IOANNES PP. XXIII
EPISTULA AD RUFINUM
TIT. S. MARIAE AD MONTES
S. R. E. PRESBYTERUM CARDINALEM SANTOS, ARCHIEPISCOPUM MANILENSEM,
CETEROSQUE ORDINARIOS
INSULARUM PHILIPPINARUM,
QUIBUS GRATULATUR DE IMPENSA
EORUM PRO SEMINARIIS CURA
PATER MISERICORDIARUM*
Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Pater misericordiarum et Deus totius consolationis (1), qui Apostolici ministerii tot aspera et ardua crebris supernae gratiae donis lenit et allevat, causam praebet, cur animum singulari delectatione et spe erigamus, ubi de catholicae fidei progredientibus itineribus et, quod arcte cum iis cohaeret, de Sacrorum Seminariorum accommoda felicique condicione certiores efficimur.
Hanc ob rem admodum gavisi sumus, cum a Sacro Consilio Seminariis et Studiorum Universitatibus praeposito enucleate declaratus est Nobis exitus Apostolicae visitationis, quae in ista inclita Natione recens peracta est. Quibus acceptis nuntiis, pro explorato habemus Seminaria piaque Instituta prosperis istic florere incrementis vosque, dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, neque magnis laboribus neque expensis parcere, ut, postremi belli, quod toto terrarum orbe exarsit, reparatis damnis, quidquid ad ecclesiasticam iuventutem rite formandam pertinet, cotidie firmius invalescat.
Memoriam repetentes paternarum sollicitudinum praesertim Decessoris Nostri Pii XI, qui usque ad extremum ferme vitae halitum de nobilissima Philippina gente se urgeri sensit, — eodem ipsius obitus die diarium « L'Osservatore Romano » Apostolicas Litteras vestra spectantes edidit (2) — eadem caritate incensi, haec scribimus, ut sincerum vobis pateat gaudium, quo penitus afficimur, cum super magni momenti rebus ad audiendum pergrata percepimus.
Ante omnia sollertiam et diligentiam laudamus, quibus moti apta domicilia Seminariis vestris comparastis: ex iis pleraque ampia, salubria, loco edita ac ne numero quidem aedium imparia. Ferme omnes ecclesiasticae diciones apud vos de suo Seminario gloriari merito possunt, quod quidem aemula certatione unusquisque vestrum in oculis fert, ne congruentibus suae vitae praesidiis unquam careat. Procul dubio si ea quae ad corpora attinent attente prosequenda sunt, ad ea tamen quae mentium animorumque cultum fovent, sacrorum alumnis congruentem, maxime conferendae sunt curae. Etenim Christi sensus, pietas, disciplinae sanctitas, doctrinae studium, christianae humanitatis nitor veri nominis decora Seminariorum sunt, quae ita veluti sacra cenacula constituuntur, ubi spes et flos Ecclesiae abscondito maturescunt aevo. Talia ista esse pro certo habemus itemque hortamur, ut praeclara id genus ornamenta et solidiora usque fiant et sui amplificatione nobiliora, vigilantibus moderatoribus et exemplo vitae suae praelucentibus. Potissimum enim expedit et decet, ut hi adulescentibus animatum fiant exemplar virtutum. Quapropter annitendum vobis summopere est, ut Seminariorum vestrorum rectores et doctores dotibus animi eximii, moribus honorabiles, delectu spectabiles sint.
Haud parum solatii cepimus, cum novissemus numerum eorum qui divina voce ad sacerdotium capessendum vocantur, istic notabiliter crescere. Eorum numerus magis magisque augescet, si nonnulla impedimenta amota erunt, quae a familiarum inopia et angustiis proficiscuntur. Facite, Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, quantum fieri potest, sollicitudine sapientiae piena ducti, ut necessitatibus, quas nuper leviter tetigimus, obviam eatur. Ad id prospiciendum valde conferre poterit « Opus ecclesiasticarum vocationum ». In qualibet paroecia constitutum, hoc providam erga sacerdotium et Seminarium amoris alet flammam atque christifidelium liberalitates, quae ita dispositu provisuque collocabuntur optimo, excitabit. Uterque clerus, dioecesanus scilicet et religiosus, aemulo studio curam agat, de re catholica insigniter meriturus, ut uniuscuiusque dioecesis Seminario lectos adulescentes destinet, qui egregiam sui spem communi exspectationi afferant. De horum delectu sitis, quaesumus, ut soletis, in exemplum solliciti; prudenti tantum cum severitate in Seminariis educandos excipite, et episcopales manus sacro ordine honestandis caute imponite. Poscit enim, exquirit, flagitat sacerdotalis vita congruentem dignitati tenorem, integram morum sanctitatem, consummatam sapientiam.
Ob id minime necesse est, fusius vos commoneamus, quantum operae pretium sit, ut in quolibet Seminario spiritualis, quem nuncupant, pater viis Domini expertissimus, doctus et navus sit, qui adolescentes sibi commissos in sacerdotii ascensum quasi manu porrecta perducat et in conscientiae foro de eorum ecclesiastica vocatione iudicium ferat. Suum ceterorumque moderatorum munus erit surgentia ingenia tenerasque mentes ab illecebris novitatum, a saeculo in voluptates verso amovere, priscis virtutibus, christiana sanitate fulgentibus, eadem imbuere, scilicet devovendi se studio, voluntaria corporis castigatione, firma oboedientia, scientia Crucis, adsidna cum Deo familiaritate.
Numquam ex animo decidat evangelico sapore insignis sententia, sacerdotes vitae sanctimonia salem terrae, doctrina autem ]ucem esse mundi, cum praesertim veritatis a Deo revelatae magistri sint oporteat. Qua de causa libentissime percepimus postremis hisce annis istic haud exiguas progressiones in studiorum provincia contigisse ob id potissimum, quod studiorum curriculum generatim in unum coactum est ordinem. Quod autem ad humanas litteras attinet, expedit in memoriam revocare ea quae proximus fel. rec. Decessor Noster Pius XII in Apostolica Adhortatione « Menti nostrae » edixit : « Cupimus cumprimis ne litterarum doctrinarumque studiis ii qui futuri sint sacerdotes iis nihil saltem cedant qui e laicis iuvenibus paris sint disciplinae auditores » (3). Sollicitudo tamen impensior adhibenda est, ut, studiorum ratione quae in publicis adhibetur scholis ob oculos habita, maiore honore et pondere putentur eae disciplinae — praesertim Latinae linguae cultus — quae ecclesiasticae institutioni singulari modo congruant et eius magisterio natura sua propriores sint.
Post haec in peculiari laude vestra ponimus, quod sollertes cogitationes ad Praeseminaria et Postseminaria, ut aiunt, pressim constituenda confertis. Quidnam utilitatis praebeant huiuscemodi ad rem deducta incepta, diuturno rerum usu comprobata, commonere fusius minime nunc attinet: ita procul dubio tutior delectus adulescentium, qui in Seminariis hospitio excipiendi sunt, et novensilium sacerdotum conformatio in re morali, ascetica, sociali absolutior et sacro ministerio, gradatim obeundo, accommodatior fieri solet.
Aliud meminisse Nos iuvat, unde solatium perquam suave hausimus. Hac alma in Urbe sumptu magno, tenaci proposito, fide solidissima Seminarium. Collegium Philippinarum Insularum condendum curastis. Deo hac de re summas agentes gratias, Litteris Apostolicis in forma brevi datis, quibus inscriptio « Sancta Mater Ecclesia », id canonice ereximus, ac rite probatum Pontificio honore ac titulo statim decoravimus. Quod quidem feliciter iam inceptum est, felicius prosequatur et inclitae genti vestrae fructus pariat opimos: quidquid enim in maius eius emolumentum et decus cedit, pro explorato esto Nobis esse gratissimum, eo vel magis quod persuasum habemus in posterum istic Regnum Dei valida incrementa acceptura esse, quae etiam finitimis populis proderunt.
Haec omnia imo e pectore ominati, caelestia deprecamur auxilia, ut impensa et impendenda istic Sacris Seminariis opera pares exspectationi egignat exitus et ditissimam spiritualis fecundidatis edat coronam; atque huius spei confirmandae causa vobis, Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, Apostolicam Benedictionem, caritatis Nostrae testem, peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXII mensis Augusti anno MCMLXI, Pontificatus Nostri tertio.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 12, pp. 675-678.
(1) II Cor. 1, 3.
(2) Cfr. A. A. S. v. 34 (1942) pp. 252-264.
(3) A. A. S. v. 42 (195G) p. 687.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana