IOANNES PP. XXIII
NUNTIUS RADIOPHONICUS
AFRICAE POPULIS,
RADIOPHONICA VATICANA STATIONE
NOVUM INAUGURANTE INSTRUMENTUM
AD AETHERIAS ELICIENDAS UNDAS,
QUIBUS DIURNORUM ACTORUM COMMUNICATIONES AFRICANIS DARENTUR GENTIBUS*
Venerabiles Fratres
et dilecti filii ex Africae oris.
Fausto hoc die, ex quo Radiophonica Vaticana Statio, novis susceptis incrementis, frequentiores nuntios Africanis populis mittendos cura- bit, suave est Nobis vocem verbaque aetheriis undis committere, ut vos laeto consalutemus ore.
Ut iam singulas Africae nationes alloquentes haud semel diximus, continentem terram vestram eiusque magnae spei populos praecipua benevolentia semper prosecuti sumus.
Non unae profecto sunt necessitudinis rationes, quae Nobis cum dilectis Africae gentibus intercedunt, easdemque omni cum oblectatione memori animo reconditas servamus: etenim egregios verique nominis Africae amicos, de ipsa optime meritos, ab adulescentia habuimus notos; item, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo maritimas Africae oras, quae ad septemtriones vergunt, omni caeli terraeque pulchritudine nieentes, magna oculorum laetitia invisimus; denique, cum vestris civibus quam plurimis, Parisiis primum, deinde Romae, hic in. Catholicae Ecclesiae capite ac fastigio, mutuo clan gaudio congressi et collocuti sumus; eorumque bene multos, crebras inter multitudines ad Nos venientes, laeti saepe conspicimus.
Ac numquam occasura ex animo excidit recordatio dierum illorum quibus non paucis Africae Episcopis pontificalem honorem Ipsi tra:didimus : cum vero illis, ut sacri ritus vetusta consuetudo fert, osculum pacis dedimus, cunctos Africae populos — vos, inquimus, vos, dilecti fluii — amplecti et osculari visi sumus.
Dum igitur ad haec omnia mens eonvolat Nostra, immensa terrarum spatia superantes ad vos venimus, vosque sicuti praesentes alloquimur, ut vota Nostra libentissime promamus. Vera firmaque felicitate familiae nationesque vestrae fioreant; sint coniugia honorabili sanctitate decora, eademque mutui amoris officium custodiat, solidet fides, prolis fecunditas laetificet; omnia insta et proba colentes iuvenes crescant, validaeque corporum vires animorum dotibus exornentur; cuncti civium ordines constanti nisu suae cuiusque civitatis prosperitatem foveant promoveantque ; et caelestia pacis munera popu.los serenent vestros, ut, tranquillitate undique firmata, omnibus laetitiae, pacis, veraeque libertatis fructibus abundetis.
Fratres mei carissimi et desideratissimi — Apostoli Pauli verba verbis Nostris nectimus — gaudium menm et corona mea, sic state in Domino, carissimi ... et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu (1).
Haec sunt omina et vota, quae laetantes ad vos hodie facimus. Ea, ut praecipuae caritatis Nostrae testes, accipite; ac dum omnipotentis Dei auxilium opemque vobis peramanter poscimus, omnia laeta et fausta bene precamur.
Gratia, misericordia, pax, superna solacia sint cum omnibus vobis. Amen.
* AAS 53 (1961) 733-734.
(1) Phil. 4, 1, 7.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana