ALLOCUTIO IOANNIS XXIII
Habita die 7 Aprilis mensis a. 1959.
Vos, qui Romae Ciceronianum ex omnibus nationibus Conventum agitis, exspectati ad Nos venitis, pietatis officia praestaturi, quae vobis humanitate et comitate conspicuis honori est, Nobis autem gaudio.
Cum, hisce paschalibus vertentibus festis, negotiis et peregrinantium hominum frequentia sueto magis premamur, diu vobiscum esse et colloqui prohibemur: panca tantum paucis dicemus.
Gratulamur vehementer vobis de praeclaris studiis, in quibus acriter et diligenter versamini, ut Latini eloquii auctoris maximi opera penitius in dies investigetis, haustam inde lucem aliis quam plurimis tradituri. Ad huiusmodi scientiam et cognitionem merito referri possunt laudes, quae e Ciceronis ipsius ore in pro Archia oratione (1) defiuxerunt: « Haec studia adulescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solacium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur ».
Pro dolor, sunt sat multi, qui mira progressione artium abnormiter capti, latinitatis studia et alias id genus disciplinas repellere vel coércere sibi sumant, ut quam maxime calculis et rationibus dediti et machinatores novae aetatis sint cives. Hac ipsa impellente necessitate, contrarium prosequendum iter esse putamus. Cum prorsus in animo id insideat, quod magis natura et dignitate hominis dignum sit, ardentius acquirendum est id quod animum colat et ornet, ne miseri mortales similiter ac eae, quas fabricantur, machinae, algidi, duri et amoris expertes exsistant.
Providentissimo disponente Deo, veterum Graecorum et Latinorum sapientia Evangelii Christi, qui est sol « oriens ex alto » (2), saepe monitrix aurora fuit. In iis Cicero eximium gradum et locum obtinet: ipse praeter alia Conditorem et Moderatorem omnium rerum Deum agnovit, iuris naturam sereno in lumine collocavit, fundamentum iustitiae fidem, constantiam, veritatem, probitatem splendidis praedicavit praeconiis. Quid amplius? In explicandis singulorum officiis illud docuit, quod — suave est in memoriam redigere — vere christianam legem praesago affiatu praenuntiat: « Viros fortes et magnanimos eosdemque bonos et simplices, veritatis amicos minimeque fallaces esse volumus... Fortes igitur et magnanimi sunt habendi non qui faciunt, sed qui propulsant iniuriam (3).
S. Augustinus in tertio Confessionum libro mirum declarat effectum, quem Ciceronis opus, quod « Hortensius » inscribitur, sensuum affectui et moribus suis indidit: « Ille vero liber mutavit affectum meum et ad teipsum, Domine, mutavit preces meas et vota ac desideria mea fecit alfa. Viluit mihi repente omnis vana spes, et immortalitatem sapientiae concupiscebam aestu cordis incredibili » (4).
Quod S. Augustinus inde sensit, paternis votis cupimus, ut vos, dilectissimi Nobis, legendo, meditando, amando antiquae sapientiae monumenta sentiatis et, celsae cum sitis mentis, antehabeatis caducis et noxiis rebus semper mansura et firmissima bona, ob quae conditi sumus, sine quibus recte et feliciter vivere non possumus.
Hoc ominati, vobis et inceptis vestris et propinquis quoque vestris fausta, laeta ac salutaria omnia a Deo precamur.
* AAS. vol. LI, 1959, pp. 301-302.
(1) Cap. VII.
(2) Luc. 1, 78.
(3) Off. 1, 19.
(4) Cap. III, 7.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana