ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
IN ANSELMIANO COENOBIO HABITA,
IN MONTE AVENTINO,
ADSTANTIBUS ABBATE PRIMATE
CETERISQUE ABBATIBUS,
MODERATORIBUS AC SODALIBUS
QUAM PLURIMIS BENEDICTINI ORDINIS*
Die 25 Septembris mensis a. 1959
Dilectissimi filii,
Vos paterno animo salutamus hoc in Anselmianum Coenobium, una cum Abbate vestro Primate, ex universis terrarum orbis regionibus, ubicumque Benedictinus Ordo fiorescit, coram Nobis congregatos; atque eos etiam omnes amantissimae complectimur voluntatis Nostrae affectu, qui in nonnullis Nationibus commorantes, gravibus, ad religionem quod attinet, premuntur difficultatibus, ac pro catholica fide in rerum angustiis versantur. Pro impensa autem ea caritate, qua vos omnes prosequimur, vobis mentem aperire Nostram cupimus ac Nostra pandere optata votaque Nostra.
Novimus quantum debeat Catholica Ecclesia Ordini vestro; novimus Sancti Conditoris vestri nomine eiusque monachorum praeclare gestis resonare historiam, ex quo iidem, Romano everso Imperio, barbaras gentes barbarasque terras cruce et aratro excoluerunt, Evangelii nempe luce eas collustrantes et ad civilis cultus revocantes opera.
Verumtamen effatum vestrum est: « Ora et labora »; vobis scilicet primum est Deum orare, deinde vero externis vacare operibus, et in varia apostolatus opera totis viribus incumbere. Ex sancto nempe precationis studio vis illa solummodo hauriri potest, quae e caelestibus sedibus descendit, et quae una valet monasticam alere vitam et fructus edere in sempiternum aevum salutares.
Psalterium, seu ut aptius dicamus, precum piarumque lectionum summa, quas vos cotidie alternis vocibus vel recitatis, vel canitis, peculiari modo monachorum vitam enutrit, eorumque primaria apostolatus forma sit oportet. Non enim res agendo agitandoque tantum, sed precando potissimum die nocteque, ut assoletis, ad aeternam ceterorum salutem conferre potestis, eorum praesertim, qui, externis rebus distenti, caelestia non sapiunt, et sacra tempia vel omnino deserunt, vel tantummodo ut liberalium artium monumenta invisunt. Sint igitur liturgici concentus, quibus vacatis, exempla ac veluti invitamenta, quibus omnes, quos potestis, ad superna perpetuoque mansura bona assequenda alliciatis, et quibus uberem gratiarum imbrem a misericordissimo Deo concilietis.
Dum homines hodie frigescente cantate tepescunt, vos divino amore ferveatis; dum non pauci, terrenis rebus negotiisque impliciti, a caelestibus recogitandis bonis distrahuntur, vos mentem ad Deum precando contemplandoque erigatis; dum tot discordibus vociferationibus, ser monibus ac scriptis obsurdescunt multorum aures ac turbantur animi, vos « una voce dicentes » collaudate Dominum pro iis etiam qui vel virtutis aeternaeque vitae iminemores sunt, vel in vitiorum coeno misere iacent.
Noctu etiam — ut omnes norunt — dum altum tenet omnia silentium, in coenobiis vestris, statuta hora, ex improviso tinnitus resonat; tum cellarum fenestrae relucent, monachi surgunt, ac deinde sacras aedes petunt Deum comprecaturi secundum illud: « Ad horam Divini Officii, mox auditus fuerit signus, relictis omnibus ... summa cum festinatione curratur » (1). Ita fit, dilectissimi filii, ut dum foris omnia mortua esse videntur, heic vita vigeat, quae vera vita est.
Ut in caelo Angeli caelestes laudes concinunt, eodem modo vos hoc in terrestri exsilio pie sapienterque psallite (2), illud intenta mente repetentes, quod hac de re Legifer Pater vester scripsit: « Ubique credimus divinam esse praesentiam ... maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus, cum ad Opus Divinum adsistimus... Ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu Divinitatis et Angelorum eius esse, et sic stemus ad psallendum ut mens nostra concordet voci nostrae » (3).
Attamen, quamvis secundum institutum vestrum « nihil Operi Dei praeponatur » (4), novimus tamen innumera etiam ac praeclara opera vobis non deesse, quae ad probe, scite, sancteque agendum, et ad varia apostolatus incepta pertineant: scilicet — ut praecipua attingamus — optimarum artium ac litterarum studium, rectam iuventutis institutionem educationemque, paroeciarum ministeria, ac propagationem catholicae religionis per divini verbi praecones in locis etiam vel nondum evangelica luce collustratis, vel apud populos ab hac Apostolica Sede seiunctos; quod quidem agitis non tantum in Europa, sed in Africa etiam, in Asia, in America et in Australia.
Habemus igitur cur vobis gratulemur admodum, dilectissimi filii; ac praeterea non dubitamus quin in conventu hoc vestro in Aventino monte celebrato, ex quo pulcherrimus Almae Urbis conspectus oculis occurrit, optima sint a vobis suscepta consilia quae, opportuna diversitatis locorum ac gentium ratione habita, in id unum potissimum conferant, quod fraternam illam consociationem, qua constat Ordo vester, mentium omnium concordia ac suavi vinculo caritatis contineat et coagmentet.
Lux, quae a Benedictina regola elucescit, et quae tot coenobia fere ubique terrarum collustrat, una, ut nostis, ac multiplex est, eodem fere modo, quo solis lumen prismate diffractum varios gignit colores, qui divinae potentiae pulchritudinisque splendorem veluti commonstrant.
Vos autem, qui e variis terrarum partibus huc advenistis, ea experiundo nostis, quae magis peculiaribus religiosis familiis vestris aptantur; quapropter in hanc rem prudentiam vestram contulistis. Ea, quae coniunctis consiliis statuistis, in usum deducite, servata semper animorum unitate. Ad quam quidem animorum unitatem promptam, pacatam, serenam, quae non ad ea, quae mentes diviciaalt, sed ad ea potius quae eas coniungant, respiciat, etiam atque etiam vos adhortamur. Ac praeterea, dum pristinis Legiferi Patris vestri institutis eiusque atllatui fideliter, ut oportet, omnino obsequimini, aperto tamen animo amplecti ne dubitetis quidquid boni suadent sive nova technica inventa, sive quod experiundo nostris temporibus utile noscitur, sive denique quod nova apostolatus incepta, recto ordine inita, postulant.
Haud dubium est, ad eas enodandas solvendasque quaestiones, quae ad incliti Ordinis vestri incrementum maxime pertinent, non modo vestram, sed eorum etiam qui curis vestris concrediti sunt, vos prudentiam sapientiamque contulisse. Quae quidem, cum in ipsius Ecclesiae recidant emolumentum et decus, consentaneum omnino est ut laboribus consiliisque vestris flagrantissima respondeant Summi Pontificis omina et preces, ut Deus conatibus coeptisque vestris optatum det exitum.
Haec ut feliciter assequamini, in mores inducite vestros praeclaram hanc, qua paternum alloquium Nostrum concludimus, Thomae a Kempis sententiam: « Cito obedire, frequenter orare, devote meditari, diligenter laborare, libenter studere, discursus vitare, solitudinem diligere, devotum faciunt monachum » (5).
Atqne interea haec hortamenta ac vota Nostra Apostolica Benedictione confirmare ac roborare cupimus, quam vobis singulis universis vestrisque sodalibus — imprimisque Abbati Primati ceterisque Abbatibus ac Moderatoribus vestris — summa benevolentia impertimus.
* AAS. vol. LI, 1959, pp. 706-709.
(1) Reg. S. Benedicti, c. 43.
(2) Cfr. Ps. 46, 8; et 137, 1.
(3) Reg. S. Benedicti, e. 19.
(4) Cfr. ibid. c. 19.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana