Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD IACOBUM
TIT. SS. BONIFATII ET ALEXII
S. R. E. PRESB. CARD. DE BARROS CÀMARA,
ARCHIEPISCOPUM S. SEBASTIANI
FLUMINIS IANUARII,
QUINQUE LUSTRA A SUSCEPTA EPISCOPALI
DIGNITATE IMPLENTEM

HAUD MINUS*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Haud minus paterni animi votis quam Apostolici ministerii Nostri partibus congruens esse putamus sacrorum Antistitibus a Nobis aperta caritatis testimonia mittenda esse, cum in eorum vitae decursu dies illucescunt recensita anniversaria memoria apprime sollemnes.

Modo percepimus te, Dilecte Fili Noster, proxime postridie kalendas Februarias quinque conditurum esse lustra, postquam episcopali dignitate auctus es, atque, cum addeceat in universi gregis laetitiam recidere candida gaudia pastoris, sacerdotes et christifideles archidioecesis S. Sebastiani Fluminis Ianuarii communionem tui gaudii inituros itemque Deo, qui te per longum adhuc emensum iter tibi munificus et propitius affuit, cum religioso mentis obsequio gratiarum actiones et laudes persoluturos esse.

Quod ad Nos attinet, commemorationi istiusmodi libenter quasi sertum quoddam imponimus, dum egregiae Nostrae voluntatis nuntia tibi omina haud sine gratulatione proferimus. Praeclara enim providi animorum ductoris indicia dedisti sive cum primum Mossorensem dioecesim et deinde Belemensem de Parà archidioecesim administrasti. Iam plus septemdecim annos in ista tui honoris sede pastorali muneri sedulo vacas.

Merita meritis addens, Ordinarii quoque officio fungeris pro catholicis Orientalis ritus in Brasilia degentibus; Vicarius Castrensis spiritualibus necessitatibus patrii exercitus consulis atque, Episcopali Brasiliae Coetui praesidens, ibidem consiliorum sapientia Antistites collegas adiuvas.

Sollertiores tuae advigilarunt curae, ut Ecclesiae tuae visitationes perageres, ut populum tibi creditum sacris missionibus doctrina et praeceptis christianae disciplinae erudires, ut sacrorum alumnos et religiosas sodales celsioris virtutis forma cultuque perficeres.

In ecclesiasticis autem annalibus archidioecesis istius, cui praees, perpetuo memorandus inscriptus est Eucharisticus ex omnibus gentibus anno MCMLV celebratus Conventus, quem ad parandum summa diligentia incubuisti: dulcis adhuc animis eorum, qui illic interfuerunt, eius recordatio inest et ad Eucharistica mysteria colenda, frequentanda, extollenda durabile incitamentum indit.

Suscepti pastoralis officii quinto et vicesimo occursante natali, statuisti, ut paroecialibus scholis sustentandis aut condendis collaticia stips corrogaretur. Laudamus inceptum eique exitus cupimus opimos, cum de re summi momenti agatur; quodsi enim tenellae aetati prospiciatur, ut pie et probe succrescat, melioris aevi solidissima fundamenta collocantur.

Quo autem salutarior episcopatus tui huiusmodi anniversaria memoria contingat, id tibi facultatis facimus, ut, quo volueris die, adstantibus christifidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenaria Indulgentia proposita. Nihil denique Nobis restat nisi ut tibi, Dilecte Fili Noster, Antistitibus Auxiliaribus tuis cunctoque gregi moderationi tuae commisso Apostolicam Benedictionem libenti volentique animo impertiamus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IX mensis Ianuarii, anno MCMLXI, Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 2, pp. 101-102.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana