ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
HABITA POST EXACTOS LABORES
SESSIONIS QUARTAE
COMMISSIONIS CENTRALIS CONCILIO OECUMENICO
VATICANO SECUNDO APPARANDO*
Die XXVII Febrarii mensis a. 1962
Venerabiles Fratres, dilecti filii.
Legentibus Nobis hesterno vespere hymnum Magnificat, haec verba, quae evangelicam parabolam seminatoris explanabant, quaeque eidem hymno adiecta erant, animum Nostrum suaviter tetigerunt : « Si culmen veri honoris quaeritis, ad illam caelestem patriam quantocius properate ». Postrema adumbratio iam proposita est laboribus et curis huius quartae supremae Commissionis, quae Oecumenicum Concilium Vaticanum alterum praeparat, et hoc eius est lemma : « Quaestiones de studiis et de Seminariis ». Scitote hoc Nobis valde cordi esse.
Replicavimus decreta, quae in capite duodevicesimo sessionis vicesimae tertiae Concilii Tridentini anno millesimo quingentesimo sexagesimo tertio sancita sunt, exordia magnificae susceptae operae ad Ordinem Sacrum in Ecclesia reparandum.
Recens confectum rationarium, quod latissimas regiones Americae Latinae et etiam alias aliarum continentium terrarum spectat, sane causa est, cur magna trepidatio occupet pectora, ac perinde actuosa excitet totius Ecclesiae studia, ut meliore quo fieri possit modo tantis necessitatibus consulatur. Ut feliciter attingatur culmen veri honoris, ad sacerdotalem dignitatem spectantis, cui Dominus Iesus Christus absolutae consecrationis indelebile signum impressit — dicimus morum innocentiam, caritatis et alacritatis excitos sacros ignes, adsidue precandi et se devovendi consuetudinem — oportet sane variae quaestiones ad ecclesiasticam vocationem, ad temperationem et structuram Seminariorum et ephebeorum, novae aetati consentaneam, probe et piane exsolvantur.
Prospiciendum est, ut sacrorum alumni doctrinas sacras sibi acquirant, et moderate etiam saeculares disciplinas et litteras discant, itemque ut congruenter rei ea omnia excogitentur et disponantur, quibus quarti maxime Evangelii diffusio et progressio continetur.
Hodierni tamen temporis condiciones atque adversa rerum adiuncta haud raro christianis praeteritarum aetatum institutis et moribus prorsus adversantur : quin immo in eo esse videntur, ut multos e sacerdotali ordine ad vehementissimos maerores cruciatusque perpetiendos perducant, qui a Sancto Ignatio Antiocheno in epistula ad Romanos tam significanter descripti sunt : « Ignis, crux, bestiae, confractio ossium, membrorum divisio et totius corporis contritio et tota tormenta » (1).
Haec, quae nunc breviter commoto animo attingimus, Nobis suadet caritas Christi, quae in omnibus apostolici muneris praegravibus oneribus urget. Nos (2), quaeque nos monet ad ea aperto in lumine collocanda. unde Sanctae Ecclesiae prospera futura condicio quasi e primario capite proficiscitur : inter quae priorem obtinent locum nova, frequentissima, sanctoque vigore praedita agmina sacerdotum, qui sancti sint ceterosque sanctificent.
Communia studia et sollicitudines Nostris piane coniungi debent, ut adulescentes, in sortem Domini vocati, opportuna inveniant auxilia ad capessenda munera, quae eos manent : sacerdotes, qui animorum curam agunt, sacras vocationes ut oculorum pupillam custodiant atque foveant ; sodales ab actione catholica ; scholae conformandis ad christiana praecepta pueris : ace praesertim patres matresque familias, in quorum tutela tenella germina crescunt. Hic referre Nobis liceat, quae in epistula scripsimus ad saecularem memoriam recolendam beatae mortis Sancti Gabrielis a Virgine Perdolente: « Si in domestico convictu pietas viget, vitae integritas fioret, christianae legis auctoritas obtinet, facile ibi, divina operante gratia, semina ponuntur vocationis ad vitam sacerdotalem et religiosam, et fundamenta iaciuntur sanctitatis » (3).
Dum consessui huic vestro praesentes adsumus ac vos adhortamur ad alacriter insistendos labores proxime celebrandi Concilii, perplacet Nobis novum veluti auspicium sumere ex hodierno liturgico festo, quo saecularis memoria obitus S. Gabrielis a Virgine Perdolente celebratur, qui fios exstitit pulcherrimus Congregationis Clericorum Excalceatorum Sanctissimae Crucis et Passionis Domini Nostri lesu Christi, et quem Decessores Nostri S. Pius X et Benedictus XV ut christianae virtutis exemplar Ecclesiae universae proposuerunt.
Prope dulcis sancti huius iuvenis Nobis arridebat imago, cum, ineunte mense Augusto, anno millesimo nongentesimo quarto, in sacro recessu apud Basilicam Sanctorum Ioannis et Pauli, ad sacerdotalia suscipienda munera animum Nostrum componebamus. Nec silentio praeterire volumus, sancti huius caelitis sodales, ex Hollandia et Italia, Nobis per decem annos sollertem navasse operam, cum inter dilectam Bulgarorum gentem commorabamur. Quo fit, ut suaviter affetti animo coram vobis saecularem hodiernam memoriam recolamus.
Ad exitum adductos huius conventus supremae Commissionis Concilii Oecumenici, iuvat Nos communes grati animi sensus Omnipotenti Deo pandere, qui propitius adfuit initio liturgici temporis Septuagesimae, quod per sacrae Quadragesimae dies ad Paschalia gaudia nos perducet.
Exordium sumpsimus a sollemni coetu in maximo orbis catholici tempio congregato ob festum Cathedrae Sancti Petri. Quam vehementer animum permovit fausta illa celebritas, quae die vicesimo secundo Februarii habita est. Ecclesia enim, per plurimos delectos sacri ordinis viros et alumnos ex toto orbe catholico, ibi adfuit fide incensa, pietatis studio intrepidum praeferens animum, iuvenili ardore parata ad culmen honoris accedere, quod sanctitate vitae efcitur eoque pertinet, ut tantae dignitatis participes totos se fratrum spirituali commodo dedant.
Id profecto populi christiani, quin immo populi omnes, vehementer exoptant, id, fortasse ignari, impensis precibus Deum rogantes deposcunt, scilicet ut Ecclesiae suae sacerdotes sanctimonia ornatos concedat, sacerdotes sapientia conspicuos, qui « praeter Deum nihil timeant, nihil sperent nisi a Deo » (4).
Haec ex animo ominati ac votis omnibus expetentes, ut lumen caeleste operam vestram ubertim collustret, vobis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, Benedictionem Apostolicam, paternae benevolentiae Nostrae testem, peramanter impertimus.
*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 3, pp. 176-178.
(1) S. Ign. ad Roman. 5, 2; Migne P. G. 5. 692 A.
(2) Cfr. 2 Cor. 5, 14.
(3) Ep. Sanctitatis altrix : A. A. S. LIV (1962), p. 164 (hoc eodem libello).
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana