Index   Back Top Print

[ LA ]

  IOANNES PP. XXIII

AD ALOISIUM IOSEPHUM TIT.
S. BERNARDI AD THERMAS
S. R. E. PRESB. CARDINALEM MUENCH,
QUINQUE A SUSCEPTA EPISCOPALI
DIGNITATE LUSTRA IMPLENTEM.

SI RELIGIOSAE*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Si religiosae piaeque mentis officio semper sacri Psaltae illa vox congruit: Benedicam Domino omni tempore, semper laus eius in ore meo (1), cum nulla dies, nullaque hora beneficiis vacent caelestibus, tamen, statis celebribus ex more temporibus, effusior et publica Deo gratiarum actio exsolvenda est, cum retro verso animi obtutu, emensa vitae semita supernae misericordiae multiplici largitate manifestius apparet conspersa.

Hoc te quoque addecet, Dilecte Fili Noster, qui quinque a suscepta episcopali dignitate mox celebraturus es lustra.

A qua fausta recolenda memoria Nos alieni esse non patimur, quin etiam, paternae moti benevolentiae studio, quo te complectimur, felicia cuncta tibi percupimus, non sine gratulationibus, quae bonae in te existimationis indices sunt et nuntiae. Nam Fargensis Ecclesiae Episcopus creatus, in pastorali tuo munere exercendo illustria amoris fideique testimonia dedisti. Praeter alia in te caritatem opificum et tenuiorum studiosam valde amamus. Cum socialis rei disciplinis alte imbutus sis, bonus, vigil, providus pastor praesertim rei sociali doctrina collustrandae et operibus provehendae omni contentione vacasti.

In episcopalibus Consiliis, eadem super re exquisita semper tua sententia fuit, atque diu cum moderabaris illam quae Anglico sermone « National Catholic Rural Conference » nuncupatur, sapientia, sedu litate, navitate praeclara tibi merita comparasti. Latior deinde porro patuit sollicitudo tua erga inopes et calamitatibus adflictos, cum postremo bello ex universis gentibus confecto, Apostolicus Visitator in Germania ac postea illic Apostolicus Nuntius fuisti: praegravis partes officii magna prudentia, sollertia pari persolvens, huic Petri Sedi exspectationi cumulate respondisti. Has tuas eximias animi laudes tuosque labores ut aliquo adspectabili praemio afficeremus, te Sacra Romana Purpura decoravimus. At nunc in Romana Curia consiliorum lumine et operae actione Nos in universali explendo ministerio adiuvans, animi Nostri magis magisque demereris gratiam, quam etiam hasce per Litteras feliciter ominando tibi proferre gaudemus.

Longam igitur tibi terrestris lucis usuram admota Deo prece posci mus, ut ipse animo et corpore validus, in Catholicae Ecclesiae emolu mentum et decus multa sapienter cogites, cogitata actuose perficias, et solaciis aftluas.

Nihil denique Nobis reliquum est nisi ut tibi, Dilecte Fili Noster, Apostolicam Benedictionem, supernorum auxiliorum pignus, impertiamus, quam et ad universos sacro anniversario tuo interfuturos pertinere libenter volumus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV Iunii anno MCMLX Pontificatus Nostri secundo.

 

IOANNES PP. XXIII


*A.A.S., vol. LII (1960), n. 11, pp. 761-762.

(1) Ps. 33, 1.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana