IOANNES PP. XXIII
EPISTULA AD IACOBUM
ALOISIUM TIT. S. HIERONYMI ILLYRICORUM S. R. E. PRESB. CARDINALEM COPELLO,
SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE CANCELLARIUM, OCTOGESIMUM NATALEM CELEBRATURUM
BENEVOLENTIAE CARITATIS*
Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Benevolentiae caritas, qua te, Dilette Fili Noster, amplectimur, nequaquam patitur, quin silentibus votis Nostris decurrat dies, qui mox tibi feliciter illucescet: octogesimum enim celebrabis natalem.
Emensum hoc aetatis spatium — longum mortalibus aevum — cum mentis oculis retro versis respexeris, id beneficiis, quae Deus tibi dilargitus est, haud sine suavi animi commotione sparsum miraberis; indeque iustum sumes incitamentum, ut sueto impensiores omnium bonorum Largitori gratias agas.
Pia etiam memoria tunc recoles abs te gesta et perfetta in Dei gloriam animorumque salutem, et in catholicae rei profectum, praesertim cum Bonaérensi Ecclesiae tot per annos moderatus es. Opera abs te in rem deducta religionis tuum studium testantur, et a fel. rec. Decessore Nostro Pio XI digna habita sunt, quae singulari decorarentur praemio, cum te in Patrum Cardinalium Collegium adlegit.
Nunc Cancellarius Sanctae Romanae Ecclesiae a Nobis creatus, sueta diligentia, de qua gratulamur tibi, honestum munus persolvis, ac multum optamus ut in huiusmodi perfunctione diu dulcia haurias solatia.
Hac igitur faustitate eventus tibi cuncta felicia, salutaria, laeta percupimus atque, caelestium donorum auspicem, tum tibi, Dilecte Fili Noster, tum universis, qui te octogesimum natalem agentem festis circumstabunt laetitiis, Apostolicam Benedictionem impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Novembris anno MCMLIX, Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PP. XXIII
* AAS. vol. LII, 1960, pp. 39-40.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana