Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA ]

 IOANNES PP. XXIII

BEATISSIMI PATRIS ALLOCUTIO
DIE XXVIII IANUARII A. D. MCMLX
IN IGNATIANO TEMPLO HABITA
_________________

AD SACRORUM ALUMNOS
EX ROMANA DIOECESI
VEL ROMAE STUDIORUM CAUSA
COMMORANTES
*

 

Dilecti filii,

Flagrantissima voluntas, qua erga vos animus movetur Noster, consilium Nobis indidit vos huc convocandi ut quae sollemnes Romanae Synodi coetus, qui diebus hisce celebratur, menti suggerunt Nostrae, vobiscum paterno alloquio communicemus.

E variis Nationibus orti, paene innumeri Romani convenistis; et cum vos cernimus hilares, serenos, laetissimosque ea quidem laetitia, quae In fiorenti iuventute vestra renidet, videtur Nobis Providentissimus Deus quasi Ecclesiae sanctae, de futuri cleri virtute, numero et apostolico ardore sollicitae, ea quasi polliceri, quae hodie in votis sunt. Ex vobis enim Romana Synodus pulcherrirna ac frugifera auspicia sumit, atque ea ad universas catholici orbis Dioeceses, e quibus ortum ducitis, quadam ratione referre gaudet.

NONNULLA IUVENILIS AETATIS PIA
GRATAQUE AD RECOLENDUM REVOCANTUR

Huius eventus celebratio, qui ad alma.e huius Urbis religionis increidentum quod attinet, maximus dici potest, itemque huius Ignatiani templi memoriae gloriaeque, quae luculenter testantur quantum contulerit Romanum Collegium, huic aedi continens, ad sacras disciplinas et ad apostolatus opera provehenda, signifieanter profecto multumque eonferunt ad feliciorem efficiendum hunc communis Patris filiorumque occursum. Peculiarique modo memorandum putamus insigne sepulcri monumentum Decessoris Nostri fel. ree. Gregorii XV — Alexandri E Ludovisiana gente orti — qui etsi non multis mensihus, ab anno MDCXXI ad annum MDCXXIII, Summum Pontificatum gessit, optime tamen de religione meritus est, cum praesertim S. Ignatii et S. Francisci Xaverii gloriam valdissime foverit. christianumque nomen Evangelii praeconum ope in universum terrarum orbem propagare contenderit.

Ac placet, diletti filii, quasi ad aures insusurrare vestras Nos, cum Romae studiorum causa commoraremur, saepe huc advenisse ut ad aras S. Aloisii Gonzagae et S. Ioannis Berchmans positis genibus, hos sanctos caelites supplicibus rogaremus precibus ut Nobis castitatis candorem integrum illibatumque, suo ipsorum interposito patrocinio, conservandum a Deo ìmpetrarent.

Eo tempore iuvenilis animus Noster hieratico adspectu Leonis XIII benedicentis, ac postea S. Pii X paterno amabilique vultu delectabatur; quae quidem nunc in Nostram vestramque memoriam referre libet.

In praesens vero, ut rei consentaneum est, e Sacris Litteris afflatum sumimus, vobiscum qui iuniores estis hodie colloquendo, eodem nempe modo, quo tribus elapsis diebus cum apud sacerdotes verba fecimus in sollemnibus Dioecesis Nostrae Synodalibus coetibus una Nobiscum congregatos. Iudicum liber hac in causa Nobis opportune succurrit, in quo, ut nostis, res narrantur eorum hominum, qui post Moysis aetatem eius hereditatem accipientes, Populi Electi gesta per difficile iter prosequenda susceperunt.

Gedeon, cui ingens multitudo hominum praesto erat, qui quidem specie prompti paratique videbantur ad omnia eluctanda pericula superandasque difficultates, vocem Domini edicentis audit ad ardua fortiaque incepta exsequenda potius quam multorum numerum, paucorum virtutem valere. Lex enim vitae eiusque progressus et perfectio semper selectionem postulat.

Diletti filii, consideretis oportet vos, postquam annorum curriculum transegeritis, quibus mens animusque vester rette conformari debent, in lettissima agmina cooptandos esse, quae ad divini Regni fines propagandos Dei nutu votata sunt. Iamvero ad vos etiam haec, quae in Libro Iudicum leguntur, quadam ratione praenuntiata pertinent: « Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus eius, ne glorietur contra me Israel et dicat: Meis viribus liberatus sum. Loquere ad populum, et eunctis audientibus praedica: Qui formidolosus et timidus est revertatur » (1).

Post autem verba, quae supra rettulimus, de viginti duobus milibus virorum, tantum decem milia remanserunt (2). Et postquam « dixit... Dominus ad Gedeon: ... Qui lingua lambuerint aquas... separabis eos seorsum: qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt » (3), trecenti tantum viri, hoc superato discrimine, probati remanserunt (4).

Hoc praeclarum exemplum intuemini, dilecti filii, et ad vos vestramque agendi rationem diligenter aptate. Qui anceps vel segnis est, qui in vitae commodis iacere percupit, qui nimia humanarum rerum humanarumque disciplinarum siti aestuat terrenaque omnia experiri exoptat, verus Dei Regni miles neque esse neque dici potest.

Dilecti filii, hoc intente animadvertite: arcanam nempe frugiferamque vim futuri apostolatus vestri in necessaria rectaque abalienatione animi a terrenis rebus potissimum inniti. Sinatis igitur ut vobis, vigiles nostrorum temporum excubiae, qui non ad militaria gesta neque ad terrenae dominationis incepta vocati estis, sed potius ad populos novo melioreque ordine conformandos et ad universam hominum familiam firmo proposito totisque viribus Christi lege virtuteque consociandam, sinatis, dicimus, ut vobis tres, quae sequuntur, sententias, quae tantopere Nobis cordi sunt, proponamus atque explanemus. Non Nobis divino affilante loquenteque Numine innotuerunt, ut Gedeoni contigit; sed. dum precationi sanctae, intimo cum Deo habito colloquio, instabamus, menti affulsere Nostrae.

DIGNE AMBULATE

1. Imprimisque vos ad hoc adhortamur: Digne ambulate. lisce verbis limpidissimum illud vitae genus proponitur vobis, quod sacerdotalis muneris excelsa species ac dignitas atque sanctae ducendae vitae proposita a vobis necessario postulant.

Vos ex ornnibus terrarum orbis partibus Romam convenistis, atque in hac alma Urbe cotidianis fraternisque familiaritatis vinculis coniungimini. Nulla gravis morum distantia vel diversitas inter vos est, quandoquidem idem communeque vobis est doctrinae patrimonium, idem coni nuneque votum Deo inserviendi animorumque saluti. Cum hoc catholici orbis caput ac veluti centrum unusquisque vestrum petiit, ex patria regione sua peculiares secum tulit nobiles uberesque praeceptorum divitias, quas a maioribus quasi sacram hereditatem acceperat. Et quandoquidem heic vos invicem cognoscitis ac facile vos mutua aestimatione prosequimini, idcirco quae a natura vel a divina gratia accepistis munera ac dotes una simul coniuncta participatis.

Quemadmodum mentibus animisque vestris iuventute florelltlbus atque anhelantibus futuras metendas messes patet ac persuasum est, non hac de causa Romam venistis, ut ad elatum munus peculiareque privilegium adipiscendum vos compararetis, sed ut doctiores, generosiores christianaque humilitate magis pollentes adiutricem vestram operarli non modo Episcopis vestris aliquando praestaretis, sed futuris etiam in sacerdotio fratribus, qui tantopere auxilio vestro conficlunt. In id igitur assequendum incumbite alacres; ex hac recta institutione vestra uberes salutaresque fructus oriri poterunt.

Videtis igitur ac procul dubio intellegitis cur hisce verbis vos adhortemur: Digne ambulate. Quae quidem verba monita illa dare resonare debent fideli Abraham a Domino impertita: « Ambula coram me et esto perfectus » (5).

Ut autem digne ambuletis, imprimis ha.ec sunt vobis praestanda: scilicet oportet vos doctrinae ornamento mentes locupletetis vestras, quae quidem quibusvis pulchritudinis sanctitudinisque rationibus, quas Deus vobis ostendat, patere debent; oportet praeterea ad eam perfectam vitae innocent.iam vos comtendatis, quae a terrenis rebus prorsus expeditos animos vestros reddat, atque adeo vos gaudere. cum gaudentibus, fiere cum fientibus valeatis; oportet etiam exquisitam agendi prudentiam vobis comparetis, diuturno adsiduoque studio excolendam atque maturandam, sine qua sacra munera vobis demandanda apte obire non poteritis; oportet denique eum benignum erga alios agendi modum adipiscamini, quo aliorum benevolentiam semper vobis concilietis. Ut paucis dicamus, ad ea omnia « quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae » (6) vos contendere debetis, ita quidem ut ex hac alma Urbe, quae Apostolorum et Martyrum, Monachorum et liissionalium mater est, celsiores usque metas aliquando assequi possitis. Nam qui moratur, ut vitae commodis consulat, utque carnis et sanguinis invitamentis obsecundet, ei procul dubio grave instat periculum, ne tamquam stagnans paludis aqua in Ecclesia torpescat. Progredi igitur enitamini, sed digne.

Ceterum omnia, quae quoquo modo sacram institutionem vestram attingunt, palam vobis innotescere debent; ac vos compertas iam nulle atque exploratas habeatis oportet, non solum castas delicias, quibus divina Eucharistia litando abunde fruemini, verum eiiam difficultates, quae vobis occurrant, itemque anxitudines dubitationesque, quibus interdum sacerdotalis navitas fortasse infuscari ac praepediri videatur.

Digne ambulate! Cavete ab insidiis, quas animi affectus ac rationes necessitudinesque cum aliis habendae vobis struere possunt. Ecclesiasticus, hoc nomine dignus, inconsiderate non agit, nec vir est molli animo, parti favens, taciturnus, timidus, tristis. Ei mediocris evangelicae perfectionis gradus satisfacere nullo modo potest. Quin etiam inde a iuventutis flore, cum ad sacra capessenda instituitur, penitus se ipse vult noscere, ut a quibusvis vitiis, quae forte eius morum candorem maculent, se removeat, atque ad excelsum illud vitae genus animum componat, quod Deus a sacerdotibus suis postulat, cum in eosdem potissimum illud cadat monitum: « et esto perfectus ».

ACCIPITE LIBRUM
ET DEVORATE ILLUM

2. Accipite librum et devorate illlum (7):  hac secunda sententia ad salubres Sacrarum Scripturarum dulcedines delibandas vos adhortamur.

Imago haec per Libri Apocalypsis oraculum vobis proposita, numquam ab oculis recedat. vestris: sub oculos subicit Angelum terrae et mari praepositum, qui, audita de caelo voce, vobis sicut Ioanni Apostolo, Divinum exhibet Librum. O quam efficaciter hac imagine Ecclesia ipsa describitur, quae toto terrarum orbe diffusa pretiosissimum vobis porrigit thesaurum suum !

Hoc Libro unicuique vestrum I)ei voluntas luculenter ostenditur scilicet vobis significatur, quo recte tendere debeat vita vestra, atque unde proficiscatur frugifera apostolica actio, cuius prosper exitus haudquaquam in percupito humamarum rerum successu, qui interdum abesse potest, est reponendus. Re quidem vera animadvertite Ecclesiae agendi rationem: suis Conciliis, Synodis ac Iuris Canonici praescriptis ipsa alio in saeculo semen spargit, et alio in saeculo maturos colligit fructus.

Ex Libro Sacro igitur sumite normas, quibus pietas vestra tutius validiusque foveatur atque ecclesiastiva vita vestra in exemplum eniteat. Ex operibus S. Laurentii Iustiniani. Protopatriarchae Venetiarum, olim placuit Nobis quasdam excerpere sententias, quae mirum in modum ad rem nostram pertinent, cum Sacrarum Litterarum beneficia paudant; ex iis nonnullas nune afferre cupimus, quae in opere De casto connubio Verbi Dei inscripto continentur, utpote quae sapientiae plenae et praeclarae omnino videantur: « Est namque sacra pagina sapientiae Verbi speculum, et divinitatis armarium. Nullis in ea pure, prudenter, humiliterque accedens, recedit vacuus. Omnium quidem morum scientiam continet. Quis non Dei miretur sapientiam, quum tot mysteriorum sacramenta, tot veritates sub literae cortice esse videt contenta? In ipsa praedicatur omnipotentia divina, quum de mundi creatione modum insinuat, multaque narrat Dei magnalia: nunc per angelorum ministeria: nunc per hominurn instrumenta. Sanctae paginae potissime bonitatem Conditoris commendant. Nostram voluit per has Deus erudire ignorantiam, informare fidem, spem solidare, ablaetare a visibilibus et invisibilibus pascere » (8).

En cibus mire ad alendum aptus, queur vobis unae Divinae Litterae praebere possunt; en ratio patet cur vobis adhibita sit huiusmodi adhortatio Nostra: Accipite librum et devorate illum! Cum iter est aggrediendum ad christianae pietatis sacrique apostolatus praestantiores formas addiscendas, vobis Sacrae Litterae aditum patefacient ad sublimiores evangelicae perfectionis rationes, atque ostendere poterunt praecipua religionis capita, ad quae peculiari modo vita optimi cuiusque ecclesiastici viri semper et ubique conversa est: nomen Iesu, dicimus, divinam Eucharistiam, Sacrum Cor Iesu, Pretiosissimum Redemptoris Sanguinem; praeterea Deiparam Virginem; ac denique Veteris et Novi Testamenti Sanctos Caelites. Quae omnia veluti pulchram nominum coronam quandam. efficiunt, miro sane ordine contextam, eademque alte vestris animis insidant oportet, ut plebs sancta Dei, vestra opera, ad perfectionis evangelicae fastigia gressus moveat et in rem deducat christianae disciplinae praecepta.

PSALLITE SAPIENTER
ET FREQUENTER

3. Postrema, quam vobis proponimus, sententia haec est: Psallite sapienter et frequenter. Quibus verbis piane consonat illa Iesu Christi adhortatio, qua dilucide nobis christiane vivendi norma praecipitur: « Oportet semper orare et non deficere » (9).

Adsiduae igitur ad Deum admoveantur preces vestrae, easque fundite attente atque sapienter. Hoc sit aniniorum vestrorum alimentum: hinc vos purissimas .illas haurite auras, quae spiritualem vitam vestram custodiant ac procul arceant a vestra cogitandi agendique ratione pestiferos saeculi huius afflatus, ecclesiasticae impertiendae vobis institutioni tam graviter infestos. In rem igitur alacres deducite iucundum illud gentium Apostoli invitamentum : « Verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo » (10).

Davidicum Psalterium, quo cotidi.e olim utemini et quo mens vestra vestraque sacerdotalis vita penitus afficiantur necesse erit, uberrimam sane vobis preeandi copiam suppeditat. Vehementer cupimus ut illud iam nunc adsidua manu versetis; quamobrem in eius studium sedulo incumbite, atque tum universi operis rationem tum siugulas partes pernoscite. Singulos Psalmos attente meditemini, ut arcana eorum venustas vobis piane pateat ac vosmet ipsi sincero Dei et Ecclesiae sensu penitus imbuamini. In iisdem animi vestri requiescant, eorumque lectio id efficiat, ut vestras mentes ad caelestia erigat ac supernam illam vobis praebeant lucem, qua humanas res, doctrinas, historiae eventus, cotidianaeque vitae casus aequa aestimatione considerare ac perpendere possitis.

Recte quidem dicitur, labia sacerdotis semper admovere Deo preces oportere. Hanc autem adsidue precandi consuetudinem, sicut res omnes quae ad spiritualem vitam pertinent, nemo brevis temporis spatio assequi valet, neque eius adeptio in illud tempus differri potest, quo quis sacerdotalia munera iam susceperit. Nam qui sacerdotio augetur, si hac precandi consuetudine destitutus sit, is procul dubio occasiones facile arripiet sacra cum Deo relaxandi colloquia coniunctionemque; ac fortasse etiam huiusmodi relaxationis causam inferet, quod urgeat apostolici laboris necessitas. Vos vero impenso huic adipiscendo precandi studio iam nunc impigram date operam; patet igitur quantum lucis, solacii, pacis, aequalitatis animi, atque etiam auctoritatis apud christianum populum vobis afferre possit Psalterii consuetudo, si uberrimo robustoque hoc pabulo pietatem vestram alere addiscatis.

Dilecti filii!

Tres animi Nostri sententias vobis tradidimus; ac firmam concipimus spem fore ut eae in vobis et in omnibus sacrorum alumnis, qui in universo terrarum orbe sunt, novarum virtutum veluti germina excitent, novumque animis ardorem addant.

Singulari caritate vos prosequimur, ac saepius cotidie pro vobis suppliciter oramus, praesertim primo mane, cum h.ucharistica hostia litamus, atque cadente die, cum marialis rosarii preces fundimus.

Nos, utpote Iesu Christi Vicarius, vos ex animo diligimus. Et quotiescumque oculi Nostri ad aduleseentes sacerdotii candidatos convertuntur, sive cum fidelium multitudines coram excipimus, sive cum sacrae Liturgiae ritus publice celebramus, tunc intellegimus hane sacram ventutem Nobis laetari ac perfecta Nobiscum affectuum consensione coniungi.

Ex vobis praesertim secura cum fiducia et spe prospici licet, quae bona .aetas futura nobis allatura sit. Sancta enim Ecclesia, quae laboris defectum nescit et senio numquam conficitur, vos praecipua caritate adamat, et vobiscum crastini temporis anxietates et euras participat. Vos, inquimus, fragrans estis veluti ver futurae aetatis, quam laetis Ecclesiae Dei triumphis locupletem mentis oculis contemplamur, dum manus extollimus ut animum vobis addamus beneque precemur.

Institutum iter digne prosequimini. E Sacrarum Litterarum fontibus, Veteris scilicet Novique Testamenti, pietatis haurite studium, erga Ecclesiam oboedientiae alacritatem, eastitatis nitorem, generosam apostolatus exercendi voluntatem. Pro vobis haec etiam vota concipimus, ut Episcopis vestris solatio, natalique loco illustri decori sitis. Atque cum conscii sitis vires vestras facile debilitari posse, Iesu Christi virtuti semper confidite, qui vos ideo vocavit, nt eius Redemptionis opus prosequamini.

Ecclesiasticus vir, etsi gressu terram calcat, niente tamen, animo, oculis caelum suspicit. Et videbunt facieln eius, et, nornen eius in frontibus eorum. Et, nox ultra non erit, et non egebunt lumine lucernae, neque lamine solis, quoniam Doniinus Deus illos, et regnabunt in saecula saeculorum (11).

Ad haec contemplanda commotae mentis oculi convertantur, dum consonae ac rite concinentes voces tria illa cantica incohant ac modulantur, scilicet: Benedictus, Magnificat et tiunc climittis. Haec profecto carmina, quae primas Christi Evangelii paginas exornant, testantur antiqua vaticinia iam expleta esse, ac novum nasci saeculorum ordinem: tempora scilicet Evangelii aeterni, libertatis, unitatis pacisque certissimi nuntii.

Hoc Evangelium Ecclesia Saneta, quae animosa est et novis aetatibus semper accommoda, vestris manibus tradit. Quod ut accipitis, dilecti filii, ita custodite: in corde et in labiis vestris ut digne illud annuntietis!

Caelestem hanc visionem vobis proponentes, orationi Nostrae finem imponere properamus. Se dum vobis vestrisque studiis iugem divinorum munerum affluentiam precamur, effusam ac paternam Apostolicam Benedictionem vobis omnibus impertimus, quam pertinere etiam volumus ad vestros Moderatores, itemque ad parentes vestros, qui incomparabile sacerdotalis vocationis donum, ut oportet, aestimarunt; ac denique ad eos omnes, ad quos iam convolat mens vestra, qui, precibus laboribusque fruentes vestris, huius apostolatus primitias iam nunc quodam modo. excipiunt.

 


* AAS 52 (1960) 262-270.

(1)VII, 2-3.

(2) Cfr. Ibid. VII, 3.

(3) Iudic. VII, 4-5.

(4) Cfr. Ibid. VII, 6.

(5) Gen. XVII, 1.

(6) Phil. 4, 8.

(7) Cfr. Avoc. 10, 9.

(8). D. Laur. Iustiniani... Opera Omnia, Venetiis 1721, p. 157; Cfr. A. G. Card. Roncalli, La Sacra Scrittura e San Lorenzo Giustiniani. in Rivista Biblica, 1958, pp. 291-2.

(9) Luc. 18, 1.

(10) Col. 3, 16. 

(11) Apoc. 22, 4-5.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana