Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

AD ALOISIUM IOSEPHUM
TIT. S. BERNARDI AD THERMAS S.R.E. PRESB.
CARDINALEM MUENCH, QUEM LEGATUM DELIGIT,
UT CELEBRITATIBUS PRAESIT
IN INSULA MELITA AGENDIS
OB UNDEVIGINTI IMPLETA SAECULA,
EX QUO S. PAULUS APOSTOLUS
AD EAM ORAM NAUFRAGUS ADACTUS FUIT.

UNDEVIGINTI SAECULA*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Undeviginti saecula cum hoc anno impleantur, ex quo S. Paulus Apostolus, naufragium passus, ad Melitam insulam adactus fuit, et opimo cum fructu illic Christi Evangelium nuntiavit, ad tantam memoriam repetendam ibidem publicas, ut addecet, celebritates parantur.

Quae ut pro magnitudine eventus sollemniores contingant, Venerabilis Frater Michaël Gonzi, Melitensis Archiepiscopus, id suppliciter expetivit, ut e sacro Collegio purpuratorum Patrum mitteremus, qui, Personam Nostram gerens, sacris ritibus et coetibus ibi agendis praeesset.

Re mature perpensa, te, Dilecte Fili Noster, Legatum Nostrum eligimus et renuntiamus, ut religiosa festa praesidendo decores, quibus in Melitense litus adventus Doctoris gentium, debita cum gratiarum Deo reddenda actione, magnificis recolatur praeconiis, atque os veluti Nostrum effectus, pio et diserto eloquio, ut soles, gratulationes, adhortationes, vota dilectae Nobis insulae afferas.

Haec clementia caeli, piscosis maris sinibus, frugifero agro, bona incolarum indole celebrata est. At multo maioribus muneribus quam iis, quae a natura rerum accepit, caelesti gratia largiente, ditata est, cum beatissimum Paulum haud modica humanitate, tres per menses, hospitio excepit (1).

Liberalitate se vinci a Melitensibus Christi Apostolus non sivit atque, ubertim effuso Evangelico sermone, quem divina miracula et signa con-. firmarunt, invexit eis catholicam fidem, quae pura sanitate fulget et per saeculorum cursum insidiis non territa, rupe maris undis percussa firmior est, ductrix morum, honestatis et sanctitatis altrix, concordiae vinculum, felicitatis pignus perpetuum.

Hac de causa merito de Melita antiquo rhytmo canitur: Ex quo fidem recepisti, Recidiva non fuisti, Civitas praenobilis.

Christiani nominis propugnaculum, Melita evangelicis virtutibus niteat et floreat, eaque in exemplum operosam et integram fidem servet, cuius S. Paulus illi fuit sator et praeco, a maioribus quasi hereditate acceptum inenarrabilis pretii thesaurum.

Per historiae decursum varias ei fuisse temporum vices, easque haud omnes laetas probe scimus. Futuri aevi eventus — id paternis votis cupimus — eiusmodi sint, qui rerum felicitates et prosperitates gignant.

Quidquid autem continget, hoc erit Melitensibus aeque iustum ac perpetuo profuturum, ut privatae et sociali vitae nullum aliud ponatur fundamentum praeter id, quod a Sanctissimo Apostolo positum iis est, Iesus Christus (2).

Haec loquere et adhortare, Dilecte Fili Noster, cum Legati Nostri munere in Melitensibus celebritatibus fungeris. Quod ut omni ex parte bene vertat atque uberem fructum pariat, Dei invocata ope, Apostolicam Benedictionem tibi impertimus, eandemque sollertissimo Melitensi Archiepiscopo, Antistitibus, Magistratibus, sacerdotibus et christifidelibus, illic interfuturis, volenti amantique animo pertinere volumus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die III mensis Martii, anno MCMLx, Pontificatus Nostri secundo.

 

IOANNES PP. XXIII


*A.A.S., vol. LII (1960), n. 11, pp. 760-761.

(1) Cfr. Act. XXVIII, 1-11.

(2) Cfr. 1 Cor. III, 11.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana