IOANNES PP. XXIII
NUNTIUS RADIOPHONICUS DATO
Die 17 Maii mensis a. 1959.
Gaudemus, gratulamur, laudamus, quod, hoc Pentecostes sacratissimo vertente festo, per aetherias undas hic compositus effectusque conventus quodammodo id instaurat, quod in Hierosolymitano Cenaculo evenit, ubi Christi Apostoli caelestibus infiammati sunt ignibus, et e multis terrarum orbis regionibus advenis, qui illuc confiuxerant, admirationem et stuporem induxerunt: « Audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei » (1).
Per christianae Europae fines, in septem sacris aedibus principibus hymmi «Veni, Creator Spiritus» strophae, alia post aliam, ardenti pioque modulamine decantatae sunt. Religiosis perfundimur laetitiis: hoc est canticum novum, canticum caritatis, canticum adeptae victoriae, coniunctionis, pacis; haec sunt epinicia Dei.
Agite, dilectissimi Nobis, mirabilia recolentes, quae hodie dextera Excelsi perfecit, uno animo, una voce, summo religionis obsequio sanctae Trinitati et indivisae Unitati Dei, almae Sionis aemuli, caelitus effusis repleti gaudiis, gloriam concinamus.
Laus, honor, gratiarum actio Deo, Patri et Filio et Spiritui Sancto, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia.
In augustam et venerandam Trinitatem sinceram profitentes fidem, voluntate et actione Ei placeamus, ut innoxii, casti et ab insidiis tuti ad litus sempiternae vitae feliciter perveniamus.
Benedictio et pax universis vobis, et vobiscum Dei lux et praesidium maneant semper. Amen.
* AAS. vol. LI, 1959, pp. 195-197.
(1) Act. 2, 11.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana