IOANNES PP. XXIII
EPISTULA AD ALFREDUM S. R. E.
CARDINALEM OTTAVIANI,
SUPREMAE SACRAE CONGREGATIONIS
S. OFFICII PROSECRETARIUM,
QUI LEGATUS DELIGITUR AD SOLLEMNIA,
QUIBUS SAECULARIS MEMORIA SACRAE HIERARCHIAE
IN CANADA CONSTITUTAE CELEBRABITUR
SI SUMMO*
Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
Si summo aeternoque Deo, cuius largitatis infinitus est thesaurus, pro beneficiis Eius iuges reddendae sunt gratiae, hae congruenter publicae et perquam sollemnes agendae sunt, cum superna munificentia non semel tantum et singulos, sed per temporum perpetuitates universum popu- lum donis cumulavit caelestibus.
In quibus praecelsum obtinere gradum iure meritoque putatur Sacrae Hierarchiae constitutio, qua firmiter et apte Sacramentorum adminìstratione, veritatis praeconio, regiminis temperatione homines purificantur, collustrantur, Deo Uni et Trino iunguntur.
Quapropter iucundum fuit Nobis percipere Canadae sacrorum Antistites unanimis consiliis decrevisse festis celebritatibus saecularem memoriam recolere fausti illius eventus, quo in finibus eornm hierarchicus ordo sui assecutus est principium. Ut autem religiosae huius celebrationis gaudium et decus augescant, illorum sacrorum pastorum precibus obsecundare gavisi, te, Dilecte Fili Noster, qui in Suprema Sacra Congregatione S. Officii celsum tenes locum, Legatum Nostrum renuntiamus et eligimus, ut Nomine Nostro Nostraque auctoritate sacris illic ritibus praesidens, gratulationum Nostrarum fias interpres et optima precantis caritatis Nostrae afferas vocem.
Nostrum non est ecclesiasticos replicare annales, ut in nitidiorem lucem proferamus, quibus auspiciis, difficultatibus, providis eventibus Sacra Hierarchia ibi constabilita sit. At tacere non possumus in maiorum vestrorum numquam defuturam laudem, cum Catholica Ecclesia in Canada condenda esset, in Deo collocatam spem, cauta prudentiae consilia, expertem metus fortitudinem, securam futurorum prospicientiam insigniter reluxisse. His rectis studiis et virtutibus praestitit Franciscus de Montmorency-Laval, qui, anno MDCLVIII consecratus Episcopus, pontificum vestrorum seriem incohavit et, pastorali munere actuose et fructuose perfunctus, nominis sui famam inclitam posteris reliquit: haec sane temporis decursu, nedum languescat, vividior et plenior elucet.
Harum rerum gestarum memores, quotquot sunt in Canada Ecclesiae filii, praesenti oblata occasione, aemulo studio firma suscipiant consilia, ut catholicam fidem, gratias Deo super inenarrabili dono agentes (l), sanctius usque colant et quasi inaestimabilis pretii thesaurum indemnem servent. Sacrorum Antistites eo vigilantiores conferant curas, ut pura religionis doctrina ab insidiis et erroribus defendatur ac, norma effecta vitae, in animis altiore stirpe insideat. Profecto summopere oportet, voce et exemplo omnes qui ipsorum parent potestati ad altiora et potiora prosequenda incitent, et etiam inausa moliantur, ut omni modo annuntietur Christus (2).
Hac nempe aetate, qua multi homines in materialismi pravis doctrinis impliciti per tenebrosae superbiae praecipites vias ruunt, quisquis in nobilissima Canada christiana professione gloriatur, opposito itinere, supernis inhiet bonis retinentissimus officii, quod ea poscit, servantissimus dignitatis, quam ea nativo iure confert: fidelis ergo et religiosus animus ea quae sunt caelestia concupiscat, et divinarum promissionum avidus in amorem se incorruptibilis boni, et in spem verae lucis attollat (3).
Haec loquere et hortare tu, Dilecte Fili Noster, flexanima suasione certiores eos faciens, qui saecularibus celebritatibus illic intererunt, Nos multum spei in Canada, pectoribus religione imbutis, ingeniis, opibus divite, ponere, ut christiani nominis gloria apud eos florentioribus crementis augescat, et per eos latius amplificetur et efficientius invalescat. Huius rei causa caelestis gratiae auxilium poscimus, sine quo ut vota, quae paterno animo concipimus, felicem sortiantur effectum.
Quo autem uberiorem fructum stata commemoratio pariat, id tibi facultatis facimus, ut, sacro pontificali sollemni ritu peracto, nomine Nostro Nostraque potestate adstantibus christifidelibus benedicas, atque Plenariam Indulgentiam iisdem proponas, sueta Ecclesiae lege lucrandam.
Nihil reliqui denique Nobis est nisi ut tibi, Dilecte Fili Noster, sacrorum Antistitibus, magistratibus, sacerdotibus, christifidelibus saecularem memoriam Sacrae Hierarchiae in Canada constitutae celebraturis, Apostolicam Benedictionem, supernorum munerum auspicem, impertiamus.
Datum Roma, apud S. Petrum, die XXV Augusti anno MCMLIX, Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PP. XXIII
* AAS. vol. LI, 1959, pp. 699-701.
(1) Cfr. 2 Cor. 9, 15.
(2) Cfr. Philip. 1, 18.
(3) S. Leo Magnus, Sermo III, 4 - De Natali ipsius III, ML. 54, 147.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana