Index   Back Top Print

[ LA ]

CONSISTORIUM SECRETUM

ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII

*

die XIV mensis Decembris anno MCMLIX,
in aula Palatii Apostolici Vaticani

 

Venerabiles Fratres,

Magno cum gaudio amplissimum Collegium vestrum coram Nobis congregatum videmus, atque oculi Nostri libenti serenoque animo vos cernunt; vos dicimus, qui pro vestra gerendarum rerum prudentia adiutricem Nobis in universa gubernanda Ecclesia praestatis operam.

Hac praesertim de causa, ut nostis, vos hodie convocamus, ut nempe novos collegas vobis adiungamus, quos Romanae purpurae maiestate dignos putamus. Hos Praesules vel religiosos viros e diversis Nationibus elegimus; nam hac in re, ut in ceteris omnibus, mentis Nostrae consilium eo spectat ut luculentissime pateat Catholicam Ecclesiam non modo unitate pollere, sed ad universos etiam pertinere populos, cum omnes pari caritate amplectatur, utpote a Divino Redemptore suis curis creditos.

Alterum hoc sacrum Consistorium, quod post exactum iam annum celebramus, ex quo ad Summi Pontificatus apicem evecti sumus, ea Nobis in memoriam revocat, quae elapsis mensibus acciderunt; menti igitur Nostrae succurrunt eventus, vel laeti et solacio pieni, vel tristes, vel tales denique, qui me- liorum temporum spem Nobis iniciant.

Ac primum placet ea breviter attingere, quae Nobis et vobis, Venerabiles Fratres, iucunda fuere. Nobis scilicet ob oculos sunt innumerabiles christianorum multitudines, qui undique terrarum almam petierunt Urbem, ut Apostolorum Principis sepulchrum venerarentur, utque eius Successorem obsequentes cernerent, eique Fidem inconcussam, flagrantem amorem suam- que filiorum observantiam et oboedientiam testarentur.

Quotiescumque eos allocuti sumus, immo quasi cum eis collocuti, eorum sensimus animos, amore pulsos, cum paterno consentire animo Nostro: eosque novimus hortamenta, monita ac praecepta Nostra semper prompta, grata impensaque excepisse voluntate. Resonant adhuc auribus Nostris eorum voces; resonant preces supplicationesque ad Deum admotae; dulces resonant cantus, quos ipsi, liturgicas perfunctiones participantes, in Romanis Basilicis et in sacris Stationibus dederunt.

Piae frequentesque peregrinantium turbae adhuc quasi oculis obversantur Nostris, quae, horum decursu mensium, aliae post alias ad Nos venerunt; in quibus quidem eas placet praesertim memorare, quas Galliae Natio, Nobis tot tantisque causis carissima, ad Nos transmisit.

Parique modo dies illos christiana Fide refulgentes mente repetimus, cum mortalibus S. Pii X exuviis, Venetias translatis, impensae inibi honoris pietatisque significationes tributae sunt, antequam post breve temporis spatium Romam redirent; cum etiam sacris alius S. Caelitis Ioannis Bosco reliquiis hac in alma Urbe popularis venerationis testimonia studiosissima ad- hibita sunt; cum Beatorum vel Sanctorum cultus in Vaticanae Basilicae maiestate novis Caelitibus decretus est; cum in Festo Corporis Christi divina Euchar.istia, per Urbis vias solemni instructa pompa, per triumphum deducta est; et cum denique in eadem Basilica Divinus Redemptor, Eucharisticis velis delitescens, publicae adorationi per horam propositus est.

Neque silentio praeterire volumus insignes quoque supremosque Nationum Moderatores — in quibus, paucis ante diebus, illustris et honorabilis vir Foederatarum Americae Septemtrionalis Civitatum Praeses — Nos adiisse perhumaniter; itemque gubernandis Nationibus praepositi viri praeclarissimi. His singulis universis, quos libenter audivimus ad pacificandos invicem populos ad eorumque provehendam prosperitatem sincera voluntate animatos, plurimas cupimus grates agere, itemque ex animo ominari ut per nobiles nisus ad eam conciliandam assequendamque pacem perveniant, quae, ut vera, iusta ac permansura sit, Dei iura imprimis ne respuat neve posthabeat oportet.

Atque aliis praeterea de causis grata recordatione laetatur animus Noster. Etenim multi sacrorum Antistites, hoc primo anno Summi Pontificatus Nostri, ex pluribus terrarum orbis partibus advenerunt ad Nos, quos libentissime coram excipere paternoque recreare alloquio Nobis suave fuit. In quibus qui- dem sacrorum Antistitibus eos peculiari modo memorare libet, qui Novembri mense superioris anni MDCCCCLVIII ex Latinae Americae Nationibus frequentes hanc petierunt Urbem; eosque, qui ex Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus una cum sacerdotibus multis idcirco advenerunt, ut primum exactum saeculum elapso mense Octobri una Nobiscum celebrarent, ex quo Pontificium Collegium suis sacricolis instituendis, nunc in Ianiculensi monte situm, conditum est; et in quo iam ad sacerdotales virtutes conformati, veluti ex alma matre apostolatus studium uberrim.e hauserunt. Eodemque tempore non pauci ex Austria et Germania Episcopi huc convenerunt, ut saecularia itidem sollemnia participarent Teutonici Collegii, quod Sanctae Mariae ab Anima, ut dicitur, dicatum est.

Neque minore laetitia afficimur, cum solacia recordamur a Religiosis Familiis Nobis praebita; quam ad rem peculiari modo eventus memorare libet, quos Nosmet ipsi participavimus, cum scilicet in Lateranensi Basilica septingentesimus et quinquagesimus expletus est annus, ex quo S. Francisci Asisinatis Regula a Decessore Nostro fel. rec. Innocentio III probata confirmataque est; itemque cum in Aventino Monte ad Benedictinos Sodales paterno ex animo verba fecimus, postquam novus Abbas Praeses Foederatae eiusdem Benedictinae Familiae electus est.

Hoc denique Providentissimi Dei beneficio tribuimus, quod Nobis scilicet summo cum animi solatio datum est in Vaticana Basilica imagines Iesu Christi cruci affixi plusquam quingentis religiosis viris sacrisve virginibus manibus tradere Nostris, qui, dulcissima patria suaque gente relicta, ad longinquas terras se collaturi erant, ut eas evangelica luce collustrarent, et apostolico suo fecundarent sudore.

Verumtamen, ut diximus, non defuerunt Nobis — quod in mortali hac vita saepe contingit — anxitudinis maerorisque causae.

Quomodo nempe silentio praeterire possumus in non paucis regionibus recens etiam, ob formidolosas praesertim aquarum eluviones, humanae vitae iacturas non paucas habitas esse, ac domuum agrorumque ingentes vastationes? Aerumnae calamitatesque filiorum Nostrorum — qui idcirco quod dolore affecti, cariores Nobis sunt — vehementer perculerunt paternum animum Nostrum. Quamobrem misericordissimum Deum adprecamur ut iis, qui terrena vita functi sunt, lucem ac requietem aeternam largiatur; iis vero qui lugent, suprema donet solacia. Ac praeterea Nationes civesque singulos, quibus Providentissimus Deus ampliores rerum facultates largitus est, aerumnosis omnibus suppetias veniant, quemadmodum et Nos, ut potuimus, libentissime fecimus.

Alia quoque, eaque graviore, angimur maeroris causa. Non pauci scilicet sunt, qui ignari vel immemores suae originis aeternique sibi destinati finis, miserando praebito spectaculo, fallacibus se dedunt voluptatibus, ac superbia sensuumque cupidinum aestu iactantur. His Nos a caelesti Patre lumen mentium ac flexanimae gratiae adiumenta supplicibus implo¬ramus precibus.

Pro pastoralis officii Nostri conscientia, id etiam animadvertendum putamus: hodie quam plurimi habentur, pro dolor, qui cum de necessario victu agitur, gravi in discrimine versantur. Ut autem gravissimae huic calamitati remedium praebeatur ac solamen, nullo modo ad fallaces doctrinas atque ad agendi rationes, gignendae proli mortiferas, confugiendum est, sed opus est potius ut divitiae, quae humano labore e terra oriuntur, secundum Dei iussum et iustitiae praecepta, in communem deveniant utilitatem; opus est, dicimus, ut terrena bona aptius distribuantur, iniustis repagulis diffractis, quae n;imium sui cuiusque commodi immodicaeque utilitatis studium instruxit; ut populi, qui nondum ad debitum prosperitatis gradum pervenire potuerunt, ad id assequendum consentaneo modo adiuventur, utque omni nisu contendatur quo magis occultae etiam rerum copiae, quas terra vel gignere, vel elicere passit, in lucem omniumque bonum educantur.

Ac praeterea dolendum est profugos adhuc, exsules, omneque fere genus malis obnoxios ad milia bene multa haberi, quorum aerumnosis condicionibus nondum provisum est. Iamvero, ut cordati omnes probe intellegunt, iustitia atque humanitas clamant ut gravissimae huic causae, quam primum fieri possit, necessaria remedia adhibeantur; quamobrem Nos quaelibet incepta, in nobilem hanc rem suscepta, vehementer dilaudamus.

Peculiari autem modo paternus trepidusque animus Noster ad eam Nobis crediti gregis partem advolat, cui adhuc negatum est suam libere publiceque profiteri et in vitae usum deducere religionem.

Populos omnes, qui in tristissimis hisce et iniustis rerum adiunctis versantur, et apud quos praecipua libertatis humanaeque conscientiae iura proculcata sunt, flagrantissima caritate complectimur.

Atque hoc loco, id nominatim silentio praeterire non possumus, quod summo maerore animum afpicit Nostrum: tristissimas nempe Sinensis Ecclesiae condiciones, de quibus iam superiore anno in sacro Consistorio egimus (1), nondum, pro dolor, ad meliorem devenisse statum. Quamobrem instantissimas ad Deum adhibemus preces ut, gravissimo hoc discrimine imminuto ac tandem aliquando iuste legitimeque composito, hisce etiam filiis Nostris carissimis optatus serenitatis tranquillitatisque dies quam primum affulgeat.

Verumtamen, Venerabiles Fratres, quamvis haec, quae breviter attigimus, Nobis vobisque magnum et acerbum commoveant dolorem, nos tamen omnes nullo modo perturbare debent.

Fere numquam Dei Ecclesia, inde ab originibus ad nostra usque tempora, otia pacis experta est; et quamvis innumeris bi concussa tempestatibus, eundem semper retinuit vigorem eamdemque fortitudinem, cum supra firmam petram Iesu Christi iussu condita sit.

Fiduciam Nostram, quam in Deo reponimus — id placet fu vobis paterno significare animo — com.munis favor et gratia cu adauxerunt, quibus orationes et colloquia Nostra atque Encyclicae Litterae, a Nobis datae, excepta sunt. Peculiarique modo, ut novimus, hortamenta et monita ad sanctitatem, quae, primo exeunte saeculo a pientissimo S. Ioannis Vianney obitu, sacerdotibus impertivimus, a sacrorum administris grato volentique animo excepta sunt; quamobrem uberes inde orituros esse fructus, Deo largiente, speramus.

Antequam autem allocutioni huic Nostrae finem facimus, cupimus in memoriam vestram revocare magnos illos eventus, quos iam diu nuntiavimus. Proxime scilicet, ut nostis, Romana Synodus celebranda est; ac fore omnino confidimus ut sapientes normae, quae in eius coetibus statuendae sunt, haud parum conferant ad christianam Romanorum fidem christiati nosque mores et ad debitam, cleri praesertim, disciplinam magis in dies confirmanda ac provehenda; quae profecto omnia ceteris populis ac gentibus in exemplum praeluceant. Praeterea iam studium et opera fervent Oecumenico apparando Concilio; quod quidem cum Deo volente celebrabitur, procul dubio eventus erit summi momenti summaeque gravatis, quo spiritualis Ecclesiae vita adaugebitur, quo catholicae Fidei professio novum capiet incrementum, et quo — ut fore confidimus — christianorum mores divina opitulante gratia reflorescent.

Ut hoc feliciter frugifereque eveniat, novimus Ecclesiae filios, votis libenter respondentes Nostris, ubique communes privatasque ad Deum fundere preces, validissimo interposito patrocinio Immaculatae Virginis Mariae; quam quidem Nos — gratissima adhuc subit recordatio animum — veterem Summorum Pontificum consuetudinem nonaginta post annos renovantes, in pervigilio eius festi, cum Romanam Basilicam Ss. omnium Apostolorum adivimus, hac etiam de causa suppliciter deprecati sumus.

In omnibus hisce ad Deiparam Virginem adhibendis precibus, laeto animo consociatos cernimus Orientalium rituum Ecclesiae filios, cuius incensissimam erga Magnam Dei Matrem pietatem non semel experti sumus; peculiarique modo cum Pontificii Legati munere fungentes Mariali Congressioni interfuimus, quae in Libanensi Natione, anno MCMLIV, uberibus cum fructibus celebrata est (2).

Ut ex his omnibus luculenter patet, Venerabiles Fratres, quae breviter presseque attigimus, adhuc iuventute pollet Ec- clesia; illa dicimus iuventute, quam a Divino Conditore suo quasi sacram hereditatem pretioso eius Sanguine alitam ac fecundatam accepit.

II
CREATIO ET PUBLICATIO PATRUM CARDINALIUM

Huius Nos vigoris huiusque iuvenilis potentiae spectaculo laeti, iam ad id exsequendum gressum facimus, ob quod vos hodie hunc in amplissimum consessum convocavimus: praeclaros nempe octo ecclesiasticos viros, qui sua virtute, sapientia, rerumque prudentia gerendarum optime se Nobis probaverunt, in sacrum Collegium vestrum cooptamus.

Ii sunt:

PAULUS MARELLA, Apostolicus in Gallia Nuntius;
GUSTAVUS TESTA, Apostolicus in Helvetia Nuntius;
ALOISIUS IOSEPHUS MUENCH, Apostolicus in Germania Nuntius; ALBERTUS GREGORIUS MEYER, Archiepiscopus Chicagiensis; ARCADIUS LARRAONA, Secretarius Sacrae Congregationis Religiosorum; FRANCISCUS MORANO, Secretarius Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae;
VILLELMUS THEODORUS HEARD, Decanus Sacrae Romanae Rotae;
AUGUSTINUS BEA, Societatis Iesu.

Quid vobis videtur? Itaque auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra creamus et publicamus S. R. E. Cardinales:

Ex Ordine Presbyterorum:

PAULUM MARELLA,
GUSTAVUM TESTA,
ALOISIUM IOSEPHUM MUENCH,
ALBERTUM GREGORIUM MEYER.

Ex Ordine Diaconorum :

ARCADIUM LARRAONA,
FRANCISCUM MORANO,
VILLELMUM THEODORUM HEARD,
AUGUSTINUM BEA.

Cum dispensationibus, derogationibus, et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Pa+tris et Fi+lii et Spiritus + Sancti. Amen.

Reliquum est ut Ecclesiis, suo viduatis Pastore, consulamus.

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 5-12.

(1) Cfr. A. A. S., vol L (1958), p. 983.

(2) Cfr. A. A. S., vol. XLVI (1954), p. 653-4.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana