IOANNES PP. XXIII
EPISTULA AD BENEDICTUM
S. R. E. CARDINALEM ALOISI MASELLA,
EPISCOPUM PRAENESTINUM,
PATRIARCHALIS BASILICAE LATERANENSIS
ARCHIPRESBYTERUM ATQUE S. CONGREGATIONIS
DE DISCIPLINA SACRAMENTORUM PRAEFECTUM,
SEXAGESIMO VOLVENTE ANNO
EX QUO SACERDOTIO EST AUCTUS
SEXAGINTA ANNOS*
Sexaginta annos mox tibi celebraturo, ex quo iuvenili florens aetate ad sacri presbyteratus gradus evectus es, caritate et egregia aestimatione erga te moti, a Deo, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum (1), id valde precamur, ut salutariter et feliciter omnia tibi cedant et in tuum operaeque, cui vacas, profectum caelesti praesidio et inconcussa tutela fruaris.
Nec desunt ominibus et votis gratulationes. Enimvero diuturnum per temporis spatium Apostolicae Sedis muneribus addictus, in Chilia ac postea in Brasilia Apostolicus Nuntius, religionis studio et diligentia navitatis te omnibus probandum praestitisti; nune vero Praefectus S. Congregationis disciplinae Sacramentorum praepositae, Episcopus Praenestinus, Archipresbyter Patriarchalis Basilicae Lateranensis, sedulitate, prudentia, sollertia meritis ditaris, quibus crescentem auctum iisdemque iunctam dulcium opimam solaciorum messem percupimus.
Adfluentia superna invocantes auxilia, tibi, Venerabilis Frater Noster, Apostolicam Benedictionem, volenti libentique animo impertimus, eamque ad sacro anniversario tuo interfuturos pertinere volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Maii anno MCMLXII, Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 8, p 34.
(1) Cfr. Iac. 1, 17.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana