IMPLENTEM
ABEUNTE TIBI*
Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Abeunte tibi, dilecte Fili Noster, quinto et vicesimo anno, ex quo ipse consecratus es Episcopus, promptiore et attentiore quam solet studio ad te cogitatio Nostra convolat; nec, poscente caritate, patimur, cum tam fausta vertat memoria, gratulationum et votorum Nostrorum a te desideraci solacium.
Id autem quam libentissime facimus, cum magni aestimemus tui animi laudes, in Deum pietatem, vigilis catholici sensus conscientiam, invicti pectoris firmam constantiam.
Paulo post triennium, ex quo Antistes creatus es, ut Zagrabiensi Archiepiscopo iure successionis praeditus in pastorali munere sustinendo adesses, eidem ecclesiasticae sedi sacer pastor praepositus es, atque spem ab optimo quoque in te collocatam mature implevisti. Industriam et navitatem tuam aperte praesertim demostrarunt adauctus istic paroeciarum numerus, Catholica Actio ad feliciora incrementa provetta, erga egenos et miseros et erga vexatione exagitatos misericordiae plenae collatae curae, catholicae doctrinae libera et strenua tuitio.
Aerumnosa ob rerum adiuneta, pro dolor, relinquere coactus es operum tuorum ferventia studia, et a christifidelibus, tuo amori et moderamini concreditis, seiungi et in solitudine versari. Virilem animum erige: virtus, non culpa te afixit; et in tristitia austerum concipe gaudium: nam melius est subire quam inferre iniustitias. Ut vero agendo et patiendo comparata a te praeclara merita in conspectu eminerent, fel. rec. Decessor Noster Pius XII Sacrae Romanae Purpurae te decoravit insignibus.
Hoc oblato faustitatis eventu, summum aeternumque Deum, qui mala sinit esse, ut inde maiora bona exsistant, paternis votis oramus, ut, effusa misericordiae Suae largitate, id quod Christi Crucis particeps istic seris, florentissimae messis spe et fructu laetificet et, inter aspera et dura, quibus premeris, piorum gaudiorum abscondito fonte egregie de Ecclesia merendi alat tibi consilia.
Haec peramanter ominati, tibi, dilette Fili Noster, Archiepiscopo Coadiutori, Auxiliaribus Antistitibus tuis itemque Zagrabiensis Archidioecesis sacro clero et christifidelibus Apostolicam Benedictionem, superni praesidii pignus, libenter impertimus.
Datum Roma, apud S. Petrum, die XIV messis Iunii anno MCMLIX, Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PP. XXIII
* AAS. vol. LI, 1959, pp. 468-469.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana