Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD EMMANUELEM
TIT. SS. MARCELLINI ET PETRI
S. R. E. PRESBYTERUM CARDINALEM
CONÇALVES CEREJEIRA,
PATRIARCHAM LISBONENSEM,
QUEM LEGATUM MITTIT
UT NOVAE URBIS CAPITIS « BRASILIAE »
DEDICANDAE CELEBRITATIBUS INTERSIT

   PUBLICAE UTILITATIS*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Publicae utilitatis molimina religione consecrare atque iis operibus, quae humana industria praegrandia perfecit, augustissimo Dei nomine invocato, supernam propitiare gratiam, genti cuilibet perquam salutare et honorificum est, cum hoc insigne decus pietatis demonstret et futuri incrementi spem optimam edat.

Quapropter meritam laudem, haud sine paterni animi iucunde commoti affectu, dilectae Nobis Brasiliae ideo tribuimus, quod, cum urbs « Brasilia », novum Foederatarum illarum Civitatum caput, inauguranda sit, fidei studio et sanctissimis caerimoniis conditae eidem urbi supernae maiestatis tutelam praesidiumque exposcere percupit.

Qui sacri dedicationis ritus ut sollemniores contingerent et Nos ipsi quodam modo gentis inclitae festis adessemus laetitiis, ab iis qui illic potestate pollent expetitum est, ut aliquem e Purpuratorum Patrum Collegio mitteremus, qui Nomine Nostro statis celebritatibus praesideret.

His concedentes optatis re mature perpensa, te, Dilecte Fili Noster, Legatum Nostrum renuntiamus et deligimus, qui inaugurandam Brasiliam tuae dignitatis praesentia decores et vota, quae pro eius prosperis secundisque rebus promimus, sueto tibi diserto pioque sermone explices. Christianae humanitatis cultus fax sit, quae in urbe Brasilia in exemplum fulgeat et radios suos inde longe lateque fundat: christiana sapientia ibi consilia regat, mores sanctitate et nobilitate collustret; stabilis sit concordia civium; fortitudo et lenitas, integritatis custos iustitia, in advenas comitas, serena festivitas, melioris aevi fiducia, fraterna officia, pax ibi domicilium lectissimum inveniant.

Quidquid est regale, celsum, rectum colat prodatque Brasilia, cuius nomen sera in aeva etiam longinquis oris venerabilius et amabilius usque sonet.

Exordia igitur ei felicia et fausta sint: quod bono auspicandum est omine, durabile et firmum perpetuo vigescat et floreat.

Haec verbis Nostris loquere et adhortare, cum honesta legatione illic fungeris.

Quae ut exspectationi pares assequatur effectus tibi, Dilecte Fili Noster, divini auxilii auspicem, Apostolicam Benedictionem elargimur, eandemque per te universis, qui Brasiliae dedicandae celebritatibus intererunt, libenter pertinere volumus.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die X Martii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

IOANNES PP. XXIII 


*A.A.S., vol. LII (1960), n. 6, pp. 387-388.

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana