Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
AD IIS QUI INTERFUERUNT CONVENTUI V
EX OMNI NATIONE,
A PONTIFICIA ACADEMIA THOMASIANA ROMAE COATTO
*

Die 16 Septembris mensis a. 1960

 

Singulari sane animi Nostri laetitia vos in alma hac Urbe, Petrianae Cathedrae sede, congregatos salutamus, qui vel Pontificiae Academiae Thomasianae sodales estis, vel conventui ex omni natione praesentes interfuistis, ab eadem promerente optime Academia coacto. Atque causae cur laetemur re ipsa Nobis bonae immo optimae praebentur.

Thomasiana namque Academia a certis non discedens normis, quas eius conditor immortalis memoriae Leo XIII illi dedit, quasque Decessores Nostri, qui pone secuti sunt, ratas habuerunt atque confirmaverunt, sive congressionibus ex omni populo initis, sive septem dierum coetibus convocatis, numquam praetermisit quin illustraret, defenderet, vulgaret philosophicam Aquinatis disciplinam. Cuius doctrina, cum prae ceteris consentanea esset et veritatibus, Deo aperiente, cognitis, et Sanctorum Patrum documentis, et rectae rationis principiis, Ecclesia sancta sibi tamquam suam sumpsit, eiusdemque auctorem appellavit Doctorem communem, hoc est universalem (1).

Quoniam vero vobis non secus ac Nobismetipsis persuasum piane est, in omnes aetates duratura Angelici Doctoris principia, praecepta docendique viam etiam ad ipsam morum disciplinam pertinere, de qua longior Summae Theologicae pars ordine, gravitate, et perspicuitate maximis agit, idcirco vos, dilectissimi filii, de tribus, quae sequuntur, permagni momenti doctrinae capitibus, cum rationibus Thomasianis congruentibus, disputastis, omnino servatis Ecclesiae sanctae praeceptis, quae hanc materiam complectuntur : sermones videlicet habuistis primum de fundamento et de auxiliis moralitatis, deinde de iuribus veritatis servandis et componendis, tum de vero conceptu laboris.

Non est profecto propositum Nobis ut argumenta huiusmodi, ne breviter quidem, attingamus, quibus de rebus uti opportune poteritis sive subtilioribus uberioribusque documentis a Decessore Nostro ven. mem. Pio XII editis, sive primis Litteris Encyclicis Nostris, quibus Ad Petri Cathedram initium. His praeterea argumentis lumen attulerunt, eaque altius perscrutati sunt, qua disputationibus, qua commentationibus, viri disciplinarum philosophicarum et theologicarum peritissimi, quorum nomina in subiecto Nobis indice perlibenter scripta legimus.

Pro eo, quo fungimur, supremi fidei magistri munere, summam adhibemus curam, ut sempiterna animorum salus comparetur (2). Quod quidem in hisce rerum adiunctis Nos impellit, ut mentibus vestris considerandas duas veritates proponamus, quas ad confirmanda Congressionis vestrae commoda quam maxime conducere existimamus.

Prius quod animadvertendum esse ducimus hoc est: Aquinatis moralem disciplinam, etiamsi videatur ad unum sibi proxime statutum finem, investigandae scilicet rerum rationis, contendere, ubi eius altum indagetur consilium, eo semper spectare, ut homines disponat ad tutam perfectamque assecutionem supremi ac supernaturalis eorum finis, in quo aeterna felicitas contineatur. Huiusmodi moralis doctrinae S. Thomae praecipua proprietas, qua terrestria transcenduntur, et supernaturalis finis conquiritur, a Decessore Nostro Pio XI in Encyclicis Litteris « Studiorum ducem » sapienter in lumine collocata est hisce verbis: Idem praeterea solidam theologiae doctrinam de moribus condidit, quae ad dirigendos totos humanos actus valeat supernaturali hominis fini congruenter (2).

Alterum verum, quod cogitationi vestrae proferre cupimus, instantius et maioris quoque momenti Nobis esse videtur, dum in exspectatione eventus Concilii Vaticani secundi sumus, quod ut apte paretur sollicitudo Nostra evigilat: tractationem nempe et solutionem moralium quaestionum, secundum numquam interitura Aquinatis principia, miro usui esse, ut studiosis veritatis et caritatis consensus et unitas sit: cum inde et Ecclesiae Catholicae, et universo terrarum orbi multiplex et opimus fructus pacis sit exspectandus.

Ceterum Pius XI in Litteris Encyclicis Studiorum ducem, quibus Aquinatis insignia recolebantur merita, sexto exacto saeculo, postquam is in Sanctorum Caelitum numerum relatus est, hoc sibi statuerat, paeis Christi in regno Christi (3) deproperare triumphum. Pastoralium sollicitudinum Nostrarum haec pariter praecipua, occupatio, hoc celsum est veluti culmen, prout iam in primordiis Pontificatus Nostri commonefecimus. Etenim in primis a Nobis editis Litteris Encyclicis cum filiis Nostris, qui ubique terrarum sunt, animi Nostri sensus communicavimus: christianae pacis scilicet triumphum e divina caritate, effusius in humanae societatis sinum manante, sperandum esse: Optata quippe salus expectanda est praecipue ex magna effusione caritatis (4).

Quapropter si vos, animorum salutis anxii, morales veritates, quae naturali lege, veluti proximo fundamento, innituntur et in divina Revelatione supremam assequuntnr normam, studiose colueritis et assidue propalaveritis, verae animorum libertatis eritis assertores; atque si operarum conductoribus et operariis suadendo, monendo auctores fueritis, ut aequa ratione iura sibi mutuo vindicent et officia persolvant, pro viribus vestris efficietis, ut iidem sequantur Christum Iesum viam, veritatem, vitam (5), in mortali nostro aevo proteetorem et in beata aeternitate mercedem magnam nimis (6).

Sed ut haec, quae tantopere exoptamus, effecta dentur, opus est in primis Thomasianis documentis perscrutandis diligenter vacetur. Quapropter cupimus vehementer eorum numerum augeri in dies, qui sibi de Angelici Doctoris operibus lumen et eruditionem hauriant; eosque non solum e sacerdotibus vel e viris recondita doctrina ornatis, sed etiam e bonarum artium studiis communiter deditis: quibus crebriores ascribi praesertim velimus iuvenes, in Catholicae Actionis ordines allectos, studiorumque laurea donatos. Valde deinde expetimus divi Thomae praeceptorum veluti thesaurum, summo cum rei christianae emolumento, cotidie largius effodi, atque adeo eius scripta latissime in vulgus edi, sive instituendi ratione, sive dicendi genere a nostrorum dierum ingenio et indole nulla ex parte discrepantibus.

Habetis, filii dilectissimi, vota, quae suscepimus Congressionis vestrae causa, cuius nuntium propensissima accepimus voluntate, ad cuius coepta et labores saepe animum adiecimus Nostrum; cum persuasum omnino haberemus studia huiusmodi plurimum ad catholicam hominem institutionem valere: studia, dicimus, quae Nobis ipsis non parum tordi fuerunt a primis sacerdotii Nostri annis, quo nimirum tempore, ob summa incitamenta a Decessore Nostro Leone XIII ingeniis allata, ea nova quadam alacritate colebantur. Praeterea ad Thomasianas res — hoc tamen leviter quasique inter fratres versantes fatemur — nomine ipso Nos ferri putamus, utpote quod a Decessore Nostro Ioanne XXII asciverimus, qui Thomam Aquinatem in Sanctorum Caelitum numerum ascripsit.

Ad extremum has multas ob causas publice vobis gratulati de collocata tam accurate opera in hac gravissimi ponderis re, paterno animo vobis singulis, qui adestis coram, iisque universis, quos caros habetis, Apostolicam Benedictionem, supernorum donorum pignus, impertimus.


* AAS 52 (1960) 821-824.

(1) Cfr. Pius XI, Litt. Encycl. Studiorum ducem. A. A. S. XV. 1923, p. 314.

(2) A. A. S. XV, 1923, p. 319.

(3) Cfr. ibid.

(4) A. A. S. LI, 1959, p. 509.

(5) Io. 14, 6.

(6) Cfr. Gen. 15, 1.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana