Index   Back Top Print

[ LA ]

CONSISTORIUM UNICUM,
LOCO TRIUM CONSISTORIUM
(SECRETI, PUBLICI ET SEMIPUBLICI)

SUMMI PONTIFICIS IOANNIS PP. XXIII ALLOCUTIO*

Die XV mensis Novembris anno MCMLXII

 

Venerabiles Fratres,

Quod una vos mente unaque voluntate in eo consentire audivimus, quod idem Nobismet placet ipsis, laetamur admodum, ut nempe quattuor Beatos hos Caelites apostolica auctoritate Nostra in Sanctorum numerum referamus.

Quìs enim ìgnorat ex hoc in catholicam Ecclesiam plurimum manare utilitatis? Nam eadem, dum filios suos ostendit, ob sibi parta ìnsignia merita, superna gloria fulgentes, felicitate sempiterna fruentes, se pariter ostendit sanctimoniae per saecula fecundam.

Praeterea Christi Ecclesia, quos filios ad regiones immortalitatis evectos pronuntiat, eos non dubitat se habituram apud Deum deprecatores praesentissimos; quorum ope et praesidio utatur ad quaerendam commissorum sibi hominum salutem.

Huc accedit quod, cum Sanctorum vita ceteris norma vivendi sit (1), christifideles pariter ab hisce religiosissimis viris, ad illam Regis aeterni aulam migratis, discent eam vitam amare, appetere, desiderare, ad quam omnis qui currit, non graditur via pedum, sed via morum (2), pariter novos habebunt praecursores, quorum vestigiis insistant.

Itaque vestris adducti suffragiis, et causis moti modo expositis, libentissimo animo Beatos viros, quos memoravimus, iuxta ritum Apostolicae Sedis proprium, in Sanctorum albo ascribemus. Idque fatturi sumus, pro Beatis Petro Iuliano Eymard, Antonio Maria Pucci, et Francisco Maria a Camporubeo, die nono proximi mensis Decembris hoc anno; pro Beato autem Vincentio Pallotti, die vicesimo mensis Ianuarii proximo anno millesimo nongentesimo sexagesimo tertio.

Quibus nuntiatis, Nostrum esse censemus tum vobis, Venerabiles Fratres, gratias persolvere de studio et diligentia, quae in hac re excutienda et perpendenda collocavistis, tum hortari vos vehementer, ut preces Deo admovere ne intermittatis, ut, horum etiam Beatorum deprecatione propitiatus, quos paulo post ipsum Concilium Vaticanum II initum Sanctorum infula decoraturi sumus, tribuat et Synodum hanc felici procedere cursu, et ex ea uberrimos percipi fructus.

De quibus omnibus ut acta conficerent, Exc. P. D. Henricus Dante, Archiepiscopus tit. Carpasiensis et Caerimoniarum Apostoliearum Praefectus, adstantibus Protonotariis Apostolicis de more mandavit.

 


*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 15, pp. 835-836.

(1) Cfr. S. Ambros.: de Ioseph Patr., PL. 14, col. 673.

(2) Cfr. S. August.: Senno de catachysmo, PL. 40, col. 699.

 

 


Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana