Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

ALLOCUTIO IOANNIS P.P. XXIII
AD MODERATORES ET SODALES
CONGREGATIONIS SS.MI REDEMPTORIS,
QUI GENERALI RELIGIOSAE SUAE
COMMUNITATIS CONSILIO
ROMAE INTERFUERUNT*

Die VIII Februarii mensis, a. 1963

 

Dilecti filii,

Causa laetitiae non parvae Nobis hodie affertur, cum vos hic coram aspicimus, qui, in Almam Urbem ad summa Congregationis vestrae negotia tractanda congregati, adire Nos voluistis, ut, nomine etiam universae Familiae Alfonsianae, Christi in terris humili Vicario observantiam et obsequium testaremini.

Novimus enim Institutum vestrum, a Sanctissimo Redemptore appellatum, cuius salvificum munus studiosius nititur participare, landabili pollere vigore, utpote his praeteritis annis non modicis auctum incrementis, atque Ecclesiae Sanctae Dei alacriter et fructuose inservire. Habetis igitur, cur de iis, quae iam estis feliciter consecuti, in Domino gaudeatis, et gratias agatis plurimas Deo, a quo omnia bona sive in singulos sive in hominum communitates emanant ; habetis etiam invitamentum altiora appetendi, scilicet « aemulandi charismata meliora » (1).

In praesens igitur celebratis maximum Congregationis vestrae conventum seu Capitulum Generale, quod est sextum decimum, ex quo Institutum vestrum est conditum, ideo praesertim, ut Regulam et Constitutiones eius rite recognoscatis, ratione habita necessitatum et adiunctorum, quae quidem haec tempora induxerunt. Quod negotium permagnam requirit prudentiam, cum ea, quae primaria sunt in vita religiosa vobisque peculiariter proposita, sancte servanda sint; ea autem, quae rerum vicissitudinibus sunt obnoxia, apte ad ea, quae haec postulat aetas, accommodanda. Liquet autem id minime ita fieri debere, ut leges huiusmodi ad saeculi fluxas et inanes rationes fiectantur, sed ut saeculum, id est « vetus homo », facilius possit ad sanctimoniam adipiscendam adduci. Si ergo Regula et Constitutiones vestrae retractantur, id propterea fit, quo maior efficientia ipsis tribuatur.

Eas diligatis et sequamini oportet quasi certum indicem viae, quam insistatis, et indubiam significationem voluntatis divinae, quam perficiatis. Quodsi quis anceps haeret, quid in peculiari re agat, Regulam teneat, tuto gradu procedet.

Nonnullis huiusmodi praeceptorum codex asperior interdum esse videtur; aperiendus autem est durus cortex; nam fructus suavissimus invenietur in eo. Religiosi scilicet viri veluti strenui milites sub Christi vexillis dimicent oportet, prompto fortique animo servantes disciplinam, ab eo ductore sibi impositam. Itaque ad unumquemque Congregationis vestrae sodalem haec verba S. Ioannis per translationem volumus pertinere: « Accipe librum et devora illum » (2).

Est praeterea Regula quasi thesaurus, in quo mens et pietas S. Alfonsi, eximii Conditoris vestri, sunt reconditae ; per eam vos singulos iugiter blande alloquitur, adhortans, incitans, arcens. Qui tantum diligit Paren- tem, omni ope in eius mores, praeceptis illius obsequendo, se formare contendat.

De fructu dulci, qui in harum legum codice continetur, mentionem fecimus : sane, si ad mutuam caritatem, summopere expetendam, diligentia Regulae accedit, certe efficitur, ut communiter vivendi societas ea pace et laetitia fruatur, quam mundus ignorat. Recte igitur Thomas a Kempis asseverat : « Nulla maior exstat iucunditas in monasterio et congregatione fratrum et sororum, quam unanimitas animorum et concordia morum cum observantia regulae et statutorum » (3).

Congregationis vestrae est sacris missionibus populum ad impensiorem vitam christianam accendere; quod munus, e S. Alfonsi sententia, illius tam proprium est, ut, eo ablato, Institutum ipsam causam, cur exstet, amittat. Ecclesia gratiam vobis habet pro assidua opera, quam ad tam celsum officium pastorale exsequendum contulistis atque confertis. Facite ut in posterum quoque saluberrimis huiusmodi expeditionibus animorum bono quam diligentissime consulatis.

Non est autem dubium, quin, ut alios sanctificare possitis, vos ipsos oporteat virtutes colere impensissime vitamque ducere cum Deo coniunctam, abstractam a saeculo. Quod itidem sine dubio continget, si Alfonsiana statuta vestra fuerint cotidiana ratio cogitandi et agendi.

Hic denique coetus vester peculiaris eo tempore celebratur, quo amplissimus et universalis Coetus coactus est, Concilium dicimus Oecumenicum Vaticanum Secundum. Ut filios Ecclesiae, ex instituto a maioribus recepto, Petrianae Cathedrae penitus deditos, vos omnes universos rogamus, ut, enixas preces ad Deum fundendo et voluntarios cruciatus suscipiendo, divina auxilia tanti momenti Conventui impetrare studeatis.

Nos vero Deum omnium bonorum Largitorem deprecamur, ut inceptis vestris propitius adsit suaque sapientia aspiret, intercedente Beata Maria Virgine, cuius Legifer Pater vester exstitit praeco mirabilis, cuiusque amorem filiis tradidit quasi pretiosam hereditatem.

Ad paternam hanc propensamque voluntatem Nostram significandam Nos impellit etiam grati animi officium, scilicet memoria boni spiritualis, quod, cum essemus sacrorum alumnus et posteriore quoque tempore, ubertim percepimus e sacro ministerio illustris cuiusdam sacerdotis ex Alfonsiana Familia vestra, qui tunc conscientiae moderator in Romano Seminario erat.

Haec habuimus, dilecti filii, quae, fausta hac occasione oblata, vobis suaderemus et ominaremur. Paternae vero caritatis, qua vos complecti- mur, testis sit Apostolica Benedictio, quam vobis singulis cunctisque soda libus vestris peramanter impertimus.

 


*A.A.S., vol. LV (1963), n. 4, pp. 229-231.

(1) Cfr. 1 Cor. 12. 31.

(2) Apoc. 10, 9.

(3) 1 Serm. ad Novit., 1.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana