Index   Back Top Print

[ LA ]

 ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
AD CHRISTIFIDELIBUS
INSULARUM PHILIPPINARUM,
QUI MISSIONALEM PEREGERUNT ANNUM
*

Die 6 Decembris mensis a. 1959

 

Laus, gratulatio Nostra, prosperi exitus felicitas salutari consilio, quod, auspice isto Apostolico Nuntio, vos, Venerabiles Fratres, Philippinarum Insularum sollertes Antistites, suscepistis, conspiratis votis decernentes, ut missionalis annus perageretur atque is, proximo ineunté Decembri mense, Manilae sollemni celebritatum triduo terminaretur.

Gaudemus Nobis, gratulamur vobis de eodem consilio, quod nunc in rem actuose deducitur, sacro clero et christifidelibus istis in id omni ope annitentibus.

Nihil sane Nobis auditu suavius est quam cum percipimus fervere studia, navari diligentiae plenam operam, ut sacrae expeditiones Christi Regni amplificandi causa foveantur et ad ampliora provehantur incrementa.

Catholica nempe religio sibi divinitus indita proprietate et nota ad omnes populos pertinere debet, et etiam in extremas orbis terra rum regiones hominibus afferro partam Iesu Christi Cruce salutem et veritatis caelestis gratiae thesaurum, quo efficimur divinae consortes naturae (1). Ad lumen Dei et regnum omnes advoeantur gentes: Redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione, et feeisti nos Deo nostro regnum (2).

Haec occupata sollicitudo Nostra, hic eximius et iniunctus Evangelico praecepto labor, ad quem cogitationes Nostras adsidua contentione convertimus.

Immortalis recordationis Decessor Noster Pius XII quondam luculentis verbis expressit, quantopere in missionalibus operibus collocatum studium sibi tordi esset: Nulli parcemus labori ut... Crux, in qua est sales et vita, et longinquas mundi plagas inumbret (3).

Eodem Nos in desiderio sumus, eisdem inardescimus votis. ciente gemitum Spirito Sancto, superna implorantes auxilia, ut ad evangelicas messes colendas et colligendas fortium operariorum excitentur manus, et ad providas largitates acuantur voluntates eorum, qui christianae fidei doni participes, grati animi Deo profitendi causa, exemplis vitae, prece, stipe sanctum et iustum reputare debent, pro virili parte, Evangelica luce imbuere mundum.

Novimus profecto quam generosa et Clara indole Philippinarum Insularum catholici sint, quantum ad strenue et egregie agendum virtus eorum inclinet. Quocirca ad longe lateque propagandam catholicam fidem, quam inclitae gentis suae avitum decus splendidissimum existimant, amorem, praesidia, vires magis magisque conferant. Volumus vos hac in re nulli esse secundos : quare, si ita pie et liberaliter egeritis, meritorum vestrorum augebitis serta ac patriam vestram coram Deo et Ecclesia circumfundetis claro honoris nitore, quem cum prospicimus, praesago gaudio temptari animum Nostrum sentimus.

Quod ut felicioribus usque eventibus maturescat, in Ecclesiasticae Hierarchiae istius sollertia et in laicorum coetus concordi opera plurimum confidimus. Haec ominati et hortati, vobis, Venerabiles Fratres, civilibus magistratibus, sacerdotibus et christifidelibus cuiuslibet aetatis et coetus sacris expeditionibus faventibus pax et benedictio copiosa affluat, propitiis oculis vos respiciente Virgine Maria a Sacratissimo Rosario, quam hisce diebus impensiore pietate colitis. Crescite in gratia et in cognitione Domini Nostri et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis. Amen (4).

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 51-52.

(1) II Petr. 1, 4.

(2) Ap. 5, 9-10.

(3) Discorsi e Radiomessaggi, vol. I. p. 87.

(4) II Petr. 3, 18.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana