Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD BENIAMINUM UBALDI,
EPISCOPUM EUGUBINUM,
OCTAVO EXPLETO SAECULO A SANCTI UBALDI,
ILLIUS CIVITATIS CAELESTIS PATRONI,
PIO OBITU

ALACRE PIETATIS*

 

Venerabilis Frater,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Alacre pietatis studium, quo civitas ista in honorem S. Ubaldi caelestis Patroni sui sollemnia sacra peragere solet, hoc volvente anno eventus adauget sane memorandus: octavum scilicet expletum saeculum, ex quo sanctus hic vir meritis probeque actis onustus ad superas sedes evolavit.

Per officiosas litteras Nobis nuntiasti, ex faustitate huius eventus mirabili amore exarsisse christifidelium tuorum animos, quibus optima quidem huiusmodi occasio visa est, ut suam in tutelarem Praestitem voluntatem et observantiam multiplici significatione testarentur. Nos autem, quibus tam gravibus Ecclesiae temporibus nihil antiquius et suavius est, quam ut religionis ardor magis magisque in populo excitetur, periucundo laetitiae sensu affecti sumus, cum haec novimus; quae quidem, Deo opitulante, putamus fore non modo urbi vestrae decora, sed utilia etiam et salutaria quam maxime.

Et sane, S. Ubaldi nomen in memoriam revocat excelsae sanctitudinis splendorem, quo mirum in modum amoena terra ista refulsìt; uberem revocat supernorum beneficiorum fontem per saeculorum decursum apud vos apertum; ac potissimum revocat, qua incensa cantate praeclarus hic Caeles populum adamaverit suum, cui quidem, omnibus omnia factus, pastor ac pater incomparabilis exstitit, vitiorum acerrimus extirpator, libertatis vindex, pacis fraternaeque concordiae conciliator studiosissimus.

Neque indefatigata eius opera ad christianos mores efficaciter renovaudos tantummodo contulit, sed in ipsius etiam civitatis bonum salubriter infiuxit, quam, ut probe nostis, olim a praesenti excidii periculo liberavit. Quare mirum non est, si arctissimo suavissimoque amoris vinculo S. Ubaldus sibi Eugubinum populum in perpetuum obstrinxit; quod quidem vos ipsi post tot saeculorum intervallum luculenter adhuc ostenditis, in trepidis rebus validissimo eius patrocinio haud frustra confidere assueti. Ac non modo aequalium suorum, sed etiam quasi posteritatis vocem rettulisse videtur Theobaldus Episcopus, qui de S. Ubaldo, proximo decessore suo, haec scribere non dubitavit: a Cathedram Episcopalem regendam feliciter per saecula suscepit » (1).

Est igitur, Venerabilis Frater, cur saeculares honores opportune S. Ubaldo tribuendos libenti sane animo dilaudemus et commendemus. Priscae memores gloriae ac praeclaris huius Caelitis exemplis permoti, Eugubini christifideles novo nisu religionis praecepta in publicos privatosque mores referre contendant. Sanctum sit ipsis, qui mortales sancti Ubaldi exuvias tam impense colunt et venerantur, non minore pietatis studio eius sanctimoniae supernum afflatum ac monitoriam vocem diligenter tueri. Ita quidem ut quam ipse tam feliciter olim apud vos excitavit christianae vitae renovationem, eadem in dioecesis istius finibus reflorescat quam maxime. Id enim est quod a vobis Patronus vester cupit ac postulat, et quod Nos quasi optatissimum salutaremque harum celebrationum fructum una vobiscum a Deo Optimo Maximo supplicibus precibus imploramus.

Quae ut auspicato contingant, Apostolicam Benedictionem, Nostrae benevolentiae testem, tibi, Venerabilis Frater, itemque clero populoque tuis curis demandatis, peramanter impertimus.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die V mensis Maii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

 

IOANNES PP. XXIII


*A.A.S., vol. LII (1960), n. 6, pp. 387-388.

(1) Vita Sancti Ubaldi, cap. VIII.

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana