Index   Back Top Print

[ LA ]

 

ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
IV TEUTONICI COLLEGII S. MARIAE DE ANIMA
IIS QUI NUNC SUNT REI QUI FUERUNT
OLIM ALUMNI,
SAECULARIA EIUSDEM COLLEGII
AGENTIBUS SOLLEMNIA
*

Die 13 Octobris mensis a. 1959.

 

Cum gaudium patri sit ah amantibus circusaepiri filiis, quam suavis data est Nobis hodie causa laetandi, quod oculis et animo coram admissos vos complectimur: Antistites et sacerdotes, qui Teutonici Collegii S. Mariae de Anima alumni fuistis aut estis: in quibris dilectum Filium Nostrum Iosephum Frings, Coloniensem Archiepiscopum, libenter eonspicimus; itemque Iacobum Weinbacher, eiusdem Collegii sollertem moderatorem salutamus.

Perquam grata sane estis Nobis corona vos hic adstantes, qui ob fausti eventus recolendam memoriam Romam convenistis: centum enim annorum impletum est spatium, ex quo immortalis recordationis Decessor Noster Pius IX per Apostolicas Litteras Praeclara Instituta Teutonico Hospitio a S. Maria de Anima novam formane iuris tribuit eidem addens Collegium sacerdotibus Germanica lingua utentibus, qui apud Petri Cathedram operam ecclesiasticis disciplinis altius perdiscendis navare studerent.

Summo aeternoque Deo, cuius donum quodlibet nostruni est bonum, debito mentis obsequio et consona voce agantur grates, quod per emensum saeculum e Collegio veltro in emolumentum et decus complurium dioecesium fructuum salutarium opima messis succrevit. Hi parti fructus clari et illustres sunt. In eiusdem Collegii annalibus quot inscripta sunt nomina. sacrorum Antistitum, qui religione, sapientia et magnitudine animi de Regno Dei constabiliendo insigniter meriti sunt; quot recensentur ecclesiastici viri qui doctrina, virtute, susceptis laboribus catholico nomini et civili rei profectum et laudem compararunt.

Hos honoris titulos in memoriam redigere non solum iustum et probabile est, sed salutare quoque fiet, si eo etianr spectabit, ut ad celsiora et potiora assequenda aemulationis stimuli addantur, ferveant studia, voluntates contendant. Hoc cupimus et optamus quam maxime, iit postera Collegii aetas, a maioribus tradita instituta et memorias diligenter asservando, cum praeterita firmo vincolo cohaereat et nobili contentione et anso feliciora quoque progignat.

Velint sacerdotes, qui Romae dia esse et vestram habitare domum honori sibi ducunt, hinc inferre, cum ad suos redierint, instructiorem sapientiam, expeditiorem virtutem, ditiorem comparatae scientiae lucem, quacum caritatis fiamma numquam soluto foedere coniuncta sit: est enim lacere eanum, tantum ardere panini: lacere et ardere perfectum (1).

Quidquid est honestum et decorum domum vestram collustret; iugi Dei tutela muniatur; in exemplum ibi colatur pietas; humanitas et serena laetit.ia splendescant; hospitibus pergratam sui recordationem quovis tempore relinquat; ad imaginem denique aeternae domus id adumhret quod S. Augustinus de huius felicitate elegantissime dixit: Est, videt, anmat; in aeternitate Dei viget, in veritate Dei lucet, in bonitate Dei gaudet (2).

Haec ex animo ominati, vobis qui hic coram Nobis adstatis, et universis, qui de Collegio Teutonico S. Mariae de Anima precibus, beneficio, gratia egregie merentur et merebuntur, Apostolicam Benedictionem, superni solacii auspicem, peramanter impertimus.

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 775-777.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana